<?xml version="1.0" encoding="UTF-8"?>
<?oxygen RNGSchema="http://ccl.rch.uky.edu/XML/CCL.rng" type="xml"?>
Collectio Dacheriana
Transcribed and encoded by
Michael D. Elliot
Carolingian Canon Law Project
June 22, 2011
Bern
Burgerbibliothek
425
ff. 29v-45v
Book 2
DE CONIURATIONE UEL CONSPIRATIONE.
EX CONCILIO CALCIDONENSE. CAPITULUM XVIII.
I
CONIURATIONIS UEL CONSPIRATIONIS CRIMEN ET AB EXteris legibus est
omnino prohibitum multo magis hoc in dei eclesia ne fiat admonere
conueniet. Si qui ergo clerici uel monachi reperti fuerint coniurantes aut
conspirantes aut insidias ponentes episcopis aut clericis gradu
proprio paenitus abiciantur.
DE DELATORIBUS.
EX CONCILIO HELIBERRITANO
II
Delator si quis extiterit fidelis et per delationem eius aliquis
fuerit praescriptus uel interfectus placuit eum nec in fine accipere
communionem. Si leuior causa fuerit intra quinquennium accipere
poterit communionem. Si caticuminus fuerit post quinquennii tempora
admittetur ad baptismum.
DE ACCUSATIS ET ACCUSATORIBUS.
EX CONCILIO CARTAGINIS
III
Quaerendum in iudicio cuius sit conuersationis et fidei is qui
accusat et is qui accusatur.
QUOD EXCOMMUNICATI AD ACCUSATIONEM ADMITTI NON DEBEANT.
EX CONCILIO CARTAGINIS. XCV.
IIII
Placuitque omnibus quoniam superioribus conciliorum decretis de
personis quae non admittendae sunt ad accusationem clericorum iam
constitutum est et quae personae non admittentur non expraessum est.
Idcirco diffinimus eum rite ad accusationem non admitti. qui postea
quam excommunicatus fuerit in ipsa adhuc excommunicatione
constitutus siue sit clericus siue laicus accusare uoluerit.
QUOD SERUI ET LIBERTI OMNESQUE INFAMES PERSONAE NON DEANT
ACCUSARE.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XCVI.
V
Item placuit ut omnes serui uel proprii liberti ad accusationem non
admittantur ut omnes quos ad accusanda publica crimina leges
publicae non admittant. Omnes etiam infamiae maculis aspersi. id est
instriones ac turpitudinibus subiectae personae. heretici etiam siue
pagani sue iudaei sed tamen omnibus quibus accusatio denegatur in
causis propriis accusandi licentia non neganda.
UT QUI UNUM CRIMEN NON PROBAUERIT AD AD ALTERUM ADMITTI NON
DEBEAT.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XCVII.
VI
Item placuit quotienscumque clericis ab accusatoribus multa crimina
obiciuntur et unum ex ipsis de quo prius egerit probare non ualuerit
ad cetera iam non admittatur.
QUI AD TESTIMONIUM ADMITTENDI SUNT.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XCVIII
VII
Testes autem ad testimonium non admittendos qui nec ad accusationem
admitti precepti sunt uel etiam quos ipse accusator de sua domo
produxerit ad testimonium autem infra annos XIIII aetatis suae non
admittatur.
DE EPISCOPO QUI EXCOMMUNICAT EUM QUI SIBI SOLI CRIMEN DICIT ESSE
CONFESSUM.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XCVIIII.
VIII
Item placuit ut si quando episcopus dicit aliquem sibi soli proprium
crimen fuisse confessum atque ille neget non putet ad iniuriam suam
episcopus pertinere quod illi soli non creditur et si scrupulo
propriae conscientiae se dicit neganti nolle communicare.
UT NON TEMERE QUEMQUAM COMNIONE PRIUET EPISCOPUS.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM C
VIIII
Quamdiu excommunicatuo
non communicauerit suus episcopus eidem episcopo ab aliis non
communicetur episcopis. ut magis caueat episcopus. ne dicat in
quemquam quod aliis documentis conuincere non potest.
DE HIS QUI IN ACCUSATIONEM MAIORIS NATU UENIUNT. ET UT EPISCOPUM
NULLI CRIMINOSO LICEAT ACCUSARE.
EX CONCILIO CARTAGINENSIS. VIII.
X
Numidius episcopus assulitanus dixit. Preterea sunt quam plurimi non
bonae conuersationis. qui existimant maiores natu uel episcopos
passim uageque in accusationem pulsandos debent tam facili admitti.
nec ne? aurelius episcopus dixit. Placet igitur caritati uestrę ut
is qui aliquibus sceleribus inretitus est uocem aduersus maiorem
natu non habeat accusandi. ab uniuersis episcopis dictum est si
criminosus est non admittatur placet.
DE HIS QUI MERITO FACINORUM SUORUM AB ECCLESIE CONGREGATIONE
PELLUNTUR.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM VIIII.
XI
Augustinus episcopus legatus prouintiae numidiae dixit. Hoc statuere
dignamini. ut si qui forte merito facinorum suorum ab eclesia pulsi
sunt et siue ab aliquo episcopo uel presbitero fuerint in communione
suscepti etiam ipse cum eis pari crimine teneatur obnoxius refugientes sui episcopi regulare iudicium. ab uniuersis
episcopis dictum est omnibus placet.
DE PRESBITERIS QUI A PROPRIIS CORRIPIUNTUR EPISCOPIS.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM X
XII
Alipius episcopus legatus prouinciae numidiae dixit. Nec illud
praetermittendum est ut si quis forte presbiter ab episcopo suo
correptus tumore uel superbia inflatus putauerit separatim
sacrificia deo offerenda uel aliud erigendum altare contra
ecclesiasticam fidem disciplinamque crediderit non exeat inpunitus.
Ualentinus primae sedis prouinciae numidiae dixit. necessario
disciplinae ecclesiasticae et fidei congrua sunt. quae frater noster
alipius prosecutus est. proinde quid uideatur uestrae dilectioni
dicite.
SI QUIS EPISCOPUS ABSQUE TEMPORE
SYNODI IN CRIMINE DETENTUS FUERIT AD DUODECIM EPISCOPIS
AUDIATUR.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XII
XIII
Felix episcopus dixit. suggero secundum statuta ueterum conciliorum.
ut si quis episcopus quod non optamus in reatum aliquem incurrerit
et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare ne in
crimine remaneat ad duodecim episcopis. et presbiter a sex episcopis
cum proprio suo episcopo audiatur et diaconus a tribus.
DE DIUERSIS ORDINIBUS ECCLESIAE SERUIENTIBUS UT SI QUIS IN CAUSAM
CRIMINIS INCURRERIT ET ABNUERIT IUDICIUM ECCLESIASTICUM DEBEAT
PERICLITARI ET UT FILII SACERDOTUM EXPECTACULA SAECULARIA NON
ADHIBEANT.
CAPITULO XV
XIIII
Item placuit quisquis episcoporum presbiterorum et diaconorum seu
clericorum cum in ecclesia ei fuerit crimen institutum uel ciuilis
causa fuerit commota si relicto ecclesiastico iudicio publicis
iudiciis purgari uoluerit etiam si pro ipso fuerit prolata sententia
locum suum amittat et hoc in criminali. in ciuili uero perdat quod
aeuicit. si locum suum obtinere maluerit. Hoc etiam placuit ut a
quibuscumque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices
ecclesiasticos ubi est maior auctoritas fuerit prouocatum non eis
obsit quorum fuerit soluta sententia. si conuicti non
fuerint uel inimico animo iudicasse uel aliqua cupiditate aut gratia
deprauati. Sane si ex consensu partium electi fuerint iudices etiam
a pautiore numero quam constitutum est no liceat prouocari. Et
ut filii sacerdotum spectacula saecularia non exhibeant sed nec
spectent. Licet hoc semper christianis omnibus indictum sit et ubi
blasphemiae sunt non accedant.
UT SI QUIS EPISCOPUS ACCUSATUR AD PRIMATEM IPSIUS PROUINTIAE CAUSA
DEFERATUR.
CAPITULUM XVIIII.
XV
Aurelius episcopus dixit. quisquis episcoporum accusatur ad primatos
prouintiae ipsius causam deferat accusator nec a communione
suspendatur cui crimen intenditur nisi ad causam suam dicendam
electorum iudicium die statuta litteris euocatus minime occurrerit.
Hoc est infra spatium mensis ex ea die qua eum litteras accepisse
constiterit. quod si aliquas ueras necessitatis causas probauerit
quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit causae suae dicendę
intra alterum mensem integram habeat facultatem. uerum tamdiu post
mensem secundum communicet donec purgetur. Si autem ad concilium
uniuersale anniuersarium occurrere noluerit. ut uel ibi causa sua
terminetur. Ipse in se damnationis
sententiam dixisse iudicetur. tempore sane quod non communicat nec
in sua eclesia uel parrochia communicet. accusator autem eius si
numquam diebus causae dicendę defuerit a communione non se
remoueatur. Si uero aliquando defuerit subtrahens se restituto in communione
episcopo ipse remoueatur a communione accusator. Ita tamen ut nec
ipsi adimatur facultas causae peragendae. si se ad diem occurrere
non uoluisse probauerit. illud uere ut cum agere coeperit in
episcoporum iudicio si fuerit accusatoris persona culpabilis ad
arguendum non admittatur. Nisi proprias causas non tamen
ecclesiasticas aserere uoluerit.
DE PRESBITERIS UEL CLERICIS ACCUSATIS.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XX.
XVI
Si autem presbiteri uel
diaconi fuerint accusati adiuncto sibi ex uicinis locis proprius episcopus
legitimo numero collegarum. quos ab eodem accusati petierunt. id est
una secum in presbiteri nomine sex. In diaconi tres. ipsorum causas
discutiant. eadem dierum et dilationum et a communione
remotionum et discussione personarum inter accusatores et eos qui
accusatur forma seruata. Reliquorum autem clericorum causas etiam
solus episcopus loci agnoscat et finiat.
DE ACCUSATO UEL ACUSATORE.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XXX
XVII
Item placuit ut accusatus uel accusator in eo loco unde est ille qui
accusatur si metuit aliquam uim temerariae multitudinis. locum sibi
eligat proximum quo non sit difficile testes perducere ubi causa
finiatur.
QUI CAUSA SUA AD TRASMARINA PUTAUERIT APPELLANDUM IN COMMUNIONE
MINIME SUSCIPIANTUR.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XXVIII.
XVIII
Item placuit ut presbiteri diaconi uel ceteri clerici inferiores. in
causis quas habuerint si de iudiciis episcoporum suorum questi
fuerint uicini episcopi eos cum consensu sui episcopi audiant. et
inter eos diffiniant adhibiti ab eis episcopi. quod et si ab eis
prouocandum putauerint non prouocent ad transmarina iudicia sed ad
primates suarum prouinciarum siuit et de episcopis saepe constitutum
est. Ad transmarina autem qui putauerit appellandum a nullo intra
africam ad communionem suscipiantur.
UT ACCUSATORES DE LEUIBUS CAUSIS NON AUDIANTUR.
EX CONCILIO CARTAGENSE.
DE CRIMINALIBUS UERO DICUCIANTUR IN QUO EPISCOPUS ACCUSATORIS
UICE SE DISCUCIENDUM SCIAT.
XVIIII
Placuit praeterea acusandi licentiam etiam in nostris ordinibus si
qua existat leuitate conprimere ut si episcopus sit qua iudicat
abstinendum si pro humiliatione et correptione fratris adsurgit
exorari a ceteris adquiescat fratri. De quo igitur correptione et
comminatione adhibita. Sin autem de crimine aliquem putet esse
damnandum accusatoris uicem discutiendum se sciat. fas est enim ut
quae uni probantur probentur omnibus.
DE ACCUSATORIBUS FRATRUM.
EX CONCILIO ARELATENSE.
XX
Eos qui falso fratribus suis capitalia obiecisse crimina conuicti
fuerint placuit eos usque ad exitum non communicare. sicut magna
synodus sanctae constituit. nisi digna satisfacione paenituerit.
CLERICI ACCUSATORES FRATRUM AD COMMUNIONEM
RECIPIANTUR. NON AD CLERUM.
EX CONCILIO CARTAGINIS
XXI
Vt episcopi accusatores fratrum excommunicent. et si emendauerint
uicium recipiant eos ad communionem non ad clerum.
NE SINE ACCUSATORE LEGITIMO QUISPIAM CONDEMNETUR.
EX CONCILIO TOLETANO
XXII
Dignum est ut uita innocentis non maculetur pernitiae accusantium
adeo quisquis a quolibet criminatus tam accusatus quam accusator
praesentemur atque legem et canonum sententiae exquirantur. ut si
indigna ad accusandum persona inuenitur ad eius accusationem non
iudicetur. nisi ubi pro capite regiae maiestatis causa uersatur.
EIUS QUI FREQUENTER LITIGANT ET AD ACCUSANDUM FACILIS EST TESTIMONIUM
NEMO ABSQUE GRAUI EXAMINE RECIPIAT.
EX CONCILIO CARTAGINIS.
XXIII
De clericis ut nullus ecclesiastici. ad testimonium dicendum persona
pulsetur. placuitque omnibus quoniam superioribus conciliorum
decretis de personis quae admittendae sunt ad accusationem
clericorum iam constitutum est et quae personae non admittantur non
expressum est. Idcirco definimus eum rite ad accusationem non
admitti. qui postea quam excommunicatus fuerit in ipsa adhuc excommunicatione constitutus
siue sit clericus siue laicus accusare uoluerit.
DE EPISCOPORUM AUT CLERICORUM ACCUSATORIBUS.
EX CONCILIO CALCIDONENSE. CAPITULUM XXI.
XXIIII
Clericos aut laicos accusantes episcopos aut clericos passim et sine
probatione ad accusationem recipi non debere nisi prius eorum
discutiatur existimationeis opinio.
DE FALSIS TESTIBUS.
EX CONCILIO HELIBERRITANO
XXV
Falsus testis prout crimen est abstinebitur si tamen fuerit mortis
quod obicit et probauerit quod tacuit biennii tempore abstinebitur.
Si autem non probauerit conuento clero placuit per quinquennium
abstineri.
UT NULLUS EPISCOPUS UEL INFRA POSITUS DIE DOMINICO CAUSAS AUDIRE
PRAESUMAT.
EX CONCILIO TERRACONENSE
XXVI
Nullus episcoporum aut presbiterorum uel clericorum die dominico
praepositum cuiuscumque causae negotium audeat iudicare. nisi hoc
tantum a deo statuta sollemnia peragant. ceteris uero
diebus conuenientibus personis illa quae iusta sunt habeant
licentiam iudicandi excepto criminalia negotia.
UT NULLUS EPISCOPUS PRO IUDICIIS MUNERA ACCIPIAT.
EX CONCILIO QUO SUPRA.
XXVII
Obseruandum quoque decreuimus ne quis sacerdotum uel clericorum more
saecularium iudicum. audeat accipere pro inpensis patrociniis
munera. nisi forte in eclesia oblata gratuita quae non fauore
muneris uideantur accepta. sed conlatione deuotionis inlata. quia si
quis ista probantur accipere ueluti exactores fenoris aut usurarum
possessores secundum statuta patrum se nouerint degradandos.
UT EPISCOPUS NULLIUS CAUSAM AUDIA ABSQUE PRAESENTIA CLERICORUM
SUORUM.
EX CONCILIO CARTAGINIS
XXVIII
Irrita erit sententia episcopi nisi clericorum suorum presentia
confirmetur.
DE DISCRETIONE CAUSARUM IN QUIBUS SACERTOTES IUDICES FIERI
POSSUNT.
EX CONCILIO TOLETANO.
XXVIIII
Saepe principes contra quoslibet maiestatis obnoxios sacerdotibus
negotia sua committunt et quia sacerdotes a christo ad ministerium
salutis electi sunt. ibi consentiant regibus fieri iudices ubi
iureiurando supplicii indulgentia promittitur non ubi discriminis
sententia praeparatur. si quis etiam sacerdotum contra hoc commune
consultum discussor in alienis periculis extiterit. sit reus effusi
sanguinis apud christum et apud eclesiam perdat proprium gradum.
DE CONTEMPTU IUDICII.
EX EPISTULA PAPAE BONEFACII.
XXX
Probat uera esse illa quae aduersum se dicta sunt qui ad ea
confutanda adesse minime uult et nullus dubitat. quod ait iudicium
nocens subterfugit. quemadmodum ut absoluatur qui est innocens
quaeritur sed astuta cauillatio eorum qui uersutias eorum agendum
credunt esse consiliis. numque innocentiae nomen accipiet confitetur
enim de omnibus quisquis se subterfugere iudicium dilationibus
putat. Ueniet tamen aliquando ille qui talis perhibetur in medium.
nec prodest illi totiens latuisse totiens subterfugisse quem sui
actus et commissa quocumque fuerit ea quae obiciuntur illi si uera
sunt crimina persecuntur. ut si adesse uoluerit
praesens si confidit ad obiecta respondeat. quod si adesse
neglexerit dilectionem sententiae de absentia non lucretur. Nam
manifestum est confiteri eum de crimine qui indulto et totiens
delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim
interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt
conprobentur. cum ipsa quoque pro confessione procurata totiens
constet absentia.
UT INTER DISCORDES EPISCOPOS CONPROUINCIALES ANTISTITES AUDIANT QUOD
SI DAMNATUS APPELLAUERIT ROMANUM PONTIFICEM ID OBSERUANDUM QUOD IPSE
CENSUERIT.
EX CONCILIO SERDICENSE. CAPITULUM III.
XXXI
Osius episcopus dixit. illud quoque necessario adiciendum est ut
episcopi de sua prouincia ad aliam prouinciam in qua non sunt
episcopi non traseant nisi forte a fratribus suis inuitati. ne
uideamur ianuam claudere caritatis. quod si in aliqua prouincia
aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum litem habuerit ne
unus e duobus ex alia prouincia aduocet episcopum cognitorem? quod
si aliquis episcopus iudicatus fuerit in aliqua causa et putat se
bonam causam habere ut iterum concilium renouetur. si uobis placet
sancti petri apostoli memoriam honoremus ut scribatur ab his qui
causam examinarunt iulio romano episcopo. et si iudicauerit
renouandum esse iudicium renouetur et det iudices. Si autem
probauerit talem causam esse ut non refricentur ea quae acta sunt
quae decreuerit confirmata erunt si hoc omnibus placet. synodus
respondit placet.
UT NULLUS ACCUSATI SEDEM USURPET EPISCOPI.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM IIII.
XXXII
Gaudentius episcopus dixit. addendum si placet huic sententiae quam
plenam sanctitatem protulistis ut cum aliquis episcopus depositus
fuerit eorum episcoporum iudicio qui in uicinis locis commorantur
et
et proclamauerit agendum sibi negotium
in urbe roma. alter episcopus in eius cathedra post appellationem
eius qui uidetur esse depositus omnino non ordinetur nisi causa
fuerit in iudicio episcopi romani determinata.
DE CLERICIS A COMMUNIONE SUMMOTIS AB ALIO NON RECIPIENDIS
EPISCOPIS.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XVI.
XXXIII
Osius episcopus dixit. hoc quoque omnibus placet. ut siue diaconus
siue presbiter siue quis clericorum ab episcopo suo communione
fuerit priuatus et ad alterum perrexerit episcopum et scierit ad
quem confugit eum ab episcopo suo fuisse abiectum non oportet ut ei
communionem indulgeat. quod si fecerit sciat se conuocatis episcopis
causas esse dicturum uniuersi dixerunt hoc statutum et pacem
seruabit et concordiam custodiet.
DE EXCOMMUNICATIS APUD UICINOS EPISCOPOS AUDIENDIS.
EX EODEM CONCILIO. XVII.
XXXIIII
Osius episcopus dixit. quod me adhuc mouet reticere non debeo. si
episcopus quis forte iracundus quod esse non debet cito aut aspere
commouet aduersum presbiterum siue diaconum suum. et exterminare eum
de eclesia uoluerit. prouidendum est ne innocens damnetur aut perdat
communionem. et ideo habeat potestatem is qui abiectus est ut
episcopos finitimos interpellet et causas eius
audiatur ac diligentius tractetur quia non oportet ei negari
audientia roganti. et ille episcopus qui iuste aut iniustae eum
abiecit pacienter accipiat ut negotium discuciatur ut uel probetur
sententia eius a plurimis uel emendetur. Tamen prius quam omnia
diligenter et fideliter examinentur eum qui fuerat a communione
separatus ante cognitionem nullus debet praesumere ut eum cummunioni
societ. Hi uero qui conueniunt ad audiendum si uiderint clericorum
esse fastigium et superbiam quia iam non decet ut episcopus iniuriam
uel contumeliam patiatur. seuerioribus eos uerbis castigent ut
oboedient honesta praecipienti episcopo quia sicut ille clericis
sincerum exhibere debet amorem caritatis ita quoque uicissim
ministri infucata debent episcopo suo exhibere obsequia.
QUOD NON OPORTEAT CLERICOS HABENTES ADUERSUS SE INUICEM NEGOTIA
PROPRIUM EPISCOPUM RELINQUERE et ad
SAECULARIA IUDICIA CONUOLARE.
EX CONCILIO CALCIDONENSE. CAPITULUM VIIII.
XXXV
Si quis clericus aduersum clericum habet negotium non deserat
episcopum proprium et ad saecularia percurrat iudicia. sed prius
actio uentiletur apud episcopum proprium uel certe consilio eiusdem
episcopi apud quos utroque partes uoluerit iudicium continebunt. si quis autem preter haec fecerit canonicis
correptionibus subiacebit. quod si clericus habet causam aduersus
episcopum proprium uel aduersus alterum apud synodum prouintiae
iudicetur. quod si aduersus eiusdem prouintiae metropolitanum
episcopus uel clericus habet quaerelam petat primatem dioeceseos aut
sedem regiae urbis constantinopolitanę et apud ipsum iudicetur.
SI QUIS EXCOMMUNICATUS ANTE AUDIENTIAM COMMUNICARE PRESUMPSERIT IPSE
IN SE DAMNATIONEM PROTULIT.
EX CONCILIO CARTAGINIS. CAPITULUM XXVIIII.
XXXVI
Item placuit uniuerso concilio ut qui excommunicatus fuerit pro suo
neglectu siue episcopus siue quilibet clericus ex tempore
excommunicationis suae ante audientiam communionem presumpserit ipse
in se damnationis iudicetur protulisse sententiam.
UT CLERICI DE IUDICII SUI COGNITIONE NON COGANTUR IN PUBLICO DICERE
TESTIMONIUM.
EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XXVI.
XXXVII
Petendum etiam ut statuere dignentur. ut si forte in eclesia
quamlibet causam iure apostolico ecclesiis inposito agere uoluerint
et fortasse decisio clericorum uni parti displicuerit non liceat
clericum in iudicium ad testimonium deuocari eum qui cognitor uel
presens fuit ut nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici
cuiuslibet persona pulsetur.
DE CLERICIS DAMNATIS.
EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XXVIIII.
XXXVIII
Et illud petendum ut statuere dignentur ut sicut cuiuslibet honoris clericus iudicio
episcoporum quocumque crimine fuerit damnatus non liceat eum siue ab
ecclesiis quibus prefuit siue a quolibet homine defensari
interposita poena damni pęcunię atque honoris quo nec aetatem nec
sexum excusandum esse precipiant.
DE CLERICIS QUI INTRA ANNUM CAUSAM SUAM AGERE NON PROCURARINT.
EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XLVI.
XXXVIIII
Rursum constitutum est ut quotiens clericos conuictis et confessis in
aliquo crimine uel propter eorum quorum uerecundiae parcitur uel
propter eclesiae obprobrium aut insolentem insultationem hereticorum
atque gentilium. si forte causae suae adesse
uoluerint et innocentiam suam adserere intra annum excommunicationis
hoc faciant. si uero intra annum causam suam purgare contempserint
nulla eorum uox postea paenitus audiatur.
QUOD ELECTORUM IUDICUM SENTENTIA SPERNI NON DEBEAT.
EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XCVIIII.
XL
A iudicibus autem quos communis consensus elegerit non liceat
prouocare et quisquis prouocatus fuerit pro contumacia nolle
obtemperare iudicibus cum hoc primo sedis episcopo fuerit probatum
det litteras ut nullus ei communicet episcoporum donec
obtemperet.
DE EPISCOPIS ET CLERICIS UT NON APPELLENT NISI AFRICANUM
CONCILIUM.
EX EODEM CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XCII.
XLI
Item placuit ut presbiteri diaconi uel ceteri inferiores clerici in
causis quas habuerint si de iudiciis episcoporum suorum questi
fuerint uicini episcopi eos audiant et inter eos quicquid est
finiant abhibici ab eis ex consensu episcoporum suorum quod si et ab
eis prouocandum putauerint non prouocent nisi ad africanum concilium
uel ad primates prouinciarum suarum. Ad transmarina autem qui
putauerint appellandum a nullo intra africam in communione
suscipiatur.
EX CONCILIO AURELIANENSE.
XLII
Clericus cuiuslibet gradus sine pontificis sui misso nullum ad
saeculare iudicium praesumat trahere neque laico inconsulto
sacerdote clericum in saeculare iudicium liceat exhibere.
DE DAMNATIS ET MINISTRARE TEMPTANTIBUS.
EX CONCILIO ANTIOCHENO. CAPITULUM IIII.
XLIII
Si quis episcopus damnatus a synodo. presbiter aut diaconus a suo
episcopo ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere. siue
episcopus iuxta praecedentem consuetudinem siue presbiter aut
diaconus. nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem
aut locum habere satisfactionis sed et communicantes ei omnes abicien de eclesia et
maxima si postea quam didicerint aduersum memoratos prolatam fuisse
sententiam eisdem communicare temptauerint.
DE CLERICIS EXCOMMUNICATIS ET LAICIS.
EX CONCILIO ANTIOCHENO. CAPITULUM VI
XLIIII
Si quis a proprio episcopo communione priuatus est non ante
suscipiatur ab aliis quam suo reconcilietur episcopo.
aut certe ad synodum quae congregatur. occurrens pro se satisfaciat
et persuadens concilio. sententiam suscipiat alteram. haec autem
difinitio maneat circa laicos et presbiteros et diaconos omnes quae
sub regula esse monstrantur.
DE EPISCOPIS ET CLERICIS ADEUNTIBUS IMPERATOREM.
EX CONCILIO ANTIOCHENO. CAPITULUM XI.
XLV
Si quis episcopus aut presbiter aut quilibet regulae subiectus
ecclesiae preter consilium et litteras episcoporum prouinciae et
precipue metropolitani adierit imperatorem hunc reprobari et abici
oportet. non solum a communione uerum et ab honore cuius particeps.
uidetur existere quia uenerandi principis auribus molestiam
temptauit inferre contra leges ecclesiae. si igitur adire principem
necessaria causa. deposcit hoc agatur cum tractatu et consilio
metropolitani et ceterorum episcoporum qui in eadem prouincia
commorantur. qui etiam proficiscentem suis prosequantur
epistulis.
DE DAMNATIS EPISCOPIS AUT CLERICIS ET ADEUNTIBUS IMPERATOREM.
EX CONCILIO ANTIOCHENO. CAPITULUM XII.
XLVI
Si quis a proprio episcopus presbiter aut diaconus aut a synodo
fuerit episcopus forte damnatus et imperatoris auribus molestus
existerit. oportet ad manus episcoporum conuerti concilium et quae
putauerint habere iusta plurimis episcopis suggerant eorumque
discussiones ac iudicia praestolentur. si uero haec paruipendentes
molesti fuerint imperatori. hos nulla uenia dignos esse nec locum
satisfacionis habere nec spem futurae restitutionis paenitus
operiri.
DE EPISCOPIS AB EIUSDEM PROUINCIAE SACERDOTIBUS CONSONANTER
EXCLUSIS.
EX CONCILIO ANTIOCHENO. CAPITULUM XV.
XLVII
Si quis episcopus de certis criminibus accusatus. condemnetur ab
omnibus episcopis eiusdem prouinciae cunctique consonanter eandem
contra eum formam decreti protulerint. hunc apud alios nullo modo
iudicari sed firmam concordantium episcoporum prouinciae manere
sententiam.
DE SYNODIS QUĘ AB EPISCOPIS SUIS DEBENT TEMPORIBUS IN PROUINCIA
CELEBRARI.
EX CONCILIO ANTIOCHENO. CAPITULUM XX.
XLVIII
Propter utilitates ccclesiasticas et absolutiones earum rerum quae
dubitationem controuersiamque recipiunt. obtime placuit
ut per singulas quasque prouincias bis in anno episcoporum concilia
celebrentur. semel quidem post tertiam septimanam festi paschalis
ita ut quarta septimana pentecosten conueniat synodus metropolitano
prouinciales episcopos ammonente. secunda uero synodus fiat XV die
mensis octobris quae hiperberetheon greci cognominant. In ipsis
autem conciliis adsint presbiteri et diaconi et omnes qui se laesos
existimant. et synodi experiantur examen nullis uero liceat apud se
celebrare. concilia preter eos quibus metropolitana iura uidentur
esse commissa.
DE EPISCOPIS QUI AD CONCILIA NON OCCURRUNT.
EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XLIII.
XLVIIII
Item placuit ut quotienscumque concilium congregandum est. episcopi
qui neque aetate neque egritudine neque aliqua grauiore necessitate
inpediuntur conpetenter occurrant et primatibus suarum quarumque
prouinciarum intimetur. unde uniuersis episcopis uel duae uel tres
turmae fiant. ac de singulis turmis uicissim quotquot electi fuerint
ad diem concilii instantissime occurrant. quod si non potuerint
occurrere excussationes suas in tractoria subscribant. uel si post
aduentum tractoriae aliquae necessitates repetente forsitan ortae
fuerint. nisi rationem inpedimenti sui apud suum primatem
reddiderint. ecclesiae suae communionem debere esse contentos.
UT DE ALIENO MONASTERIO SUSCEPTOS NEC PRAEPOSITOS MONASTERII NEC
CLERICOS LICEAT ORDINARE.
EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XLVII.
L
Item placuit ut si quis de alterius monasterio repertum uel ad
clericatum promouere uoluerit uel in suo monasterio maiorem
monasterii constituerit. episcopus qui hoc fecerit excommunicationis
hoc faciant. si uero intra annum a ceterorum communione contentus
sit et ille neque clericus neque praepositus perseueret.
DE ORDINE QUO DEPOSITI ITERUM ORDINETUR.
EX CONCILIO TOLETANO
LI
Episcopus presbiter aut diaconus si a gradu suo iniuste deiectus
secundo synodo innocens repperiatur non potest esse quod fuerat nisi
gradus amissos recipiant quod si episcopus fuerit
recipiat coram altario de manu episcoporum orario anullum et
baculum. si presbiter orarium et planetam. si diaconus orarium et
planetum. subdiaconus patenam et calicem. Sic et reliqui gradus ea
in reparationem sui percipiant quę cum ordinarentur perceperant.
UT EPISCOPOS DIACESANOS PRESBITEROS ET QUOSDAM EX LAICIS CONUENIAT
LITTERIS.
EX CONCILIO TERRAECONENSE.
LII
Epistole tales per fratres a metropolitaneo sunt dirigende.
Ut non solum cathędralibus eclesiae presbiteris uerum etiam de
diocesanis ad concilium trahant et aliquos de filiis eclesiae
secularibus secum adducere debeant.
UT AD METROPOLITANI ARBITRIO SINODUS CONGREGETUR.
EX CONCILIO ARELATENSE
LIII
Ad arelatense episcopi arbitrio synodus congreganda. ad quam urbem ex
omnibus mundi partibus sub sancti marini tempore legimus
celebratum fuisse concilium atque conuentum. si quis commonitus
infirmitatis causa defuerit personam uice sua dirigat.
DE DEFENSORIBUS ECCLESIARUM AB IMPERATORE POSCENDIS.
CAPITULUM XLII.
LIII
Ab imperatoribus uniuersis uisum est postulandum propter adflictione
pauperum quorum molestiis sine intermissione fatigatur eclesia. Ut
indefensores eis aduersus inpotentias diuitum episcoporum prouisione
delegentur.
DE HIS QUI ECCLESIASTICA MINISTERIA PRAETER ECCLESIAM FACIUNT.
EX CONCILIO GANGRENSIS. CAPITULUM VI.
LIIII
Si quis extra ecclesiam seorsum conuentus celebrat et despiciens
eclesiam ea quae sunt eclesiae uoluerit usurpare non conueniente
presbitero iuxta decretum episcopi anathema sit.
DE FRUCTUUM OBLATIONIBUS QUAE MINISTRIS ECLESIAE CONFERUNTUR.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM VII.
LVI
Si quis oblationes eclesiae extra eclesiam accipere uel dare uoluerit
praeter conscientiam episcopi uel eius cui huiuscemodi officia
commissa sunt nec cum eius uoluerit agere consilio anathema sit.
DE HIS QUAE IN USUS PAUPERUM CONFERUNTUR.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM VIII.
LVII
Si quis dederit aut acceperit oblata praeter episcopum uel eum qui
constitutus ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus et qui
dat et qui accipit anathema sit.
DE HIS QUI AGAPAS ID EST PASTIONES PAUPERUM RISUI DEPUTANT.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XI
LVIII
Si quis despicit eos qui fideliter agapas id est conuiuia pauperibus
exhibent et propter honorem domini conuocant fratres et noluerit
communicare huiuscemodi uocationibus prauipendens quod
geritur. anathema sit.
UT QUI OBLATIONES DEFUNCTORUM RETINENT. EXCOMMUNICENTUR.
EX CONCILIO VASENSE
LVIIII
De damnatione eorum qui oblationes. defunctorum retinent ecclesiis
tradere demorantur ut infideles ab eclesia abiciendi. quia usque ad
exinanitionem fidei peruenire certum est. hanc pietatis
diuinae exaceruationem quia et fideles de corpore recedentes uotorum
plenitudine et pauperes conlatu alimoniae et necessaria
sustentatione fraudantur. Hi enim tales quasi egentium necatores nec
redentes iudicium dei habendi sunt. Unde et quidam patrum hoc
scriptis suis inserunt congruentem sententiam qui ait. Amico
quippiam rapere furtum est eclesiae fraudare sacrilegium.
DE HIS QUI SUAS UEL PROPINQUORUM OBLATIONES ECCLESIAE FRAUDANT.
EX CONCILIO AGATENSE.
LX
Clerici etiam uel saeculares qui oblationes parentum aut donatas aut
testamenta relictas retinere praestiterint. aut id quod ipsi
donauerunt ecclesiis uel monasteriis crediderint auferendum. sicut
synodus sancta constituit uelut necatores pauperum quousque reddant
ab ecclesiis excludantur
SI QUIS POTENTIUM QUEMLIBET EXPOLIAUERIT ET ADMONENTE EPISCOPO NON
REDDIDERIT EXCOMMUNICETUR.
EX CONCILIO TOLETANO
LXI
Si quis de potentibus clericorum aut quemlibet pauperiorem aut
religiosum expoliauerit et manducauerit ad ipsum episcopus ut audiat
et his contempserit inuicem mox scripta percurrant per omnes
prouintiae episcopos et quoscumque adire potuerit ut excommunicatus
habeatur donec audiatur et reddat aliena.
SI EPISCOPUS A METROPOLITANO ADMONITUS PRO SYNODO UEL ORDINATIONE
EPISCOPALI UENIRE DISTULERIT.
EX CONCILIO AGATENSE
LXII
Si metropolitanus episcopus ad conprouinciales episcopos epistolas
direxerit. in quibus eos aut ad ordinationem summi pontificis aut ad
synodum inuitet postpositis omnibus excepta graui infirmitate
corporis aut praeceptione regia ad constitutum diem adesse non
differant qui si defuerint sicut prisca canonum praecipit auctoritas
usque ad proximam synodum caritate fratrum et eclesiae communione
priuetur.
UT EPISCOPUS QUI CONTRA PROFESSIONEM IN CONCILIO HABITUM UENERIT
DEPONATUR.
LXIII
Genedius episcopus dixit. Omnia ergo quae coetu gloriosissimo statuta
sunt. placet omnibus custodiri. ab uniuersis episcopis dictum est
placet placet custodiantur ab omnibus.
DE COMMUNIONE PRIUATIS ET ITA DEFUNCTIS
EX EPISTULA LEONIS AD RUSTICUM
LXIIII
Horum causa dei iudicio seruanda in cuius manu fuit ut talium obitus
usque ad communionis remedium differretur. nos autem quibus
uiuentibus non communicauimus. mortuis communicare non possumus.
DE TERMINIS MINIME TRANSFERENDIS.
EX EPISTOLA PAPAE INNOCENTIS AD FLORENTIUM. CAPITULUM XXXVI.
LXV
Innocentius florentino episcopo tiburtinensi non semel sed
aliquotiens clamat scriptura diuina transferrei non oportere
terminos a patribus constitutos quia nefas est. si quod alter semper
possiderit alter inuadat. Quod tuam bonitatem frater et quo
episcopus noster. ursus adserit
perpetrasse. nam nomentanam siue feliciensem parrochiam ad suam
diocesim a maioribus pertinentem inuasisse te atque illic diuina
celebrasse mysteria inconsulto eodem ac nesciente non sine dolore
conquestus est. quod si uerum est non leuiter te incurrisse
cognoscas. unde si declinare cupis tante usurpationis inuidiam.
nostris litteris admonitus te conuenit abstinere. certe si aliquid
tibi credis iustitiae suffragari integris omnibus et in pristinos
tantum manentibus post dies uenerabiles paschae adesse debebis ut
memorati possis intentionibus respondere partibusque in medio collocatis quid
antiquitas aut ueritas habeat requiramus.
DE EPISCOPIS QUI QUOD REPETERE POTUERINT PRAETERMISO SYNODO
INUASERINT.
EX CONCILIO CARTAGINIS.
LXVI
Placuit ut episcopus quascumque ecclesias uel plebes quas ad suam
cadthedram existimant
pertinere non ita repetierint ut causas suas episcopis iudicantibus
agant. sed alio renitente inruerint. siue
nolentibus siue uolentibus plebibus causae suae
detrimentum patiantur et quicumque iam hoc fecerunt si nondum est
inter episcopos finita contentio sed adhuc inde contendunt ille inde
discedat quem constiterit praetermissis iudicibus ecclesiasticis
inruisse nec sibi quisque
blandiatur si a primatu ut retineat litteras impetrarit. sed siue
habeat litteras siue non habeat conueniat eum eius litteras accipiat
ut appareat pacifice tenuisse eclesiam ad se pertinentem. si autem
ille aliquam questionem retulerit per episcopos iudices causa
finiatur. siue quos eis primatus dederit siue quos ipsi uicinos cum
consultu primatis elegerit.
UT BASILICAE IN CUIUS TERRITORIO SUNT IN EIUS EPISCOPI MANEANT
POTESTATE.
EX CONCILIO AURELIANENSE
LXVII
Omnes autem basilicae quae per diuersas constructę sunt uel cotidie
construuntur. placuit secundum proprium canonum regulam ut in eius
episcopi in cuius territorio positae sunt potestate consistant.
DE PARROCHIIS.
EX CONCILIO CALCIDONENSE. XVII
LXVIII
Singularum ecclesiarum rusticas parrochias uel in possessionibus
manere inconcussas illis episcopis qui eas retinere noscuntur. et
maxime si per tricennium eas absque ui
obtinenter sub dispensatione
rexerunt quod si intra tricennium facta de his uel fiat altercatio
licere eis qui se lesuos adserunt apud sanctam
synodum prouinciae certari quod si quis a metropolitano lęditur apud
primatem dioceseos aut apud constantinopolitanam sedem iudicetur
sicut superius dictum est. Si qua uero ciuitas potestate imperiali
nouata est aut si protinus inuocetur ciuiles dispositiones et
publicas ecclesiasticarum parrochiarum quoque ordines
subsequantur.
QUOD ECCLESIARUM OMNIUM DOTES AD EPISCOPI ORDINATIONEM
DEBEANT PERTINERE.
EX CONCILIO TOLETANO
LXVIIII
Multi contra canonum constituta sic ecclesias quas aedificauerint
postulant consecrari. ut dotem quam eius eclesiae contulerint
censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. quod factum et in
praeteritum displicet et in futuro prohibetur. sed omnia secundum
constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem
pertineant.
DE TRICENNALI PRAESCRIPTIONE UT POST XXX ANNOS NULLI LICEAT PRO EO
APPELLARE QUOD LEGUM TEMPUS EXCLUSIT.
EX EPISTOLA PAPAE GELASI.
LXX
Illud etiam adnecti placuit. ut si quod absit facultates ecclesiae
necnon et dioceses ab aliis quibus possidentur episcopis iure sibi
uindicent quod tricennalia lex conclusit quia et filiorum nostrorum
principum ita emanauit auctoritas ut ultra XXX annis nulli liceat
pro id appellare quos legum tempus excludit. datum iduum maiarum
asterio et praesidio
iurisconsultis.
UT EPISCOPUS AMBULET PER DIOCESEM SUAM.
EX CONCILIO BRACARENSE.
LXXI
Placuit omnibus episcopis atque conuenit ut per singulas ecclesias
episcopi per dioceses ambulantes. primum discutiant clericos quomodo
ordinem baptismi teneant uel missarum et quaecumque officia in
ecclesia peragantur. et si recte quidem inuenerint deo gratias. sin
autem minime docere debeant ignaros et hoc modis omnibus praecipere
ut sicut antiqui canones iubent ante dies XX baptismi ad purgationem
et exorcismi caticumini currant. in quos XX dies omnino caticumini
symbolum quod est credo in deum patrem omnipotentem specialiter
doceantur. postquam ergo haec suos clericos discusserint uel
docuerint episcopi alia die conuocata plebs ipsius ecclesiae doceat
illos ut errore fugienti dolorum uel diuersa crimina id est
homicidium. adulterum periurium falsum testimonium et reliqua
peccata mortifera. aut quod nolunt sibi fieri non faciant alteri. ut
credant resurrectionem omnium hominum et diem iudicii in quo
unusquisque secundum suam operam recepturus sit. et sic postea
episcopus de ecclesia illa proficiscatur ad aliam.
UT EPISCOPUS DUOS SOLIDOS TANTUM ACCIPIAT NEQUE TERTIAM PARTEM DE OBLATIONIBUS QUAERAT ET UT CLERICI NON COGANTUR
MORE SERUILI.
EX CONCILIO QUO SUPRA
LXXII
Placuit ut nullus episcoporum cum suas dioceses ambulant pręter
honorem cathedre suae id est duos solidos aliquid aliud per
ecclesias tollat neque tertiam partem ex quacumque oblatione populi
in ecclesiis parrochialibus
requirat. sed illa tertia pars pro luminaribus ecclesiae uel
recuperatione seruetur. et singulis annis episcopo exinde ratio
fiat. nam si tertiam partem illam episcopus tollat lumen et sacra
tecta abstuli ecclesiae. similiter et ut parrochiales clerici
seruili more in aliquibus operibus episcopi non cogantur quia
scriptum est neque ui dominantes
in clero.
EX CONCILIO TOLETANO
LXXIII
De exactione ecclesiarum galliciae prouintiae inter cetera denique
quae communi consensu nos conferre conpetenter oportuit quaerimonias
etiam parrochialium presbiterorum gallitiae prouinciae sollertissime
discernere decuit quas contra ponficum suorum rapacitates
necessitas ut conperimus tandem conpulit in publicum examen deferre.
Hi enim Pontifices ut euidens inquisitio patefecit indiscreto
moderamine parrochitanas ecclesias praegrauantes dum in exactionibus
superflui frequenter existunt. Paene usque ad exinanitionem extreme
uirtutis quasdam basilicas perduxisse probantur ne ergo fiat. de
cetero quod constat actenus inordinate praesumptum. non amplius quam
duos solidos unusquisque episcoporum praefatę prouincię. per
singulas diocesis uel basilicas iuxta synodum bracarentem annua
inlatione sibi expectet inferri monasteriorum tamen basilicis ab ac
solutionis pensione seiunctis. Cum uero episcopus diocesem uisiteat nulli prae
multitudine honerosus existat ne umquam quinquagenarium numerum
euectionis excedata ut amplius quam una die per unamquamque
basilicam remorandi licentiam habeat. quicumque uero pontificum
eorundem aliter quam decernimus agendum praesumpserit correptioni
proculdubio canonum subiacebit qua constitutione
synodalium transgressorum priscorum patrum corripiendos oportet.
quod si episcopus aut langvore
detentus aut aliis occupationibus inplicatus id explere nequiuerit
presbiteros probabiles aut diaconos mittat qui et redita basilicarum
et reparationes et ministrantium uitam inquirant.
DE DISPENSATORIBUS SINGULARUM ECCLESIARUM.
EX CONCILIO CALCIDONENSE. XXVI.
LXXIIII
Quoniam in quibusdam ecclesiis ut rumore conperimus praeter economos
episcopi facultates ecclesiasticas tractant. Placuit omnem ecclesiam
habentem spiritum habere economum de clero proprio qui dispenset res
ecclesiasticas secundum sententiam episcopi proprii ita ut ecclesiae
dispensatio praeter testimonium non sit ex hoc dispergantur
ecclesiasticae facultates et sacerdotio maledictionis derogatio
procuretur. quod si hoc minime fecerit diuinis constitutionibus
subiacebit.
UT AB IMPERATORIBUS POSTULETUR ADUOCATORUM DEFENSIO PRO CAUSIS
ECCLESIAE.
EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM LXIIII
LXXV
Placuit etiam ut petant ex nomine prouinciarum omnium legati
perrecturi uincentius et fortunatianus a gloriaosissimis imperatoribus
ut dent facultatem defensores constituendi scholasticos qui in actu
sunt uel in munere defensionis causarum ut more sacerdotum
prouinciae idem ipsi qui defensionem ecclesiarum susceperint.
habeant facultatem pro negotiis ecclesiarum quotiens necessitas
flagitauerit uel ad obsistendum obrepentibus uel ad necessaria
suggerenda ingredi iudicium secretaria.
DE HIS QUAE A FIDELIBUS IN PARROCHITANIS BASILICIS OFFERUNTUR.
EX CONCILIO AURELIANENSE
LXXVI
De his qui parrochiis in terris uineis mancipiis atque peculiis
quicumque fideles obtulerint antiquorum canonum instituta seruentur.
et omnia in episcopi potestate consistant. de his tamen quae in
altario accesserint tertia fideliter episcopis deferatur.
DE SACRIS LOCIS NOUITER INSTITUTIS QUAMUIS SUPERIUS DICTUM SIT HOC
NUNC TAMEN ADICITUR UT NULA
BASILICA SUB DEFUNCTORUM CONSTRUCTA NOMINE
DEDICETUR.
EXE EPISTOLA PAPAE GELASI. CAPITULUM XXV.
LXXVII
De locorum consecratione sanctorum quamuis superius scriptum fuerit
conprehensum nobis quoque patefactum est quod absque praecepto sedis
apostolicae nonnulli factas ecclesias uel oratoria sacrare
praesumant hoc summus tamen in iudicio
detestabiliore permoti quod in quocumque nomine defunctorum et
quantum dicitur nec omnino fidelium aedificatas sacris
praecessionibus audacter instituere memorantur. quae quoniam tam
acerua tam dura sunt. ut eadem uix noster ferre possit auditus. si
re uera christianitatis affectus in illis regionibus certus et fixus
est. et destrictius ista quaerantur et a quibus fuerint gesta
prodantur. quoniam sicut latentibus in hac atrocitates
nominibus non existat. in quam
sententiam deuitam proferatur. Ita cum manifesti fuerint documentis
expositus quam sceleris tanti poscit inmanitas non uitauit ullatenus
ultionem.
QUOD IN UNAQUAQUE. ECCLESIA CUI EPISCOPUS PRAEEST QUATUOR TAM DE
REDITIBUS. QUAM DE OBLATIONE FIDELIUM FIERI DEBEANT PORCIONES. UNA
SIT EPISCOPI ALIA CLERICORUM. TERTIA PAUPERUM. ET QUARTA FABRICIS
ECCLESIASTICIS ADPLICETUR.
EX EPISTOLA PAPAE GELASI. CAPITULUM XXVII
LXXVIII
Quattuor autem tam de reditu quam de
oblatione fidelium prout cuiuslibet eclesiae
facultas admittit. Sicut dudum rationabiliter est decretum conuenit
fieri portiones. quarum una sit pontificis. alter clericorum.
pauperum tertia. Quarta fabricis adplicanda. De quibus sicut
sadotis intererit integram ministris ecclesię memoratam
dependere quantitatem. Si clericus ultra delegatam sibi summam nihil
insolenter nouerit expetendum. Ea uero quae ecclęsiasticis
aedificiis adtributa sunt. huic operi ueraciter praerogata locorum
doceat instauratio manifesta sanctorum. quia nefas est si sacris
aedibus destitutis in lucrum suum praesul inpendia his designata
conuertat ipsam nihilominus adscriptam pauperibus portionem quamuis
diuinis rationibus se dispensasse monstraturus esse uideatur. tamen
iuxta quod scriptum est ut uideant opera
uestra bona. et glorificent patrem uestrum qui in cęlis est. Oportet etiam pręsenti
testificatione prędicari et bonaæ fame praeconiis non
taceri.
EX EPISTOLA PAPAE SIMPLICII. SIMPLICIUS EPSICOPUS FLORENTIO.
AEQUITIO. ET SEUERO EPISCOPIS. CAPITULUM II.
LXXVIIII
Reuelatio nos nuestrae
dilectionis instruxit et gestorum serie plenius intimauit.
gaudentium aufiniensis ecclesiae sacerdotem contra statuta canonum
ac nostra praecepta ordinationes inlicitas perpetrasse quarum illi
totam poenitus aut ferri praecipimus potestatem. scripsimus enim ad
seuerum fratrem et quo episcopum nostrum ut si necesse fuerit ipse
in supradicta ecclesia consideratis patrum regulis hoc fungatur
officio. quo ille ab unus esse conuictus est ita ut hi qui inlicite
ab eodem sunt prouecti. ab ecclesiasticis ministeriis sint remoti. simul etiam de
reditibus ecclesiae uel oblatione fidelium quid deceat. nescienti
nihil licere permittat. sed sola ei ex his una portio remittatur.
duae ecclesiasticis fabricis et erogationi peregrinorum et pauperum
profuture ab onagro presbitero sub periculo suo sui ordinis
ministrentur. ultima inter se clerici pro singulorum meritis
diuidatur. At uero ministeria ecclesiae quae alienata conperimus
reparare praesumptor praedicti fratris conpellatur instantia. cui
etiam in hoc specialiter praecipimus inminere ut tres illis
porciones quas triennium dicitur sibi tantummodo uindicasse
restituat. datum XIIII kalendarum decembrium post consuolatu leonis
augustini.
UT NULLI APOSTOLICAE SEDIS PRESULI POSSESSIONEM ECCLESIAE MAGNAM UEL
PARUAM IN PERPETUUM LICEAT ALIENARE UEL COMMUTATIONIS OBTENTU AD
CUILIBET IURA TRANSUERTERE ET DE DOMIBUS ECCLESIASTICIS QUĘ SUNT IN
URBIBUS COMMUTANDIS.
EX INSTITUTIS PAPAE SYMACHI. CAPITULUM IIII.
LXXX
His ergo perpensis mansuro cum dei nostri consideratione decreto
sancimus ut nullus apostolicae sedis praesuli a praesente die. donec
disponente domino catholicę fidei manserit doctrina saluatoris.
liceat praedium rusticum quanticumque fuerit uel magnitudinis uel
exiguitatis sub perpetua alienatione uel commutatione ad cuiuslibet
iura transferre nec cuiusquam excusentur necessitatis obtentu quippe
cum non sit personale quod loquimur. nec aliquid clericorum uel
laicorum sub hanc occasione accepta tueatur. sed nec
insum fructu rura aliquibus dari liceat. nec data retineri praeter
clericos et captiuos atque peregrinos. malae tractationis
ministretur occasio cum liberalitati ille alia itinera reseruentur.
sane tantum domus quibuslibet urbibus constitute quarum statum
necesse est expensa non modica sustentari acceptis. si offerri
contigerit sub iusta existimatione reditibus et diuini timore
iudicii commutentur.
UT NON LICEAT PRESBITERIS TITULORUM SUORUM PREDIA SEU QUICQUID IURIS
EORUM FUERIT QUOLIBET ALIENARE COMEMENTO QUI UERO HOC AGERE TEMPTAUERIT
ORDINIS SUI AMISSIONE PLECTATUR.
CAPITULO V.
LXXXI
Pari etiam ecclesiarum per omnes romanę ciuitatis titulos qui sunt
presbiteri uel quicumque fuerint adstringi uolumus lege custodes.
quia nefas dictum est obligatione qua se per caritatem christoi conectit summus
pontifex ea hominem secundi in ecclesia ordinis non temneri
quicumque tamen oblitus dei et decreti huius inmemor cuius romanę ciuitatis
sacerdotes uolumus religiosis nexibus deuinciri. in constitutum
praesens committens quicquam de iure titulorum uel ecclesia superius
praefacta quilibet modo
preter aurum argentum uel gemmas uestes quoque si sunt uel si
accesserint aliquę mobilia ad ornamenta diuina minime pertinentia
perpetuo iure. exceptis dumtaxat sub praefata condicione domibus alienare temptauerit.
donator alienator ac uenditor honoris sui amissione multetur.
UT QUI PETIERIT PRAEDIUM ECCLESIAE ET ACCEPERIT AUT SI QUIS
PRESBITERORUM AUT DIACONORUM NECNON DEFENSORUM DANTI SUBSCRIPSERIT
ANATHEMATE FERIATUR.
CAPITULUM VI
LXXXII
Preterea qui petierit aut acceperit uel qui presbiterorum aut
diaconorum seu defensorum danti subscripserit quod iratus deus
animas percutit anathemathe feriatur. Sitque accipienti uel
subscribenti de personis superius conprehensis. id est quas
anathemate feriri censuimus in statuta poena contubernium seruata
quam premisimus in alienatore uindicta. nisi forte et ualienator sibi dum
repetit. et qui acceperit caeleri restitutione prospexerit.
UT SI QUIS ANATHEMATIS POENAM PARUI DUXERIT. ETIAM DOCUMENTO QUO SE
PUTAT PRAEDIUM POSSIDERE FRUSTRETUR LICEATQUE CUILIBET
ECCLESIASTICE PERSONE UOCEM CONTRADICTIONIS ADFERRE ET CUM FRUCTIBUS
PRAETERITI TEMPORIS EADEM PRAEDIA ALIENATA REPOSCERE.
CAPITULUM VII.
LXXXIII
Quod si minore animae suae cura quisquam remedium oblatum forte
neglexerit super ea poenarum genera quae superius tenentur adscripta
contra fas si quod conceptum fuerit documentum uniuersis uiribus
quamuis ab initio nullas habuerint effetetur. Sed etiam liceat
quibuscumque ecclesiasticis personis uocem contraditionis affere et
ecclesiastica auctoritate fulciri. ita ut cum fructibus possit
aliena reposcere. nec aliquod se ante tribunal christi obstaculo
muniat quia a religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta
contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit. huius
autem constitutis legum in apostolica tantum uolumus sede seruari
uniuersis ecclesiis per prouincias secundum animarum considerationem
quem proposito religionis conuenire rectores earum uiderint more
seruatum.
SI QUIS CLERICORUM PAUPER IN ORDINE PROMOTUS POSTEA HABUERIT ALIQUID
ECCLESIAE POTESTATI SUBICIAT.
EX CONCILIO CARTAGINIS. CAPITULUM XXXII.
LXXXIIII
Item placuit ut episcopi presbiteri diaconi uel quicumque clerici qui
nihil habentes ordinantur et tempore episcopatus uel clericatus sui
agros uel quacumque praedia nomine suo conparant tamquam rerum
dominicarum inuasionis crimine teneantur. nisi admoniti in ecclesia
eadem ipsa contulerint. si autem ipsis propriae aliquid liberalitate
alicuius uel successione cognationis obuenerit faciant inde quod
eorum proposito congruit. quod si
a suo proposito retrorsum exorbitauerint honore ecclesiastico
indigni tamquam reprobi iudicentur.
UT PRESBITERI REM ECCLESIAE IN QUA SUNT CONSTITUTI NON UENDANT ET
NULLO EPISCOPO LICEAT REM TITULI MATRICIS AECCLESIAE USURPARE.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XXXIII.
LXXXV
Item placuit ut presbiteri non uendant rem ecclesiae ubi sunt
constituti nescientibus episcopis suis quomodo et episcopis non
liceat uendere praedia ecclesiae ignorate concilio ut presbiteris
suis non habente ergo necessitate
nec episcopo liceat matricis ecclesiae rem tituli sui usurpare.
UT RES ECCLESIAE NEMO DISTRAHAT.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XXVI.
LXXXVI
Item placuit ut rem ecclesiae nemo uendat. quod si redditus non debet
et aliqua nimia necessitas cogit. hanc insinuandam esse primate
prouincię ipsius ut cum statuto munero episcoporum utrum
faciendum sit arbitretur. quod si tantea
urget necessitas ecclesiae ut non possit ante consulere salutem uicinos testes conuocet
episcopus curans ad concilium omnes referre suae ecclesiae
necessitates. quod si non fecerit reus deo et concilio uenditor
honore amisso teneatur.
DE REBUS AD ECCLESIAM PERTINENTIBUS ET DE HIS QUAE PROPRIA EPISCOPI
ESSE NOSCUNT.
EX CONCILIO ANTIOCHENO. CAPITULUM XXIIII.
LXXXVII
Quae sunt ecclesiae sub omni sollicitudine et conscientia bona et
fide quae in deum est qui cuncta considerat iudicatque seruentur.
quae etiam dispensanda sunt iudicio et potestate pontificis cui
commissus est. populus et animae quae intra ecclesiam congregantur.
manifesta uero sint quae pertinere uidentur ecclesiae cum notitia
presbiterorum et diaconorum qui circa ipsum sunt ita ut agnoscant
nec ignorent quae sint ecclesiae propria nec eos aliquid lateat ut
si contigerit episcopum migrare de saeculo certis existentibus rebus
quae sunt ecclesiae nec ipse conlapsae depereant. nec quę propria
probantur episcopi sub occasione rerum peruadantur ecclesiae. iustum
namque et acceptum est coram deo et hominibus ut sua episcopus
quibus uoluerit derelinquat et quae ecclesiae sunt eidem
conseruentur ecclesię ut nec ecclesia aliquid
paciatur incommodum nec episcopus sub occasione proscribatur
ecclesiae et in causas incidant qui ad eum
pertinent et ipse post obitum maledictionibus ingrauetur.
UT EPISCOPUS DISPENSANDI RES ECCLESIASTICAS HABEAT POTESTATEM.
EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XXV.
LXXXVIII
Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum
erga omnes qui indigent cum summa reuerentia et timore dei
participet autem et ipse quibus indiget si tamen indiget tam suis
quam fratrum qui ab eo suscipiuntur necessariis usibus profuturis
ita ut in nullo qualibet occasione fraudentur iuxta sanctum
apostolum sic dicentem. habentes uictum et
tegumentum his contenti simus. quod si contemptus istis
minime fuerit conuertat autem res ecclesię in suos usus domesticos
et eius commoda uel agrum fructus non cum
presbiterorum conscientia diaconorum quae pertractet. sed horum
potestatem domesticis suis aut propinquis aut fratribus filiisque
committat ut per huiusmodi personas occulte ceteri ledantur
ecclesiae synodo prouincię poenas iste persoluant. si autem aliter
accusetur episcopus aut presbiteri qui cum ipso sunt quod ea quae
pertinent ad eclesiam uel ex agris uel ex alia qualibet
ecclesiastica facultate sibimet usurpent ita ut ex hoc affligantur
quidem pauperes criminationi uero et blasphemiis tam sermo
praedicationis quam hi qui dispensant taliter exponantur et hos
oportet corrigi sancta synodo id quod condecet approbante.
UT DE REBUS ECCLESIAE NIHIL EPISCOPI AUFERANT ET QUALITER PROXIMI
FUNDATORES ECCLESIARUM SOLLICITUDINEM GERANT.
EX CONCILIO TOLETANO
LXXXVIIII
Omnes itaque rei ecclesiastice quantitas sicut remedium uenie tribuit
conferenti ita damnum rite praeparat fraudatori. et ideo nullus
sacerdotum uel ministrorum ex rebus ecclesiae quae in quibuscumque
locis a fidelibus largiuntur aliquid auferat uel iuri suo aut
cathedre proprie unitate conectant. deuotio enim uniuscuiusque sicut
gratanter uotum contulit deo. ita definiunt quod plenitudo uotorum
conseruaretur in loco uel si conlata tenentur manet gratia
auferentis. ita si frustrantur
inminet pernicies defraudantis. uerum ut rei huius portior solidatus
habeatur condignis filiis uel nepotis honestioribus quae propinquis
eius qui construxit uel dicauit ecclesiam licitum sit an bone
intentionis habere sollertiam. ut si sacerdotem seu ministrum
aliquod ex conlatis rebus praeuiderit defraudare aut commonitionis.
honesta conuentione conpescant talia episcopum uel iudici corrigenda
denuntient. quod si talia episcopus agere temptet metropolitano eius
hęc insinuare procuret. si autem metropolitanus talia gerat regis.
haec auditibus intimare non differant. ipsis tamen heredibus in
eisdem rebus non liceat quasi iuris propriis potestatem praeferre.
non rapinam non fraudem gerere non uiolentiam quamcumque presumere.
sed hoc solum in salutare sollicitudinem adhibere. quod aut in nulla
noxam operatio nocens adtingat. aut uel in multam uel in aliquam
partem salutaris merces adsummat si quis uero deinceps haec monita
temerare uoluerit et male rapta cum confusione
restituet. et excommunicationis annue sententiam sustinebit
UT EPISCOPUS EXIGUUM ALIQUID SINE CLERICORUM CONHIBENTIA
DISTRAHAT.
EX CONCILIO AGATENSE. CAPITULUM XLV.
XC
Terrulas aut uineas exiguas ecclesiae minus utiles aut longe positus
paruas episcopus sine concilio
fratrum si necessitas fuerit distrahendi habeat potestatem.
UT SERUOS ECCLESIAE FUGITIUOS LICEAT VINDEDERE EPISCOPO.
EX CONCILIO QUO SUPRA
XCI
Fugitiuos etiam de domos suas aut familias deserentes quia etiam si
reuocati fuerint teneri non possunt simili ratione ab episcopo si
uoluerit aut si ita meruerint distrahantur.
DE EPISCOPIS QUI PER TESTAMENTUM DE REBUS ECCLESIAE ALIQUID
CONTULERINT.
EX CONCILIO QUO SUPRA. CAPITULUM LI
XCII
Si episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici iuris
proprietate ligauerit aliter non
ualebit. nisi tantum de iuris proprii facultate subpleuerit.
DE UINDICIONIBUS QUAS ABATES FACERE PRĘSUMUNT.
EX CONCILIO QUO SUPRA. LVI
XCIII
Venditiones quas abbates facere praesumunt. haec forma seruetur. ut
quicquid sine episcopi notitiam uendictum fuerit ad potestatem episcopi
reuocetur. Mancipia uero monachis donata ab abbates non licet manumitti iniustum enim
putamus. ut monachis cotidianum rurale opus facientibus serui eorum
libertatis otio potiantur.
FELIBERTIS EX FAMILIA ECCLESIĘ FACTIS.
EX CONCILIO TOLETANO. CAPITULUM LXVII
XCIIII
Si nihil ex proprio conferant sacerdotes qui eos faciunt. et si qui
nulla ex rebus suis pauperibus christi distribuunt aeterni iudicis
uoce in futurum condemnabuntur. quanto magis hi qui auferunt
pauperibus quod non dederunt quapropter episcopi qui nihil ex
proprio suo ecclesiae christi conpensauerint. hanc diuinam
sententiam metuant. et liberos ex familiis ecclesię ad
condemnationem suam facere non praesumant. Impium est enim ut qui
res suas eclesiae christi non contulerit damnum inferat et eius
eclesiae alienare intendat. tale igitur
libertos successor episcopus absque aliqua
obpositione. ad eius ecclesię reuocabit quia eos
non aequitas sed inprobitas
soluit.
DE DISCRETIONE MANUMISSORUM EX FAMILIA
ECCLESIAE QUALITER MANUMITTANTUR ET NE ADUER
TESTIFICENT. UEL ACCUSENT.
EX CONCILIO QUO SUPRA. CAPITULUM LXVIII.
XCV
Episcopus qui mancipium iuris ecclesiae non retento ecclesiastico
patrocinio manumitti desiderat duo meriti eiusdem et peculii coram
conciliuo
ecclesiae cui praeminet et per communionem subscribentibus
sacerdotibus offerat ut uera et iusta inueniatur definitio
commutantis. Tunc enim libera manumissione sine patrocinio ecclesiae
concedere poterit. quia eum quem libertate
ctradere
disponit. iam iuri proprio adquisiuit huiusmodi autem liberto
aduersus ecclesiam cuius iuris extitit accusandi uel testificandi
denegetur licentiam. quod si praesumpserit placet ut stante
commutatione in seruitute proprię ecclesiae reuocetur quam nocere
conatur.
DE LIBERTIS PATROCINIO ECCLESIĘ COMMENDATIS.
EX CONCILIO TOLETANO. LXVI.
XCVI
Liberti qui a quibuscumque manumissi sunt atque ecclesiae patrocinio
commendati existunt. sicut et regulae anticorum patrum constituerunt
sacerdotali defensione a cuiuslibet insolentia protegantur. siue
in statu libertatis eorum seu
in peculio quod habere noscuntur.
UT LAICI CONTEMPTORES CANONUM EXCOMMUNICENTUR. CLERICI HONORE
PRIUENTUR.
EX CONCILIO CARTAGINIS. XIIII
XCVII
Gratus episcopus dixit iusta statuta concilii et mediocritatis meae
sententiam placet facere rerum omnium conclusionem uniuersi tituli
designati et digesti teneant sententias suas sane credo uos tenere
multis conciliis a patribus nostris et traditionem est damnatam et
rebaptizationis impietatem esse puniendam quas res etiam nostro
concilio credo iam terminum accepisse reliqua uero quae uel facta
uel dicta superius conprehensa sunt uel ab aliis conscripta secundum
legem inueniuntur custordire
nos oportet. Si quis uero statuta supergressus corriperit uel pro
nihillo habenda putauerit. si laicus est communione. si clericus
honore priuetur. uniuersi dixerunt placet placet.
UT SI QUIS SACERDOTUM CONTRA HAEC INTERDICTA FECERIT A SUO SIT
OFFITIO SUBMOUENDUS.
EX EPISTOLA PAPAE LEONIS AD EPISCOPOS PER CAM
PANIAM. PICENUM ET TUSTIAM.
V.
XCVIII
Hoc itaque admonitio nostra denuntiat quod si quis fratrum contra
haec statuta uenire temptauerit. et prohibita fuerit ausus admittere
a suo se nouerit officio submouendum. nec communionis
nostrae futurum esse consortem. qui socius esse noluit disciplinae.
DE FLECTENDO GENU.
EX CONCILIO NICENO. CAPITULUM XX
XCVIIII
Quoniam sunt quidam in die dominico genuflectentes et in diebus
pentecosten ut omnia in uniuersis locis consonanter obseruentur.
placuit sancto concilio stantes domino uota persoluere.
UT POPULUS ANTE CONPLETAM MISSAM ET BENEDICTIONEM ACCEPTAM EGREDI NON
PRAESUMANT.
EX CONCILIO AURELIANENSE, CAPITULUM XXII
C
Cum ad caelebrandas missas in dei nomine conuenitur populus non ante
discedat quam missae sollemnitas compleatur et ubi episcopus fuerit
benedictionem accipiant sacerdotis. ex concilio cartaginis.
sacerdotem uerbum in ecclesia facientem qui egressus de auditorio
fuerit excommunicetur.
QUOD MANERE DEBEAT FIRMUM SI SERUI FISCI
ECCLESIAS FECERINT EASQUE DE PECULIO SUO DITAUERINT.
EX CONCILIO TOLETANO
CI
Si quis ex seruis fiscalibus fortasse ecclesias construxerint easque
de sua paupertate ditauerint. hoc praecurret episcopus praece sua
auctoritate regia confirmari.
UT UALLEMATIA ET PIA CANTICA PROIBEANTUR.
EX EODEM CONCILIO
CII
Exterminanda omnino est inreligiosa consuetudo quam uulgus per
sanctorum sollemnitates agere consueuit ut populi qui uidebant
officia diuina adtende saltationibus et turpibus inuigilent
canticis. non solum sibi nocentes sed et religiosorum officiis
praestrepentes. hoc etenim ut ab omni hispania depellatur.
sacerdotum et iudicum a concilio sancto cure conmittitur.
DE HIS QUI ECCLESIASTICA IENUNIA ABSQUE NECESSITATE DISSOLUUNT.
EX CONCILIO GANGRENSE. XVIIII
CIII
Si quis episcoporum qui continentiae student absque necessitate
corporea tradita in commune ieiunia et ab ecclesia custodita
superbiendo dissoluit stimulo suae cogitationis inpulsus anathema
sit.
NON DEBERE IN DIEBUS IEIUNIORUM COMMEMORATIONES MARTYRUM FIERI.
EX CONCILIO LAUDICENSE. CAPITULUM LI
CIIII
Quod non oporteat in quadragesima martyrum natalitia caelebrari. sed
eorum sancta commemoratio in diebus sabbatorum et dominicorum fieri
conueat.
OBLATIONES OFFERRI IN DOMIBUS NON OPORTERE.
EX CONCILIO QUO SUPRA. CAPITULUM LVII.
CV
Quod non oporteat in domibus oblationes caelebrari ab episcopis uel
presbiteris.
UT SACRAMENTUM CATICUMINIS NON PREBEATUR.
EX EPISTOLA PAPĘ LEONIS
CVI
Item placuit ut etiam per sollemnissimos paschales dies sacramentum
caticuminis non detur nisi solitum salis quia fideles per illos dies
sacramenta non mutant nec
caticuminos oportet mutare.
QUOD PASCHA ET PENTECOSTEN SIT BAPTIZANDUM.
EX EADEM EPISTOLA AD
EPISCOPOS PER SICILIAM.
CVII
Unde quia manifestissime patet baptizandis in ecclesia electis haec
duo tempora de quibus locuti sumus esse legitima dilectionem uestram
monemus ut nullos alios dies huius obseruantiæ misceatis.
QUOD OMNI TEMPORE HI QUI IN NECESSITATE MORTIS AUT EGRITUDINIS UEL
OBSIDIONIS SIUE PERSECUTIONIS AUT NAUFRAGII URGERENTUR DEBEANT
BAPTIZARI DE REDDITA ETIAM CHRISTI BAPTISMI RATIONE.
EX EADEM EPISTOLA.
CVIII
Quia sunt alia quoque festa quibus multa in honorem dei referentia debeatur. Principalis
tamen et maximi sacramenti custodienda nobis est misticae rationalis
exceptio non interdicta licentia qui in baptismo tribuenda quolibet
tempore periclitantibus subuenitur. Ita enim ab has duas
festiuitates conexas sibimet atque cognitas incolomium et in pacis
securitate degentium libera uota differimus ut in mortis periculo in
obsidione discrimine in persecutionis aungustiis
in timore naufragii nullo tempore hoc ueræ salutis singulare
presidium cuiquam denegemus.
DE CATICUMINA PREGNANTE.
EX CONCILIO NEOCESARIENSIS. CAPITULUM VI.
CVIIII
Grauidam oportet baptizari quando uoluerit. nihil enim in hoc quae
parit nascenti communicat. propterea quod uniuscuiusque suum
prepositum in confessione declaretur.
DE INFANTIBUS BAPTIZANDIS QUOTIENS DUBITATUR UTRUM FUERINT
BAPTIZATI.
EX CONCILIO CARTAGINIS. CAPITULUM XXXVIIII
CX
Item placuit de infantibus quotiens non inueniuntur certissimi testes
quies baptizatos esse sine dubitatione testentur neque ipsi sunt per
etatem de traditis sibi sacramentis. idonei respondere absque ullo
scripulo eos esse baptizandos ne ista trepidatio eos
faciat sacramentorum purgatione priuari. Hinc enim legitima
uestrorum fratres nostri consulerunt quia multos tales a barbaris
redimunt.
DE BAPTIZATIS QUI NONDUM CONFIRMATI MORIUNTUR.
EX CONCILIO ELIBERRITANO
CXI
Si quis diaconus regens plebem sine episcopo uel presbitero aliquos
baptizauerit episcopus eos per benedictionem perficere debebit. quod
si ante de saeculo recesserint sub fide qua quis credidit poterit
esse iustus.
DE HIS QUI BAPTIZATI SUNT QUANTUM PENITEANT.
EX CONCILIO ILERDENSE.
CXII
De his qui in praeuaricationem rebaptizati sine aliqua necessitate
uel tormento dilapsi sunt. placuit ut circa eos illa nicense synodi
statuta seruentur. quae de praeuaricatoribus constituta esse
noscuntur. id est ut septem annis inter caticuminos orent. et duobus
inter chatolicos et postea moderatione et clementia episcopi
fidelibus in oblatione et eocaristia communicent.
QUOD NON DEBEANT BAPTIZATI NISI AB EPISCOPIS CONSIGNARI.
EX EPISTOLA PAPAE INNOCENTI AD DECENTIUM. CAPITULUM
III.
CXIII
De consignandis uero infantibus manifestum est non ab alio quam ab
episcopo fieri licere. nam presbiteri licet sint sacerdotes
pontificatus tamen apicem non habent. hoc autem pontificibus solis
deberi ut uel consignent uel paraclitum spiritum tradant. non solum
consuetudo ecclesiastica demonstrat. uerum illa lectio actuum
apostolorum quae asserit petrum et iohannem esse directos
qui iam baptizatis tradant
spiritum sanctum. Nam presbiteris seu extra episcopum seu praesente
episcopo cum baptizant chrismate baptizatos ungere licet. sed quod
ab episcopo fuerit consecratum non tamen frontem ex eodem oleo
signare quod solis debetur episcopis cum tradunt spiritum paraclytum
uerba uero dicere non possum ne magis prodere uidear quam ad
consolationem respondere.
DE ENERGUMINIS BAPTIZATIS.
EX EADEM EPISTULA. CAPITULUM VI
De his uero baptizatis qui postea daemonio aut uitio aliquo aut
peccato interueniente arripiuntur quaesiuit dilectio tua si a
presbitero uel diacono possint aut debeant consignari. quod hoc nisi
episcopus praeceperit non licet. nam ei manus inponenda omnino non
est. nisi episcopus auctoritatem dederit id efficiendi. ut autem fiat episcopi est imperare ut
manus ei uel a presbitero uel a ceteris clericis imponatur. nam
quomodo id fieri sine magno labore poterit ut
longe constitutus energuminis ad episcopum
deducatur cum sit talis casus ei in itinere acciderit nec
ferri ad episcopum nec
referri ad sua facile possit.
DE EPISTULA SANCTI IACOBI APOSTOLI IN QUA PRO INFIRMIS ORARE
PRAECIPITUR.
EX EADEM EPISTOLA. CAPITULUM VIII.
CXV
Sane quoniam de hoc sicuti de ceteris consulere uoluit dilectio tua
adiecit etiam si filius meus caelestinus diaconus in epistula sua
esse a tua dilectione positum illud quod in beati
apostoli iacobi epistula conscriptum est
infirmatur quis in uobis inducat presbituros et orent super eum
unguentes eum oleo in nomine domini et oratio fidei saluabit
infirmum. et suscitauit eum dominus et si in peccatis fuerit
remittetur ei quod non est dubium de fidelibus
aegrotantibus accipi uel intellegi debere qui sancto oleo
chrismatis perungui possunt quod ab episcopo
confectum non solum sacerdotibus sed omnibus uti christianis licet
in sua aut suorum necessitate unguendum. ceterum illud superfluum
uidemus adiectum ut de episcopo ambigatur quod presbiteris licere
non dubium est nam idcirco presbiteris dictum est quia episcopi occupationiobus aliis
inpediti ad omnes languidos ire non possunt. ceterum si episcopus
aut potest aut dignum ducit aliquem ad se uisitandum et benedicere
et tangere chrismathe sine cunctatione potest cuius est ipsum
chrisma conficere nam paenitentibus istud fundi non potest quia
genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur quomodo
unum genus putatur posse concedi.
UT NULLA PRAETIA DE BAPTIZANDIS CONSIGNANDISQUE FIDELIBUS EXIGANTUR.
QUOD SI QUI PERPETRARE FUERINT DEPREHENSI HONORIS SUI SINT PERICULO
SUBITURI.
EX EPISTULA PAPAE GELASI. CAPITULUM V
CXVI
Baptizandis consignandisque fidelibus pretia nulla praefigant nec
inlationibus quibuslibet inpositis exagitare cupiant renascentes.
quoniam quod gratis accepimus gratis dare mandamus. et ideo nihil
predictus prorsus exigere moliantur. quo uel paupertate cogente
deterriti uel indignatione reuocati redemptionis sui
causas adire despiciant certum habentes quod qui
prohibita deprehensi fuerint admissae uel
commissa non potius sua sponte correxerint periculum subituri
proprii sint honoris.
EX CONCILIO ARAUSICO
CXVII
Inerguminis baptizatis si de purgatione sua curant et se
sollicitudini clericorum tradunt monitisque omtemperant
omnismodis communicent sacramenti ipsius uirtute uel muniendi ab
incursu daemonum quo infestantur uel purgandi quorum iam ostenditur
uita purgatior. EX CONCILIO CARTAGINIS De inerguminis omni d
ie
exor
cistis manus inponende omni die
exorciste inerguminis manus inponant. EX CONCILIO QUO SUPRA
Pauimenta domorum dei inergumini uarrant. EX CONCILIO QUO SUPRA
Inerguminis in domo dei adsedentibus uictus cotidianus per
exorcistas oportuno tempore ministretur.
Shelfmark:
Bern, Burgerbibliothek, 425