<?xml version="1.0" encoding="UTF-8"?>
<?oxygen RNGSchema="http://ccl.rch.uky.edu/XML/CCL.rng" type="xml"?>
Collectio Dionysiana
Transcribed and encoded by
Michael D. Elliot
Updated and revised by
Meredith Gaffield
Carolingian Canon Law Project
June 22, 2011
Oxford
Bodleian Library
e Musaeo
103
ff. 1v-2v
Canones Apostolorum, Register
INCIPIVNT TITVLI CANONVM APOSTOLORVM
I
De ordinatione episcopi
II
De ordinatione pręsbyteri diaconi et ceterorum
III
Nihil aliud in sacrificio pręter quod dominus statuit offerendum
IIII
Quae species ad altare non ad sacrificium sed ad benedictionem simplicem debeant
exhiberi
V
Quod ea quę in ęcclesiis offerri non possunt ad domus sacerdotum a fidelibus
deferantur
VI
Ut episcopus aut presbiter uxorem suam quam debet caste regere non relinquat
VII
Ut sacerdotes et ministri altaris saecularibus curis abstineant
VIII
Quo tempore pascha cęlebretur
VIIII
Quod ministri altaris oblatione cęlebrata debent
communicare
X
Quod fideles laici ingredientes ecclesiam
communicare debeant
XI
Quod cum excommunicatis non sit orandum
XII
Quod cum damnatis clericis non sit orandum
XIII
Ut nullus fidelium praeter commendaticias suscipiatur epistulas
XIIII
Ut ab episcopis aliena parroecia minime
peruadatur
XV
Ut clerici proprias ecclesias non relinquant
XVI
Ut episcopus qui clericos alterius susceperit communione priuetur
XVII
Quod bigami non admittantur ad clerum
XVIII
Quod his qui uiduam uel eiectam aut meretricem acceperit non admittatur ad
clerum
XVIIII
Qui duas sorores habuerit non admittatur ad clerum
XX
Clericum fidemiussorem esse non posse
XXI
Quod hi qui non sponte eunuchizati sunt suscipiantur ad clerum
XXII
Ut his qui se eunuchizauit clericus non fiat
XXIII
Ut clericus qui se eunuchizauit abiciatur a clero
XXIIII
Ut laicus qui se eunuchizauit tribus annis communione priuetur
XXV
Quod episcopus presbiter aut diaconus si pro criminibus damnati fuerint minime
communione priuentur
XXVI
Similiter et reliqui ministri ęcclęsię
XXVII
Qui clerici debeant coniugibus copulari
XXVIII
Quod episcopus presbiter aut diaconus fideles peccantes uerberare non debeant
XXVIIII
Quod officium pristinum damnati pro criminibus usurpare non debeant
XXX
Quod non debeant officia ecclesiastica pecuniis optineri
XXXI
Ut ecclesia sęculari potentia minime peruadatur
XXXII
De presbitero qui contemptuo episcopo
seorsum conuentus congregare temptaueruntit
XXXIII
Quod clerici damnati non debeant ab aliis recipi
XXXIIII
Ut unullus episcopus presbiter aut
diaconus sine commendaticiis suscipiatur epistulis
XXXV
De primatu episcoporum
XXXVI
Quod non liceat episcopum in aliena prouincia clericos ordinare
XXXVII
De ordinatis episcopis nec receptis
XXXVIII
Ut bis in anno concilia celebrentur
XXXVIIII
Ut tantum curam rerum ecclesiasticarum episcopus habeat
XL
De dignitatem pontificis et quod rerum suarum
habeat potestatem
XLI
Quod episcopus ecclesiasticarum rerum pro dispensationē pauperum habeat
potestatem
XLII
Quod episcopus presbiter aut diaconus aleator et hebriosus esse non debeat
XLIII
Similiter clerici et laici si permanserint in alea communione priuentur
XLIIII
Quod episcopus presbiter et diaconus non debeant usuras accipere
XLV
Quod non debeat episcopus presbiter et diaconus cum hereticis orare
XLVI
Quod non debeant hereticorum baptismata conprobari
XLVII
Quod ęcclesiae baptismate baptizatos denuo baptizari non debeat et non ita
baptizatus debeat baptizari
XLVIII
Laicum pellentem suam coniugem communionem priuandum
XLVIIII
Quod in nomine trinitatis debeat baptizari
XL
Quod non debeat una mersio in baptismate quasi in morte domini proueniri
EXPLICIVNT CAPITVLA
The register continues to fol. 9r with
titles for Nicaea, Ancyra, Neocaesarea, Gangra, Antioch, Laodicaea, Constantinople,
Chalcedon, and Sardica (each numbered separately), and Carthage and 'Africa' (numbered
consecutively to CXXXVIII).
Shelfmark:
Oxford, Bodleian Library, e Musaeo, 103