<?xml version="1.0" encoding="UTF-8"?>
<?oxygen RNGSchema="http://ccl.rch.uky.edu/XML/CCL.rng" type="xml"?>
Collectio Dacheriana
Transcribed by
Daniel Ziemann
Encoded and proofread by
Meredith Gaffield
Carolingian Canon Law Project
February 17, 2012
Köln
Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek
122
ff. 16r-54v
Book 1
CAPITULA· IIII·
QUOD NULLI SIT ULTIMA PENITENTIA DENEGANDA· EX EPISTOLA PAPAE CAELESTINI· AD EPISCOPOS GALLIARUM; CAPUT· XII·
Agnovimus enim pęnitentiam morientibus denegari; nec illorum desideriis annui qui obitus sui tempore· hoc animę suę cupiunt remedio subveniri; horremus fateor tante inpiętatis aliquem repperiri· ut de dei piętate desperet quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere et periclitantem sub honere peccatorum homineum pendere quo se ille expedire desiderat et liberare; Quid hoc rogo· aliud est· quam morienti mortem addere eius que animam sua crudelitate ne absoluta esse possit occidere. cum deus ad subveniendum paratissimus invitans ad pęnitentiam sic promittat; peccator inquid quacumque dię conversus fuerit peccata eius non reputabituntur ei; et iterum; nolio mortem peccatoris· sed tantum ut convertatur et vivat· Salutem ergo homini adimit quisquis mortis preterea tempore pęnitentiam denegarit; et desperavit de clementia dei; qui eum ad subveniendum morienti sufficere vel momento posse non credidit; perdidisset latro in cruce premium ad dexteram christi pendens si illum unius honore pęnitentia non iuvisset; cum esset in pęna penituit; et per unius sermonis promissionem habitaculum paradisi deo promitente promeruit; Vera ergo ad deum conversio in ultimis positorum mente potius est estimanda quam tempore propheta hoc taliter adserente; cum conversus ingemueris tunc salvus eris; cum ergo dominus sit cordis inspector· quiovis tempore non est deneganda pęnitentia postulanti· cum illi se obliget iudici cui occulta omnia noverit revelari·
XCI·
II·
DE HIS QUI NECESSITATE MORTIS URGENTE PENITENTIAM· SIMUL ET VIATICUM PETUNT ET DE HIS QUI OBMUTEISCUNT ANTEQUAM AD EOS SACERDOS DATURUS PENITENTIAM ACCEDAT EX EPISTOLA PAPE LEONIS AD THEODORUM FOROIULIANENSEM EPISCOPUM·
Ita ergo talium necessitati auxiliandum est· ut nec actio illis pęnitentię nec communionis gratia denegetur si eam etiam amisso vocis offitio per inditia integri sensus querere conprobentur; quod si ita aliqua egritudine fuerint· adgravati ut quod paulo ante poscebant· sub presentia significare non valeant. testimonia eis· fidelium cumstantium prodesse debebunt; simul tamen et pęnitentię et reconciliacionis beneficium consequantur· servata tamen regula canonum circa eorum personas qui in dominica fide discendendo peccaverint;
III·
QUOD OPORTEAT EUM QUI PRO INLICITIS VENIAM POSCIT ETIAM A MULTIS LITCITIS ABSTINERE EX EPISTOLA PAPE LEONIS AD RUSTICUM NARBONENSEM EPISCOPUM;
Aliud quidem est debita iusta reposcere· aliud propria perfectionis amore contempnere; sed inlicitorum veniam postoulantem· oportet etiam a licitis abstinere; dicente apostolo; Omnia licent· sed non omnia expediunt; Unde si peneitentes habent causam quam neglegere forte non debeant· melius expetit quis ęcclesiasticum quam forense iudicium;
IIII·
QUOD PENITENDTI NULLA LUCRA NEGOTIATIONIS EXERCERE CONVENIADT· EX EADEM EPISTOLA·
Qualitas lucri negotiantem aut excusat aut arguit· quia est et honestus questus et turpis; verumtamen penitenti utilius est dispendia pati· quam periculis negotiationis obstringi· quia difficile est inter ementis vendentisque commertium· non intervenire peccatum;
V·
QUOD AD MILITIAM SECULAREM POST PENITENTIAM REDIRI NON DEBEAT EX EADEM EPISTOLA·
Contrarium est omnino ęcclesiasticis regulis· post pęnitentię actionem redire ad miliciam secularem· cum apostolus dicat; Nemo militans deo inplicat se negotiis secularibus; unde non est liber a laqueis diaboli; qui se militię mundane voluerit inplicare;
QUOD ADULESCENS SI URGUENTE QUOCUMQUE PERICULO PENITENTIAM GESSIT ET NON SE CONTINET UXORIS POTEST REMEDIO SUSTINERI QUOUSQUE POSSIT ADIPISCI CONTINENTIE STATUM PER TEMPORIS MATURITATEM. CETERI TAMEN PENITENTEMS A CONIUGIIS DEBEANT CONTINERE; EX EOADEM EPISTOLA·
In adulescentia constitutus si urguente aut metum mortis aut captivitatis periculo pęnitentiam gessit et postea timens lapsum incontinentię iuvenalis copulam uxoris elegit ne crimen fornicationis incurreret; rem videtur fecisse venialem· si preter coniugem nullam omnino cognoverit; in quo tamen non regulam constituimus· sed quid sit tolerabilius estimamus; nam secundum veram cognitionem nihil magis ei congruit qui penitentiam gessit; quam caritatiscastitas perseverans et mentis et corporis;
venialis
VII
DE HIS QUI POST PENITENTIAM HABITUM SECULAREM PRESUMUNT; EX CONCILIO ARAELATENSE
Hi qui post sanctam religionis professionem apostatant et ad seculum redeunt· et postmodum pęnitentiae remedia non requirunt· sine pęnitentia communionem penitus non accipiant; quos etiam iubemus ad clericatus offitium non admitti; et quicumque ille post penitentiam habitum secularem non presumat; quod si presumpserit ab ecclesia alienus efficiatur;
VIII
QUOD QUIBUSDAM PENITENTIBUS PRISTINA REDDANTUR CONIUGIA PROPTER IUURNAILEM ETATEM. QUIBUSDAM VERO INTERDICANTUR CONIUGIA. ET QUOD HEC ET A VIRIS ET A FEMINIS UNIFORMITER OBSERVARI DEBEANT EX CONCILIO TOLETANO;
Antiqui et sanctissimusi est patris sententia pape leonis· ut his qui in etate adulescentię positius dum mortis formidat casum prepervenerit ad penitentiae remedium· si coniugatus forte fuęrit incontinens ne postea adulterii incurrat lapsum; redeat ad pristinum coniugium quousque possit adipisci temporis maturitatem continentię statum; quod nos sicut de viris ita et de feminis ęquo modo censemus; non quidem hoc generaliter et legitime preceptum; sed constat a nobis pro humana fragilitate indultum· ea dumtaxat ratione ut si his qui penitentię non est legibus deditus ante ab hac vita discesserit quam ex consensu ad continentiam eorum fuerit regressus. superstiti non liceat denuo ad uxorios transire amplexous; Si autem illius vita extiterit superesties qui non accepit benedictionem penitentis; nubat si se continere non potest. et alterius consortio fruatur uxoris; quod de utroque sexu pari modo a nobis manifestum est decrevisse; ita videlicet ut in his omnibus sacerdotis ordinatio expectetur. ut iuxta quod etatem aptam prospexerit continentię. absolutionis vel districtionis tribuat legem;
VIIII·
DE HIS QUI PENITENTIAM MINIME SERVAVERINT EX EPISTOLA PAPE SIRICII AD HIEMERIUM EPISCOPUM TERRAGONENSEM·
De his vero non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit consulendam· qui acta penitentia tamquam canes ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes et militiae cingulum et ludicras voluptates et nova coniugia et inibitos denuo appetivere concubitus quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt; de quibus quia iam suffugium non habeant penitendi; id duximus decernendum. ut sola intra ęcclesiam fidelibus oratione iungantur sacre mysteriorum caelebritati quamvis non mereantur intersint· a dominice autem mense convivio segregentur· ut hac saltem districtione correcti et ipsi in se sua errata castigent et aliis exemplum tribuant. quatinus ab obscenis cupiditatibus retrahantur; quibus tamen quoniam carnali fragilitate ceciderunt· viatico munere cum ad dominum ceperint proficisci per communionis gratiam volumus subveniri; quam formam et circa mulieres quę se post pęnitentiam talibus pollutionibus se devinxerunt servandam esse censemus;
X
Qualiter maiores pęnitentiam accipiant que minoribus· NON FACILE COMMITTENDA EST· EX CONCILIO· AGATTENSE;
Penitentes tempore quo pęnitentiam petunt; inpositione manuum et cilicium super capita a sacerdote sicut ubiquę constitutum est consequantur; si autem comas non deposuerint aut vestimenta non mutaverint; abiciantur; iuvenibus etiam pęnitentia non facile committenda est; propter ętatis fragilitatem· viaticum tamen omnibus in morte positis non negandum;
XI·
VT PENITENTIAE TEMPORA IUXTA QUALITATEM PECCATI DECERNANTUR EX CONCILIO AFRICANO·
Penitentibus secundum differentiam peccatorum; episcopi arbrio pęnitentię tempora decernantur;
XII·
ITEM EX EODEM CONCILIO·
Ut sacerdos penitentiam inplorantia absque personę acceptione pęnitentię leges iniungat;
XIII·
EX CONCILIO ARELATENSE·
Ut penitentia coniugatis ex consensu detur; penitentiam coniugatis non nisi ex consensu danda;
XIIII·
DE REMEDIO PENITENTIĘ ET QUOD ABSOLUTIO PENITENDTUM PER MANUM INPOSITIONEM EPISCOPORUM SUBPLICATIONIBUS FIAT PROPTER QUOD NECESSE EST UT REATUS PECCATORUM ANTE ULTIMUM DIEM SACERDOTALI SUPPLICATONE SOLVANTUR ETIAM SI PERICULO MORTIS URGENTE STATIM POST ACCEPTIONEM PENITENTIĘ ET RECONCILIATIO SUBSEQUATUR EX EPISTOLA PAPE LEONIS AD THEODORUM FOROIULIEANENSEM EPISCOPUM;
Multiplex misericordia dei ita lapsibus humanis subvenit ut non solum per baptismi gratiam sed etiam per pęnitentię medicinam spes vitae reparetur aeternae; et qui regenerationis dona violassent proprio se iuditio condempnantes. ad remissionem criminum pervenirent; sic divine voluntatis presidiis ordinatis. ut indulgentia dei nisi supplicationibus sacerdotum nequę adt obtineri; mediator enim dei est et hominum dominus iesus christus; hanc preposituis ecclesiae tradidit potestatem; ut et confitentibus pęnitentię sanctionem darent et ad eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent; cui utiquę operi incessabiliter ipse salvator intervenit; nec umquam ab his abest; ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi; ut si quids per servitutem nostram bono ordine et grato impletur affectu; non ambigamus per sanctum spiritum nobis fuisse donatum; Si autem aliquis eorum pro quibus domino supplicamus quocumque interceptus obstaculo a munere indulgentię presentis exciderit et priusquam ad constituta remedia perveniat. temporalem vitam humana conditione finierit. quod manens in corpore non recepit; consequi exitus carnę non poterit; necesse ergo est nos eorum qui sic obierint merita actusque discutere· cum dominus noster cuius iuditia nequeunt conprehendi quod sacerdotum implere ministeriumo non siniuit; siue iustitię reservaret· ita potestatem suam timeri volens ut hic error omnibus prosit· et quod quibusdam tepidis aut neglegentibus accedit; nemo non metuet; multum enim utile ac necessarium est; ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione salvatur; his autem qui in tempore necessitatis et in periculis urguentis instantia pręsidium pęnitentię et mox reconciliationis inplorant; nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda· quia misericordię dei necmensuras possumus ponere nec tempora difinire· apud quem nullas patitur venire moras conversio· dicente dei spiritu per prophetam; cum conversus ingemueris tunc salvus eris; et alibi; dic iniquitates tuas prior· ut iustificeris· item· quia apud dominum misericordia est. et copiosa apud eum redemptio; in dispensandis itaque dei donis non debemus esse difficiles· nec se accusantium gemitus lacrimasque neglegere. cum ipsam penitendi affectionem ex dei credamus inspiratione conceptam. dicente apostolo; ne forte det illis deus pęnitentiam ut resipiscant a diaboli laqueis a quo captivitate tenentur ad ipsius voluntatem;
vere
XV·
DE HIS QUI PRĘ DIVERSIS ERRATIS PLENITUDINEM FERVENTIUS EXIGERUNT EX CONCILIO LAUDICENSE;
De his qui diversis facinoribus peccaverunt et perserverantes in orationis confessionoe· et penitentię conversionem a malis habuere perfectam pro qualitate delicti talibus penitentię tempus impensum propter clementiam et bonitatem dei communio concedatur;
XVI·
EX CONCILIO CARTAGINIS·
Ut neglegentes penitentes; tardius recipiantur;
XVII·
ITEM EX EODEM CONCILIO;
Penitentes qui in infirmitate viaticum eucaristie acceperint; non se credant obsolutos sine manus inpositione si supervixerint;
XVIII·
DE HIS QUI COMMUNIONEM TEMPORE MORTIS EXPOSCUNT· AUT SI DIESPERATUS ET CONSECUTUS COMMUNIONEM ITERUM CONVALUERUIT EX CONCILIO NICENO;
De his qui ad exitum veniunt. etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur. ita ut si quis egreditur. e corpore ultimo et necessario viatico minime privetur; quod si desperatus et consecutus communionem oblationisque particeps factus iterum convaluerit; sit inter eos qui communionem orationis tantum modo consecuntur; generaliter autem omni cuilibet in exitu posito et poscenti sibi communionis gratiam tribui episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit;
XVIIII·
DE PENITENTIBUS UT A PRESBYTERIS NON RECONCILIENTUR NISI PRECIPIENTE EPISCOPO· EX CONCILIO· AFRICANO·
Ut pęnitentibus et secundum differentiam peccatorum. episcopi arbitrio pęnitentię tempora decernantur. et ut presbyter inconsulto episcopo non reconciliet penitentem· nisi absentia episcopi· necessitate cogente; cuiuscumque autem penitentis publicum et vulgatissimum crimen est quod universam ęcclesiam commoverit· ante absidiam manus ei inponantur;
XX·
ITEM EX CONCILIO CARTAGINIS DE EADEM RE;
Aurelius episcopus dixit; si quisquam in periculo fuerit constitutus et se reconciliari divinis altaribus petierit. si episcopus absens fuerit· debet utique presbyter consulere episcopum et sic pereiclitantem eius perceptore conciliare; quam rem debemus salubri consilio roborare; ab universis episcopus dictum est; placet quod sanctitas vestra necessario nos instruere dignata est;
XXI·
DE TEMPORE REMISSIONIS PENITENTUM· EX EPISTOLA PAPĘ INNOCENTI AD DEGENTIUM EPISCOPUM·
De penitentibus autem qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus penitentiam gerunt si nulla interveniat egritudo. quinta feria ante pascha eis remittendum romane ęcclesiae consuetudo demonstrat; ceterum de pondere estimando delictorum. sacerdotis est iudicare. ut adtendat ad confessionem penitentis· et ad fletus atquę lacrimas corrigendtis. actum iubere dimitti cum viderit congruam satisfactionem; sane si quis egritudinem inciderit· atque usque ad desperationem devenerit; ei est ante tempus pasce relaxandum ne de seculo absque communione discedat;
XXII·
UT PENITENTIS AB ALIIS EPISCOPIS VEL PRESBYTERIS NON RECIPIANTUR NEC ALIBI COMMUNICENT NISI IN IPSIS LOCIS UBI FUERUNT EXCLUSI EX DECRETO PAPE FELICIS AD EPISCOPOS PER DIVERSAS PROVINTIAS CONSTITUTIS·
Curandum vero maximę et omni cautela est providendum; ne quis fratrum coepiscoporumque nostrorum aut etiam presbiterorum in alterius civitate vel diocesi penitente vel sub manu positum sacerdotis aut eum qui reconciliatum se esse dixerit sine episcopi vel presbyteri testimonio et litteris aut presbyter in parrochia aut episcopus in civitate suscipiat· quod si aliqua dissimulatione negliegitur; culpa tangitur etiam clerums qui locis in quibus hoc minus curatum fuęrit commorantur; his itaque rite dispositis et ad ecclesiarum vestrarum notitiam nostram deliberatione perlatis; parere vos convenit; de his similiter et in concilio arelatense;
epistola
siciliam
ad cuius pertinet parrochiam suscipiat·
XXIII·
DE PINITENTIBUS SUBITO MORTUIS UT OBLATIONES EORUM RECIPIANTUR EX CONCILIO VASENSE·
Eorum quippe penitentiam acceptam in bono vitę cursu satisfactoria conpunctione viventes sine communione inopinato nonnumquam transitu in agris aut in itineribus preveniuntur oblationem recipiendam et eorum funera ac deinceps memoriam ęcclesiastico affectu prosequendam. quia nefas est commemorationem excludi a salutaribus sacris qui ad eadem sacra fidelia affectu contendentes dum se diutius reos statuunt. indignos salutiferis ministeriis iudicant ac purgatiores restitui desiderant; si absque sacramentorum viatico intercipiuntur quibus forte nec absolutissimam reconciliationem sacerdos denegandam putasset;
XXIIII·
DE PĘNITENTIBUS TRANSGRESSORIBUS EX CONCILIO TOLETANO
Quamvis priora nunquam siluerint de tanto facinore concilia· ratio tamen poscit ut ea que frequenti prevaricatione iterantur. frequenti et sententia condempnentur; et ideo quam tanta existit perversitas hominum ut hii quos sub religioso habitu pęnitentię professio pro peccatorum veniam ad manum sacerdotis deducit vel adduxit iterum rediviva malitia ad vite pristine sordes revocent· huius rei causa sancta sinodus decernit ut si quis ingenuorum utriusque sexus si sub nomine penitentis habitu religioso sunt conversati postea autem comam nutrientis vel vestimenta secularia sumentes ad id quod reliquerant redierunt aut redierint ab episcopo civitatis in cuius territorio sunt conversi conpręhensi· russus legibus pęnitentię in monasteriis subdantur inviti; quod si facere propter aliquem potestatis vigorem non potuerint; tunc sicut priorum canonum statuerunt decreta quousque ad amissum ordinem revertantur excommunicati et anathema condempnati habeantur· sed et his qui post excommunicationem vel interdictum cum ipsis communicaverint; sacerdos autem ad quem pertinere noscuntur si eos quodlibet munere vel favore aut neglegentię admonere noluerit ut aut revertendentes suscipiat aut contempnentes de ęcclesia reiciat. simili sententia plectatur quousque emendationis eorum ab eo sententia promulgetur·
XXV·
UT PRESBYTERI ET DIACONI IN GRAVIORE CULPA CONVICTI MANUS INPOSITIONEM TAMQUAM LAICI NEQUAQUAM SUSCIPIANT· EX CONCILIO CARTAGINENS;
Item confirmatum est ut si quando presbyteri vel diacones in aliqua graviori culpa convincti fuerint qua eos a ministerio necesse sit removeri. non eis manus tamquam penitentibus vel tamquam fidelibus laicis imponatur· neque permittendum ut rebaptizati ad clericatous gradum promoveantur; de hac re papea quoque siricius ita decrevit dicens; illutd quoque nos par fuit providere ut sicut paenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum; ita et post penitudinem ac reconciliationem nulli umquam laico liceat honorem clericatus adipisci;
QUOD PRESBYTERI AUT DIACONI· SI IN ALIQUO CRIMINE PROLAPSI FUERINT NON POSSINT PER MANUS INPOSITIONEM PĘNITENTIĘ REMEDIUM CONSEQUI· EX EPISTOLA PAPE LEONIS AD RUSTICUM NARBONENSEIS EPISCOPUM·
Alienum est a consuętudine ęcclęsiastica ut qui in presbiterali honore aut diaconii grudum fuerint consecrati. hi pro crimine aliquo suo per manus inpositionem remedium accipiant penitendi; quod sine dubio ex apostolica tradictione descendit; secundum quod scriptum est; sacerdos si peccaverit quis orabit pro illo? unde huiusmodi lapsis ad promerendam misericordiam dei privata est expectenda secessio; ubi illa satisfactio si fuerit digna sit etiam fructuosa;
EX CONCILIO ARELATENSE Penitentiam desiderantibus clericis non negandam·
XXVIII·
DE HIS QUI DIVERSIS CAUSIS GENTILITATIS RITUS ALIQUID PEREGERUNT· EX CONCILIO ANCHIHYRIANO·
De his qui sacrificare coacti sunt insuper et cenaverunt in idolio quicumque eorum cum ducerentur letiores habitu fuęrunt et vestimentis pretiosioribus usi sunt et preparatę cenae indifferenter pastipes extiterunt; placuit eos inter audientes uno anno constitui; succumbere vero tribus annis; in oratione autem communicare biennio; et tunc ad proerfectionis gratiam pervenire quodtquot autem ascenderunt templa veste lugubri et recumbentes per omne tempus flevere discubitus. si compleverunt penitentiam. triennii temporis sine oblatione suscipiantur· Si autem non manducaverunt. biennio subiecti pęnitentiae tertio anno sine oblatione communicent ut perfectionem quatriennio consequantur; paenes episcopos autem erit potestas modum conversationis eorum probantes vel humaniis erga eos agere vel amplius tempus adicere; ante omnia vero precedens eorum vita et posterior inquiratur· et ita eis inpertiantur humanitas;
XXVIIII·
DE LAPSIS EX CONCILIO NICENO· CAP XII;
De his qui preter necessitatem prevaricati sunt aut preter oblationem facultatum aut preter periculum vel aliquid huius modi quod factum est sub tyrannide licinii; placuit sinodo quamvis humanitate probentur indigni. tamen eis benivolentiam commodari; quicumque ergo veratciter penitudinem gerunt tribus annis fideles inter audientes habeantur; et sex annis omni se contritione deiciant; duobus autem annis sine oblatione populo in oratione communicent;
XXX·
DE HIS QUI ABRENUNTIAVERUNT ET ITERUM AD SECULUM SUNT REGRESSI. EX EODEM CONCILIO.
Quicumque vocati per gratiam primum quidem impetum monstraverunt deponentes militię cingulum postmodum vero ad proprium vomitum sunt relapsi ita ut quidam et pecunias tribuerent et benefitiis militiam repeterent· his decem annis post triennii tempus quo inter audientes erunt in afflictione permaneant; sed in his omnibus propositum et speciem pęnitentię convenit explorare; quodtquot enim metu et lacrimis adque patientia vel bonis operibus rebus ipsis conversionem suam non simulationem demonstrant· hi definitum tempus auditionis implentes. tum demum fidelibus in oratione communicent; postmodum vero licebit episcopo de his aliquid humanius cogitare; quicumque vero indifferenter tulerunt et habitum introeundi ęcclesiam sibi arbitrati sunt ad conversionem posse sufficere; hi definitum modis omnibus tempus impleant;
XXXI·
DE CATHOLICIS IN ERESIM TRANSEUNTIBUS; EX CONCILIO HELIBERITANO;
Si quis de ęcclesia catholica ad hereseim transitum fecerit. rursusque recurrerit; placuit huic pęnitentiam non esse negandam. eo quod cognoverit peccatum suum; qui etiam decem annis agat paenitentiam; cui post decem annois prestari communio debet; si vero infantes fuerint transducti quod non suo vitio peccaverint; incunctanter recipi debent;
XXXII·
ITEM EX CONCILIO AGATENSE DE EADEM RE·
Lapsis id est qui in catholica baptizati sunt· prevaricatione damnabili post in heresem transierint grandem redeundi difficultatem sancxit antiquitas. quibus nos annorum multitudinem breviata pęnitentia biennii conditione infra scripte observationis inponimus ut prescriptio biennio tertio sine relaxatione ieiunent. et ecclesiam studeant frequentare in penitentiae loco standi humilitatem noverint observandum. ut etiam ipsi cum caticuminis egredi commonentur absce oc si observare voluerint constituto tempore admittendis ad altario observatio relaxetur; quod si ardua vel dura forte putaverint· statuta preteritorum canonum inplere debebunt;
XXXIII
QUOD HI QUI AD ITERATIONEM BAPTISMI VEL VI VEL TIMORE COACTI ANIMOS INCLINARUNT· PAENITENTIĘ SINT SUBLEVANDI REMEDIO ITA UT SENILIS ETATIS PERICULORUM QUOQUE ET EGRITUDINUM CETERARUMQUE NECESSITATUM HABEATUR SOLLICITA CONSIDERATIONE RESPECTIUS. EX EPISTOLA PAPE LEONIS AD NICETAIM AQUILENENSEM EPISCOPUM· CAP. XLVII;
His vero de quibus similiter dileccio tua nos credidit consulendos· qui ad iterandum baptismum vel metu coactui vel errore transducti sunt· et nunc se contra catholice fidei sacramentum egisse cognoscunt ea esse custodienda moderatio que in societatem nostram non nisi per pęnitentię remedium et per impositionem episcopalis manus communionis recipiant uanitatem. tempora penitudinis abita moderatione tuo constituenda iuditio. prout conversorum animos inspexeris esse devotos pariter etiam habentes ętatis senilis intuitum et periculorum quorumque aut aegritudinum respitientes necessitates. in quibus si quis ita graviter urgueatur ut dum adhuc penitet de salute ipsius desperetur; oportet ei per sacerdotalem sollititudinem communionis gratia subveniri;
XXXIIII
QUOD ARRIANORUM CLERICI NON SINT SUSCIPIENDI IN SUIS OFFITIIS QUAMVIS EORUM BAPTISMUM QUIOD CATHOLICUM CONSTAT· CONFIRMET ECCLESIA EX EPISTOLA PAPE INNOCENTI AD ALEXANDRUM ANTIOCHENUM EPISCOPUM· CAP XLVIIII·
Arianos preterea ceterosque eiusdem modi pestes quia eorum laicos conversos ad dominum sub imaginae pęnitentię ac sancti spiritus sanctificatione per manus inpositionem suscipimus; non videtur clericos eorum cum sacerdotio aut ministerii cuiuspiam suscipere dignitatem; quoniam quibus solum baptisma ratum esse promittimus quod utique in nomine patris et filii et spiritus sancti perficitur; nec sanctum spiritum eos habere ex illo baptismate illisque ministeriis arbitramur quoniam cum catholica fide eorum auctores desciscerent perfectionem spiritus quam acceperant amiserunt. nec dare eius plenitudinem possunt que maximę in ordinationibus operatur quam per inpietatis suę perfidiam potius quam fidem dixerim perdiderunt. qui fieri potest ut eorum fanos sacerdotes dignos christi honoribus arbitremur quorum laicos inperfectos ut dixi ad sancti spiritus gratiam percipiendam cum pęnitentię imagine recipiamus;
XXXV·
ITEM IPSE DE EADEM RE EX EPISTOLA AD RUFUM ET EUSEBIUM EPISCOPUM· CAP· LIII;
Uentum est ad tertiam questionem que pro sui difficultate longiorem exigit disputationem· cum nos dicamus ab ereticis ordinatos vulneratum per illam manus inpositionem abere caput ubi vulnus infixum est· medicina est adhibenda quo possit recipere sanitatem; que sanitas post vulnus secuta sine cicatrice esse non poterit atque ubi pęnitentię remedium necessarium est illic ordinationis honorem locum habere non posse; nam sicut legitur quod tetigerit inmundus inmundum erit quomodo ei tribuetur quod munditia ac puritas consuevit accipere;
XXXVI
DE EPISCOPIS QUI HERETICOS VEL PAGANOS HEREDES INSTITUUNT· EX CONCILIO AFRICANO
Item constitutum est si quis episcopus heredes extraneos a consanguinitate sua vel hereticos etiam consanguineos aut paganos ęcclęsiae pretulerit saltem post mortem anathema ei dicatur atque eius nomen inter dei sacerdotes nullo modo recitetur. nec excusari possit intestatus defecerit quia utique debuit factus episcopus rei sue ordinationem congruam suę professioni nequaquam differre;
XXXVII
NON DEBERE IN HERESIM PERMANENTES ECCLESIAM INGREDI· EX CONCILIO LAUDITIE· CAP· VI
Non concedendum hereticis ingressum domus dei in heresim permanentibus;
XXXVIII·
DE HERETICIS SI IN MORTIS DISCRIMINE CONVERTANTUR· EX CONCILIO ARAUSICO;
Hereticos in mortis discrimine positos si catholici esse desiderant. si desit episcopus a presbyteris cum chrismate et benedictione consignari placet;
XXXVIIII
DE HIS QUI IN TERRORE CONPULSI SUNT UT HERETICIS COMMUNICARENT SI SE AB HERETICIS SEPARARE VOLUERINT UT AB ECCLESIA CATHOLICA SUSCIPIANTUR EX EPISTOLA PAPE LEONIS AD ANATHOLIUM COSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM;
Hi qui plenis satisfactionibus male gesta condempnant et accusare magis se eligunt quam tueri; pacis et communionis nostre unitate lętentur· ita ut digno prius anathemate que contra fidem catholicam sunt pręcepta dampnentur; aliter enim in ęcclesia dei que corpus est christi nec rata sunt sacerdotia nec vera sasacrifitia. nisi in nostrę proprietatem nature verus nos pontifex reconciliat verus inmaculati agnis sanguis emundat; nec aspere igitur communionis nostrę gratia deneganda est nec temere largienda;
XL·
QUOD OMNEIS CUIUSLIBET ORDINIS CLERICUS QUI IN CATHOLICAM DESERENS HERETICE SE COMMUNIONI MISCUERIT· SI AD ĘCCLESIAM REVERSUS FUERIT IN EO GRADU QUOD ERAT SINE PROMOTIONE PERMANEAT EX EPISTOLA PAPE LEONIS AD IANUARIUM AQUILEIENSEM EPISCOPUM· CAP· XIIII;
Ad animę periculum pertinet si quisquam de his quia nobis in hereticorum atque scismaticorum secta de lapsus et se ut cumque hereticę communionis contagione macularit resipiscens in communione catholica sine professione legitime satisfactionis habeatur; saluberrimum enim et spiritali medicinę utilitate plenissimum est; ut sive presbyteri sive diaconi sive subdiaconi aut cuiuslibet ordinis clerici qui se correctos videri volunt adtque ad catholicam fidem quam iam pridem amiserant rursum reverti ambiunt; prius errores suos et ipsos auctores erroris damnati a se sine ambiguitate fateantur. et sensibus pravis etiam peremtis. nulla sperandia supersit occasio nec illum membrum talium possit sociętate violari cum per omnia illis professio propria ceperit obviare; circa quos etiam illam canonum constitutionem precipimus custodiri ut in magno habeant benefitio si adepta sibi omni spe promotionis in quo inveniuntur ordine stabilitate perpetuam maneant. si tamen iterata tinctione non fuerint maculati non levem apud dominum noxam incurrit quia de talibus ad sacros provendos ordines iudicareit; quod si cum grandi examinatione promotio conceditur inculpatis; multo magis non debet licere suspectis;
XLI·
DE HIS QUI CUM HERETICIS NUPTIARUM COPULAM IUNGUNT EX CONCILIO LAUDITIAE; CAP X·
Quod non oporteat indifferenter ecclesiasticos federe nuptiarum hereticis suos filios filiasque coniungere. sed magi accipere. si tamen catholicos se fieri promitant;
XLII·
AB HERETICIS EULOGIAS ACCIPERE NON DEBERE EX EODEM CONCILIO· CAP XXXIII;
Non oportet ab hereticis eulogias accipere que sunt maledictiones potius quam benedictiones neque cum hereticis aut scismaticis pariter orare;
XLIII·
DE EPISCOPIS VEL SEQUENTIBUS ORDINIBUS; QUI SACROSANCTA MISTERIA CONTRACTANT PLACUIT AB UXORIBUS ABSTINERI EX CONCILIO CARTAGINENSE CAP XXV·
Aurelius episcopus dixit; addimus fratres karissimi preterea cum de quorundam clericorum quamvis lectorum erga uxores proprias incontinentia referetur placuit quod et in diversis conciliis firmatum est· subdiaconi qui sacra misteria contreactant et diaconi et presbyteri· sed et episcopi secundum propria statuta etiam ab uxoribus se contineant. ut tamquam non habentes videantur esse; quod nisi fecerint ab ecclesiastico removeantur officio; ceteros autem clericos ad hoc non cogi nisi maturiori ętatę; ab universo concilio dictum est; que vestra sanctitas est iuste moderata et sancta et deo placita sunt confirmamus;
XLIIII·
DE HIS QUI AD HONOREM PRESBITERII SINE EXAMINE PROVECTI SUNT EX CONCILIO NICENO; CAP VIIII·
Si quis presbiteri sine examinę sunt provectis vel cum discuterentur peccata sua confessi sunt et homines contra canones commoti manus confessis inponere temptaveriunt tales regula non admittiat. quia quod inreprehensibile est catholicęa defendit ęcclesia;
EXAMINATIONE
XLV·
DE PRESBITERIS QUI UXORES ACCEPERUNT VEL FORNICATI SUNT EX CONCILIO NEOCESARIENSI· CAP. I·
Presbiter si uxorem acceperit ab ordine deponatur; si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit; amplius pelli debet et ad pęnitentiam redigi:
XLVI·
DE DIACONIBUS SIMILITER EX EODEM CONCILIO· CAP X·
Simili modo etiam diaconus si eodem peccato subcubuerit; ab ordine ministerii subtrahatur;
XLVII·
DE DIACONIBUS SI ANTE HONORE PECCARE PROBANTUR;
Quisquis diaconus se permiserit ordinari et postea fuerit detectus in crimine mortis. quod aliquando comiserit; si sponte fuerit confessus· placuit eum acta legitima pęnitentia post triennium accipere communionem; quod si alius eum detexerit post quinquennium accepta penitentia accipere communionem laicam debere;
XLVIII·
DE MONACHIS ET VIRGINIBUS PROPOSITUM NON SERVANTIBUS EX EPISTULA PAPE SIRICII AD IMERIUM EPISCOPUM TERRACONENSEM CAP VI·
Preterea monachorum quosdam atque monacharum abiecto proposito sanctitatis in tantam protestaris demersos esse lasciviam; ut prius clanculo velut sub monasteriorum pretextu inlicita ac sacrilega se contagione miscuerint. postea vero in abrubtum conscientię desperatione perducti de inlicitis complexibus libere filios procrearint; quod et publice leges et ęcclesiastica iura condempnant; has igitur inpudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus. quatenus retruse in suis ergastulis. tantum facinus continua lamentatione deflentes purificatorio possint penitudinis igne de quoque re. ut eis vel ad mortem saltim solius misericordię intuitu per communionis gratiam possit indulgentiam subvenire;
XLVIIII·
DE SUBINTRAODUCTIS MULIERIBUS EX CONCILIO NICENO CAPITULO IIII·
Interdixit per omnia magna sinodus non episcopo non presbitero non diacono nec alicui omnino qui in clero est licere subintroductam habere mulierem· nisi forte matrem aut sororem aut amitam. vel eas tantum personas que suspitiones effugiunt;
L
DE CLERICIS VEL MONACHIS NON MANENTIBUS IN SUO PROPOSITO EX CONCILIO CALCIDONENSE CAP VI·
Qui semel in clero deputati sunt aut monachorum vitam expetiverunt; statuimus neque ad militiam neque ad dignitatem aliquam venire mundanam. aut hoc temptantes et non agentes penitentiam quominus redeant ad hoc quod propter deum primitus eliegerunt anathematizari;
LI
DE CLERICIS QUI SUNT IN PTOCHIIS MONASTERIIS ATQUE MARTIRIIS QUE SUB POTESTATE EPISCOPORUM UNIUS CUIUSQUE CIVITATIS EXISTUNT EX EODEM CONCILIO· CAPITULAO· VIII·
Clerici qui preficiuntur ptochiis vel qui ordinantur in monasteriis et basilicis martyrum; sub episcoporum qui in unaquaque civitate sunt secundum sanctorum patrum traditioneis potestate permaneant. nec per contumaciam ab episcopo suo dissiliant; qui vero audent avertere huiuscemodi formam quocumque modo nec proprio subiciuntur episcopo. si quidem clerici sunt· canonum correptionibus subiacebunt; si vero laici vel monachi fuerint; communione priventur
LII·
DE VIRGINIBUS ET MONACHIS EX EODEM CONCILIO CAP XVI;
Virginem que se deo domino consecravit similiter et monachum non licere nuptialia iura contrahere; quod si hoc inventi fuerint perpetrantes excommunicentur; confitentibus autem decrevimus ut habeat auctoritatem eiusdem loci episcopus misericordiam humanitatemque largiri;
pertrahentes
LIII·
DE HIS QUI FORNICANTUR INRATIONABILITER ID EST QUI MISCENTUR PECORIBUS AUT CUM MASCULIS POLLUUNTUR EX CONCILIO ANCIYRANO CAPITULO XII·
De his qui inrationabiliter versati sunt sive versantur quodtquot ante vicesimum annum tale crimen commiserint quindecim annis exactis in pęnitentiam communionem mereantur orationum; deinde quinquennio in hac communione durantes; tunc demum oblationis sacramenta contingant; discutiatur autem et vita eorum qualis tempore penitudinis extiterit et ita misericordiam consequeantur; quod si inexplebiliter his hesere criminibus; ad agendam penitentiam prolixius tempus insumant; quotquodt autem per acta viginti annorum ętate et uxores habentes hoc peccato prolapsi sunt; viginti quinque annis pęnitudinem gerentes in communionem suscipiantur orationeum; in qua quinquennio perdurantes· tunc demum oblationis sacramenta percipiant; quod si qui et uxores habentes et transcendentes quinquagesimum annum ętatis ita delinquerint ad exitum vitę communionis gratiam consequantur;
LIIII;
DE HIS QUI IN PECUDES VEL IN MASCULOS VEL OLIM POLLUTI SUNT AUT HACTENIUS HOC VITIO TABESCUNT EX EODEM CONCILIO CAPITULO XIII·
Eos qui inrationabiliter vixerint et lepra iniusti criminis alios pulluerint· precępit sancta synodus inter eos orare qui spiritu periclitantur inmundo;
LVI·
DE HIS QUI ADULTERAS HABENT UXORES VEL SI IPSI ADULTERIO CONPROBANTUR EX EODEM CONCILIO CAPITULO XVIIII·
Si cuius uxor adultera fuerit vel si ipse adulterium commiserit; septem annorum penitenti oportet eum perfectione consequi secundum pristinos gradous;
DE HIS QUI PARTUS SUOS EX FORNICANONE DIVERSIS MODIS INTERUIMUNT EX EODEM CONCILIO CAP XX
De mulieribus que fornicantur et partis suos necant vel qua agunt secum ut utero conceptos excutiant; antiqua quidem definitio usque ad exitum vitę eas ab ecclesia removet; humanius autem nunc definimus ut eis decem annorum tempus secundum pręfixos gradus pęnitentię largiamur;
DE HIS QUI VIRGINUM CORREUPTIONIBUS CONSCII SUNT EX EODEM CONCILIO CAPITULO XXIIII·
Quidam sponsam habens sororem eius violavit et gravidam reddidit postmodum desponsatam sibi duxit uxorem illa vero quę corrupta est laqueo se peremit; hii qui fuerunt conscii post decennem satisfactionem iussi sunt suscipi secundum gradus pęnitentię constitutos;
reddiderit
LVIII·
UT NATALITIA VEL NUPTIE IN QUADRAGESIMA NON FIANT EX CONCILIO LAUDOITIE· CAP LII·
Quod non oporteat in quadragesima aut nuptias aut natalitia caelebrari;
UT IN CHRISTIANORUM NON SALTETUR NUPTIIS EX EODEM CONCILIO CAP LIII·
Quod non oporteat christianos euntes ad nuptias plaudere vel saltare. sed venerabiliter cęnare vel prandere sicut christianos decet;
DE PARENTIBUS QUI FIDEM SPONSALIORUM FRANGUNT EX CONCILIO HELIBERITANO;
Si qui parentes fidem fregerint sponsaliorum; triennii tempore abstineantur. si tamen idem sponsus vel sponsa in gravi crimine fuerint deprehensi excusati erunt parentes;
LXII·
QUALITER SPONSUS ET SPONSA BENEDICANTUR ET DE CASTIMONIA EORUM TEMPORE NUPTIISARUM· EX CONCILIO CARTAGINIS;
Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote a parentibus suis vel a paranimphis offerantur; qui cum benedictionem acceperint; eadem nocte pro reverentia ipsius benedictionis in virginitate permaneant;
LXIII·
QUOD ALIUTD SIT UXOR· ALIUD CONCUBINA NEC ERRET QUISQUIS FILIAM SUAM IN MATRIMONIUM CONCUBINAM HABENTI TRADIDERIT EX EPISTULA PAPE LEONIS AD RUSTICUM NARBONENSEM EPISCOPUM CAP XVIII·
Non omnis mulier viro iuncta uxor est viri; quia nec omnis filius hereses est patri; nuptiarum· autem foedera inter ingenuos sunt legitima et inter equales et multo prius hoc ipsum domino constituente quam initium romani iuris existeret; itaque aliud est uxor aliutd concubina· sicut aliud ancilla aliud libera; propter quod etiam apostolus ad manifestandam harum personarum deiscretionem testimonium ponit ex genesi ubi dicitur habraę; eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo isaac; unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit ut preter sexum coniunctionum quę haberet in se christi et ęcclesię sacramentum dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium in qua docetur nuptiale non fuisse ministerium; Igitur cuiuslibet loci clericus si filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit; non ita accipiendum est quasi eam coniugato dederit nisi forte illa mulier et ingenua facta et dotata legitimę et in publicis nuptiis honestata videatur paterno arbitrio. viris iunctę carent culpa si mulieres que a viris habebantur in matrimonio non fuerunt quia aliud est nupta, aliud concubina;
LXIII·
QUOD NON SIT CONIUGII DUBPLICATIO QUANDO ANCILLA RELICTA UXOR ADSUMITUR EX EADEM EPISTULA CAP XVIIII·
Ancillam a thoro abicere et uxor estuxorem certe ingenuitatis accipere non dublicatio coniugii sed profectus est honestatis; culpanda est sane talium neglegentia; sed non pęnitus desperanda. ut crebris cohortationibus incitati quod necessariae expediverint fideliter exsequantur; nemo enim desperandus est dum in hoc corpore constitutus est; quia nonnumquam quod diffidentia ętatis differtur consilio maturiore perficitur;
expentiverunt
LIIII·
QUOD DEBEANT FEMINĘ QUE CAPTIS VIRIS NUBSERANT. ALIIS REGRESSIS DE CAPTIVITATE VIRIS PRIORIBUS COPULARI· UT QUOD SUUM EST UNUSQUISQUE RECIPIAT EX EPISTULA PAPE LEONIS AD NICETAUM AQUILEIENSEM EPISCOPUM CAP XLII·
Cum ergo per bellicam cladem et per gravissimos hostilitatis incursous ita quedam dicatis divisa esse coniugia ut abductis in captivitatem viris feminę eorum remanserint diestitute quę viros proprios aut interemptos putarent aut numquam admonitionem crederent liberandos et in aliorum coniugium solitudine cogente transierint. cumque nunc statu rerum auxiliante domino in meliora converso nonnulli eorum qui putabantur perisse remearint merito caritas tua videtur ambigere quid de mulieribus quę aliis iuncte sunt viris a nobis debeant ordinari; sed quia novimus scriptum a domino iungitur mulier viro et iterum preceptum agnovimus ut quod deus iuncxit homo non separet; necesse est ut legitimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus. et remotis malis quę hostilitas intulit unicuique id quod legitimę· habuit reformetur; omnique studio procurandum est ut recipiat unusquisque quod proprium est;
LXVI·
QUOD NON PROBETUR ESSE CULPABILIS QUI UXOREM CAPTI IN MATRIMONIO VIDETUR ESSE SORTITUS EX EADEM EPISTULA CAP XLIII
Nec tamen culpabilis iudicetur et tamquam alieni iuris pervasor; qui personam eius mariti qui iam non esse aestimabatur adsumpsit; sic enim multa que ad eos qui in captivitatem ducti sunt pertinebant in ius alienum transire potuerint; et tamen plenum iustitię est ut hisdem reversis propria reformentur; quod si in mancipiis vel in agris aut etiam in domibus ac possessionibus rite servatur. quanto magis in coniugiorum redintegratione faciendum sit ut quod bellica necessitate turbatum est pacis remedio reformetur;
LXVII·
UT SI VIRI DE CAPTIVITATE REGRESSI INTEMPERANTIA UXORUM OFFENSI NON FUERINT ET VOLUERUINT EAS IN CONIUGIUM RECIPERE LIBERAM HABEANT FACULTATEM EX EADEM EPISTULA· CAP XLIIII·
Et ideo si viri post longam captivitatem reversi ita in dilectione suarum coniugum perseverant ut eas cupiant in suum redire consortium. omitendum est et inculpabile iudicandum; quod necessitas intulit et restituendum quod fides poscit;
LXVIII·
UT SI MULIERES AD PRIORES MARITOS REDIRE NOLUERINT VELUD IMPIE ECLESIASTICA COMMUNIONE PRIVANDE SINT EX EOADEM EPISTULA· CAP XLV·
Si autem alique mulieres ita posteriorum virorum amore sunt capite ut malint his coherere quam ad legitimum redire consortium merito sunt notande. ita ut ecclesiastica communione priventur que de excusabili contaminatione criminis elegerunt hostendentes sibimet pro sua incontinentia placuisse quod iusta remissio poterat expiare; redeant ergo in suum statum volumtaria redintegratione coniugia. neque ullo modo ad obprobrium male volumtatis trahatur. quod conditio necessitatis extorsit; quia sicut he mulieres que reverti ad viros suos noluerunt impię sunt habende; ita ille que in affectum ex deo initum redeunt merito sunt laudande;
LXVIIII·
QUOD NON LICEAT ALTERIUS SPONSAM AD MATRIMONII IURA SORTIRI EX EPISTOLA PAPE SYRICII AD IMERIUM TERRACONSEM EPISCOPUM CAP II·
De coniugale autem velatione requisisti si desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit accipere; hoc ne fiat modis omnibus inhibemus; quia illa benedictio quam nupture sacerdos inponit apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est si si ulla transgressione violetur;
DE RAPTORIBUS· EX EPISTOLA PAPE SIMACIHI AD CESARIUM; LXX·
Raptores igitur viduarum vel virginum ob inmanitate tanti facinoris detestamur. illos vehementius persequendo qui sacras virgines vel volentes vel invitas motrimonio suo sotiare temptaverint; quos pro tam nefandissimi criminis atrocitate; a communione suspendi preceipimus;
LXXI·
DE HIS QUI RAPIUNT PUELLAS EX CONCILIO CALCIDONENSE· CAP XXVII·
Eos qui rapiunt mulieres sub nomine simul habitandi cooperantes aut cohibentes raptoribus; decrevit sancta synodus ut si quidem clerici sunt decidant gradu proprio; si vero laici anathematizentur;
LXXII
DE DISPONSATIS PUELLIS ET AB ALIIS CORRUPTIS EX CONCILIO CALCIDONENSEANCHIRANO· CAP· X·
Deisponsatais puellais et post ab aliis raptas; placuit erui et eis reddi quibus ante fuerant desponsate etiam si eis a raptoribus vis inlata constiterit;
LXXIII·
DE RAPTORIBUS SI AD ECCLESIAM CONFUGERINT EX CONCILIO AURELIANENSE·
De raptoribus autem id constituendum esse censuimus; ut si ad ecclesiam raptos cum rapta convenerit et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit; statim liberetur de potestate raptoris et raptor mortis vel penarum inpunitate concessa aut serviendi subiectus sit aut redimendi se liberam habeat facultatem; si vero que rapitur patrem habere constiterit et puella raptori consenserit potestati patris excusata reddatur· et raptor a patre superioris conditionis satisfactione teneatur obnoxius;
LXXIIII
QUOD HII QUI INTERCEDENTE REPUDIO DIVORTIUM PERTULERUNT ALIISQUE SE IUNCXERUNT NUPTIIS ADULTERI ESSE MONSTRENTUR EX EPISTOLA PAPE INNOCENTI AD EXSUPERIUM TOLOSANUM EPISCOPUM· CAP XXVI·
De his etiam requisivit dilectio tua qui interveniente repudio alii se matrimonio copularunt quos in utraque parte adulteros esse manifestum est; qui vero vel uxore vivente quamvis dissociatum esse videatur coniugium ad aliam copulam festinarunt neque possunt adulterium non videri in tantum ut etiam he personę quibus tales coniuncti sunt etiam ipse adulterium commisisse videantur secundum illud quod legimus in evangelio; qui dimiserit uxorem suam· et duxerit aliam moęchatur· similiter et qui dimissam duxerit mechatur; et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. de parentibus autem aut propinquis eorum nihil tale statui potest nisi si incentores inliciti consortii fuisse detegantur;
LXXV
DE HIS QUI UXORES AUT QUE VIROS DIMITTUNT UT SIC MANEANT· EX CONCILIO AFRICANO· CAP LXVIIII·
Placuit ut secundum evangelicam· et apostolicam disciplinam neque dimissus ab uxore neque dimissa a marito alteri coniugantur sed ita maneant aut sibimet reconcilientur; quod si contempserint ad pęnitentiam redigentur; in qua causa legem imperialem petendam promulgari;
LXXVI·
DE FEMINIS QUIE RELICTIS VIRIS SUIS ALIIS NUBUNT EX CONCILIO HELIBERITANO
Item fęmine que nulla precedente causa relinquerint viros suos et alteris se copulaverint nec in finem accipiant communionem;
LXXVII·
DE FEMINIS QUE ADULTEROS RELINQUUNT ET ALIIS NUBUNT EX CONCILIO QUO SUPRA·
Item fęmina fidelis que adulterum maritum relinquerint fidelem. et alterum ducit; prohibeatur ne ducat; si duxerit non prius accipiat communionem nisi quem reliquid de seculo exierit· nisi forte necessitas infirmitatis dare conpulerit;
LXXVIII
DE SECULARIBUS UT SINE IUDITIO EPISCOPI CULPABILES CONIUGES NON RELINQUANT EX CONCILIO AGATHENSI·
De secularibus qui suas coniuges derelinquunt; hii vero seculares qui coniugale consortium nulla culpa graviori dimittunt vel etiam dimiserunt. et nullas causas discidii probabiliter proponentes propterea sua matrimonia dimittunt ut aut alięna aut inlicita presumant. si antequam apud episcopum conprovinciales discidii causas dixerint et prius uxores quam iuditio damnentur. abiecerint; a communione ęcclesię a sancto populo coetu pro eo quod fidem et coniugia maculant excludantur;
LXXVIIII
DE MULTI NUBIS EX CONCILIO NEOCESARIENSE; CAP· III;
De his qui in plurimas nuptias inciderint et tempus quidem pręfinitum manifestum est sed conversatio eorum et fides tempus adbreviat;
LXXX·
DE VIRGINIBUS SECULARIBUS SI MĘCHAVERINT EX CONCILIO HELIBERITANO;
Virgines que virginitatem suam non custodierint si eosdem qui eas violaverint maritos acceperint eo quod solas nuptias violaverint; post annum sine pęnitentiea reconciliari debebunt vel si alios cognoverint viros eo quod męchate sunt placuit per quinquennii tempora acta legitimea pęnitentia admitti eas ad communionem oportere;
LXXXI;
DE BIGAMIS EX CONCILIO LAUDOICIE CAP· I·
De his qui secundum ęcclesiasticam regulam libere ac legitime secundis nuptiis iuncti sunt nec occultę nuptiarum copulam fregerunt; oportet ut parvo tempore transacto vacent orationibus et ieiuniis; quibus etiam iuxta indulgentiam communionem reddi decrevimus;
LXXXVII·
EX CONCILIO TOLETANO;
De eo qui uxorem habet si concubinam habuerit ut non communicet; ceterum his qui non habet uxorem et pro uxore concubinam habet· a communione non repellatur tantum. ut unius mulieris aut uxoris aut concubinę ut ei placuerit sit coniunctione contemptus; alias vero vivens abiciatur· donec desinat et ad pęnitentiam revertatur;
DE EO QUI UXOREM HABENS SEPIUS MOECATUR EX CONCILIO ELIBERRITANO;
Si quis fidelis habens uxorem non semel sed sepe fuerit moecatus; in finem mortis est conveniendus; quod si se promiserit cessaturum· detur ei communio; si resuscitatus rursus fuerit moecatus; placuit ulterius non ludere eum de communione pacis;
LXXXVIIII·
DE VIRIS CONIUGATIS POSTEA IN ADULTERIO LAPSIS· EX CONCILIO QUO SUPRA·
Si quis forte habens uxorem semel fuerit lapsus; placuit eum quinquennium agere de ea re pęnitentiam et sic reconciliari· nisi necessitas infirmitatis coegerit ante tempus dare communionem; hoc et circa fęminas observandum;
LXXXV
QUOD VIRI CUM ADULTERIS UXORIBUS NON CONVENIANT EX EPISTOLA PAPE INNOCENTI AD EXSUPERIUM CAP XXIIII·
Et illud desideratum est sciri cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant. cum contra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur; super hoc christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condempnat; sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant et non habent latentia peccata vindictam; viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consuerunt; et ideo mulieribus prodito earum criminae communio denegatur; virorum autem latente commisso. non facile quisquam ex suspicationibus abstinetur; qui utique submovebitur si eius flagitium detegatur; cum ergo par causa sit interdum probatione cessante vindicte ratio conquiescit;
LXXXVI·
DE MULIERIBUS QUE LENOTINIUM FECERINT· EX CONCILIO HELIBERRITANO;
Mater vel parens vel qualibet fidelis si lenotium exercuerit eo quod alienum vendiderit corpus vel potius suum; placuit eam nec in finem accipere communionem;
LXXXVII
DE FEMINIS QUE CONSCIIS MARITIS ADULTERANT EX CONCILIO QUO SUPRA;
Si conscio marito uxor fuerit moecata; placuit nec in finem dandam ei esse communionem; si vero eam reliquerit; post decem annos accipiet communionem;
LXXXVIII
DE FIDELIBUS CONIUGATIS SI CUM IUDEA VEL GENTILE MECAVERINT EX CONCILIO QUO SUPRA;
Si quis fidelis habens uxorem cum iudea vel gentile fuerit moecatus; a communione arceatur; quod si alius eum detexerit; post quinquennium acta legitima pęnitentia poterit dominice sotiari communioni;
LXXXVIIII·
EX CONCILIO BRACARENSE;
Si cuius uxor adulterium fecerit aut vir in alienam uxorem inruerit septem annos penitentiam agat;
XC
DE HIS QUI DUOBUS FRATRIBUS NUPSERINT VEL QUI DUAS SORORES UXORES ACCIEPERINT EX CONCILIO NEOCESSARIENSIE CAP· II·
Mulier si duobus fratribus nupxerit; abitiatur usque ad mortem; verumtamen in exitum propter misericordiam si promiserit quod facta incolomis huius coniunctionis vinclau dissalvat; fructum pęnitentię consequatur; quod si defecerit mulier aut vir in talibus nuptiis; difficilis erit pęnitentia in vita permanenti;
XCI·
DE INCESTIS EUT QUAMDIU IN SCELERE SUNT INTER CATICUMINIOS HABEANTUR· EX CONCILIO HILERDENSE;
De his qui se incesti pollutioni commaculant; placuit ut quousque in ipso detestando et inlicito carnis contubernio perseverant usque ad missam tantum caticuminorum in ecclesia admittantur; cum quibus etiam nec cibum sumere illi christianorum sicut apostolus iussit oportet;
XCII
DE HIS QUI PROXIMIS SE COPULANT UT A COMMUNIONE CHRISTI SEPARENTUR EX CONCILIO TOLETANO;
Nam et hęc salubriter precavenda sanctimus ne quis fidelium propinquam sanguinis sui usquequo adfinitatis liniamenta generis successione cognoscit; in matrimonio sibi desideret copulari; quoniam scriptum est; omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat. ut revelet turpitudinem eius; nec sine denuntiatione sententiae; nam paulo post infert et dicit; anima que fecerit de abhominationibus istis quippiam; peribit de medio populi sui; si quis ergo huius decreti temerator extiterit ac vetitum violare presumpserit; tantum graviori se multantdum sententia recognoscat. quanto et propinquiorem cui copulari se maluit suę orriginis esse non ambigit; tantoque annosiori excommunicationis tempore a christi corpore ac fraternitatis consortio sequenstretur; quanto fuerit propinquioris sanguinis contagione pollutus· huius institutionis regulam qui subscribimus inrefragabili auctoritate nos spondemus servaturos; si quis autem tam nostrum vel eorum qui nunc sanctę sinodo ex hac provintia defuerunt huic tam salubri ordinationi obviare presumpserit vel solerter adimplere neglexerit convictus totius fraterne caritatis aliquandiu habeatur extraneus;
deberet
EX DECRETO PAPE HILARIUS EIUSDEM CAPITULA;
Preterea fratres nova et inaudita sicut ad nos missis de hispaniis epistolis sub certare legione pervenit in quidam locis puer si tantum femina sub inde nascuntur denique nonnulli episcopatum quibus nonnisi meritis precedentibus datur non divinum munus sed hereditarium putant esse conpendium credunt sicut res caducis ita sacerdotium velut legati aut testamenti iure posse dimitti· nam plerique in mortis confinio constituti in locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare ut scilicet non legitima expectetur electio sed defuncti gratificatio pro populi habeatur adsensu quod quam grave sit extimate atque ideo si placet etiam hanc licentiam generaliter de ęcclesiis auferamus ne quod turpe dictum est homini se putet debere quod dei est ut etiam quod ad nos perlatum est ad vestram etiam possit pervenire notitiam hispanorum fratrum et quoepiscoporum nostrorum scripta legantur palus notarius recitavit;
EX CAPITULIS MARTINI· NEOFITI ID EST NUPER BAPTIZATI MOX CLERICI NON SINT·
De neofitis qui nuper baptizati fuerint iam ętate legitima non continuo liceat eum ad ęcclęsiasticum ordinem permoveri quia oportet illum prius doceri quod possit doare et multo tempore post baptismum probari ut bene probatur veniat ad clerum secundum preceptum apostolici dicentes non neofitum ne forte in superbiam elatus in iudicium incidat ex laqueum diabolli si autem succendenti in tempore mali quo gravi peccato a duobus vel tribus fuerit quo victus depositus de gradu suo cesserat a clero· si quis contra hanc regulam facere non presumserit quasi contrarius magni concilii proiciatur a clero;
XCIII·
DE INCESTIS CONIUGIIS EX CONCILIO AGATENSE;
De incestis coniunctionibus nihil propsus venie reservemus nisi cum adulterium separatione sanaverint; incestos vero nullo coniugii nomine deputandos. quos etiam designare funestum est; os enim esse censemus si quis relictam fratris que pęneprius soror extiterat; carnali coniunctione violaverit; si quis frater germanam uxorem accipiat· si quis novercam duxerit· si quis consobrinę subrineve se societ. quod ita presenti tempore prohibemus ut ita ea que sunt ante nos instituta non dissolvamus; si quis relictę vel filie avunculi misceatur aut patris filię vel privigne suę coniugio polluatur; sane quibus coniunctio inlicita interdicitur; habebunt ineundi melioris coniugii libertatem;
coniugibus
XCIIII·
GREGORIUS SANCTISSIMUS AC BEATISSIMUS PAPEA DIXIT;
Deo vero favente sollicitudine nimia animęquiori divino iubvamine freti pro salute omnium studere debemus ut inconfuso vultu non de fraude cuius quam perculsi adsistere eterno iudici mereamur et vocem audire inquientem; euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam· intra in gaudium domini tui; hinc namque est quod ingemeiscens dico· quia populi christiani aliquos per provinciam italiam hanc commorantes audio temere contra catholicam fidem et patrum statuta; ita ut deo sacratas fęminas ducere presumant mulieres· et propinquas in coniugio sotient; quod oportunum est spiritali amputari mucronę adtque si vestre placet sanctitati radicitus evelli ne seges boni agricole zezaniorum mixta horrentibus fructibus sordescat;
ET INFRA;
I·
Si quis presbiteram duxerit in coniugio anathema sit;
II·
Si quis diaconam duxerit in coniugio anathema sit· et responderunt omnes tercio anathema sit;
III·
Si quis monacham quam dei ancillam appellant in coniugio duxerit anathema sit et responderunt omnes tercio anathema sit;
·IIII·
Si quis commatrem spiritalem duxerit in coniugio anathema sit et responderunt omnes tercio anathema sit;
V·
Si quis fratris uxorem duxerit in coniugio anathema sit et responderunt omnes tercio anathema sit;
VI·
Si quis neptem duxerit in coniugio anathema sit et responderunt omnes tercio anathema sit;
VII·
Si quis novercam aut nurum suam duxerit in coniugio anathema sit et responderunt omnes tercio anathema sit;
VIII·
Si quis consobrinam duxerit in coniugio anathema sit et responderunt omnes tercio anathema sit;
VIIII·
Si quis de propria cognatione vel quam cognatus habuit duxerit uxorem anathema sit· et responderunt omnes tercio anathema sit;
X·
Si quis viduam furatus fuerit in uxorem vel consentientibus ei anathema sit· et responderunt omnes tercio anathema sit;
XI·
Si quis virginem nisi desponsaverit furatus fuerit in uxorem vel consentientibus ei anathema sit· et responderunt omnes tertio anathema sit;
XII·
Si quis ariolios aruspices vel incantatoribuses observaverit aut filacteria usus fuerit; anathema sit et responderunt omnes tertio anathema sit·
XCIIII·
DE HIS QUI DIVINATIONES EXPETUNT EX CONCILIO ANCIYRANO CAP XXIII·
Qui divinationes expetunt et more gentilium subsecuntur aut in domos suas huiuscemodi homines introducunt exquirendi aliquid arte malefica aut expiandi causa; sub regula quinquennii iaceant secundum gradus penitentię definitos;
DE DIVINIS EX ORTILEGIS EX CONCILIO BRACARENSE· CAP XXIIII·
Si quis paganorum consuetudinem sequens divinos et sortilegos in domo sua introduxerit quasi ut malum foris mittant aut maleficia inveniant vel lustraditione his paganorum faciant quinque annis penitentiam agent;
DE EO QUOD NON LICEAT· CHRISTIANIS OBSERVATIONES DIVERSAS ADTENDERE EX CONCILIO QUO SUPRA· XXV.
Non liceat christianis traditiones gentilium observare; vel colere elementa aut lunae aut stellarum cursum· aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda vel segetes. vel arbores plantandas. vel coniugia socienda; scriptum est enim; omnia que facitus aut in verbo aut in opere omnia in nomine domini nostri ihesu christi facite gratias agentes deo;
XCVII
EX CONCILIO QUO SUPRA;
Non liceat in collectione herbarum que medicinales sunt aliquas observationes aut incantationes adtendere; nisi tantum cum simbolo divino et oratione dominica ut deus et dominus honoretur;
XCVIII·
EX CONCILIO QUO SUPRA·
Non liceat mulieres christianas vanitatem in suis laneficiis observare; sed deum invocent adiutorem qui eis sapientiam texendi donavit;
XCVIIII·
EX CONCILIO CARTAGINENSE;
Augiriis vel incantationibus servientem a conventu ęcclesię separandum· similiter et iudaicis superstitionibus vel feriis inherentem;
C·
DE EIS QUI PARTUS SUOS EX FORNICATIONE DIVERSIS MODIS INTERIMUNT EX CONCILIO ANCIYRANO· CAP XX·
De mulieribus quie fornicantur et partus suos negant vel que agunt secum ut utero conceptos excutiant. antiqua quidem definitio usque ad exitum vite eas ab ecclesia removet; humanius autem nunc definimus ut eis decem annorum tempus secundum pręfixos gradus pęnitentię largiamur;
CI·
DE HOMICIDIIS EX CONCILIO QUO SUPRA· CAP· XXI·
Qui voluntarie homicidium fecerint. pęnitentię quidem iugiter se summittant perfectionem vero circa vite exitum consequantur;
CII·
DE HIS QUI NON SPONTE HOMICIDIUM COMMISERUNT· EX CONCILIO QUO SUPRA· CAP· XXIII·
De homicidiis non sponte commissis· prior quidem definitio post septennem pęnitentiam perfectionem consequi precepit secunda vero quinquennii tempus explere;
CIII·
SI DOMINA PER ZELUM ANCILLAM OCCIDERIT· EX CONCILIO ELIBERRITANO;
Si qua fęmina furore zeli adcensa flagellis verberaverit ancillam suam ita ut infra tertium diem animam cum crutiatu effundat et quod incertum sit voluntate an casu occiderit. si voluntate; post septem annos; si casu per quinquennii tempore acta legitimę pęnitentia a commounione placuit abstineri; quod si infra tempora constituta fuerit infirmata; accipiat communionem;
CIIII·
SI QUISCUMQUE PER MALEFICIUM HOMINEM INTERFECERIT· EX CONCILIO QUO SUPRA;
Si quis vero malefitium interficiat alterum eo quod sine idolatria perficere scelus non potuit nec in finem inpertiendam illi communionem;
CV
EX CONCILIO BRACARENSE·
De his qui sibi quacumque neglegentia morte inferunt eorum commemoratio in oblatione non fiat; similiter et de his qui pro suis sceleribus puniuntur; placuit ut hii qui sibi ipsis aut per ferrum aut per venenum aut per precipitium aut suspendium vel quolibet modo violentiam inferunt mortem. nulla illis in oblatione commemoratio fiat; neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur; multi enim sibi hoc per ignorantiam usurparunt; similiter et de his placuit qui pro suis sceleribus puniuntur;
in oblivione fiat·
CVI·
EX CONCILIO AGATENSE; XXXV
De homicidiis vel falsis testibus. itaque censuimus homicidas et falsos testes a communione ęcclesiastica submovendos· nisi pęnitentię satisfactione crimina admissa deluerint;
CVII
EX CONCILIO QUO SUPRA·
De his qui servos suos extra iudicem necant; si quis servum proprium sine conscientia iudicis occididerit; excommunicatione vel pęnitentia biennii reatum sanguinem se mundavit;
CVIII·
DE SERVIS QUI AD ECCLESIAM CONFUGERINT UT POST IURAMENTUM EXIRE NOLENTES LICEAT OCCUPARE EX CONCILIO AURELIANENSE;
Servuus qui ad ęcclesiam pro qualibet culpa confugerit. si a domino comissa culpa sacramentum susceperit. statim ad servitium domini sui redire cogatur; si postea quam dato sacramento domino suo fuerit pertulit se pro contentu ęcclesię et prevaricatione fidei a communione et convivio catholicorum extraneus habeatur; si vero servus pro culpa sua ab ęcclesia defensatus sacramenta domini clericis exigentibus de inpunitate perceperit; exire nolentem a domino liceat occupari;
omissa
sed
CVIIII
DISSIDENTES EPISCOPUS SI NON TIMOR DEI· SINODUS RECONCILIET EX CONCILIO CARTAGINENSE;
Episcopus dissidentes clericos sive laicos concordare conpellant ex concilio quo supra· Studendum episcopo ut dissidentes fratres sive clericos sive laicos; ad pacem magis quam ad iudicium hortetur;
CX
DE HIS QUI PER HODIUM AD PACEM NON REVERTUNTUR· EX CONCILIO AGATENSE·
Placuit etiam ut sicut plerumque fit; quicumque hodio aut longinqua inter se lite discesserint et ad pacem revocare diuturna intentione nequiverint. a civitatis primitus sacerdotibus arguantur; qui si inimicitias deponere pernitiosa intentione noluerint. de ęcclesię cetu iustissima excommunicatione pellantur;
CXI·
DE HIS QUI SACRAMENTO SE OBLIGANT NE AD PACEM REDEANT· EX CONCILIO HILERDENSE;
Qui sacramento se obligaverint ut litigans in quolibet ad pacem nullo modo redeat· pro periurio unio anno a communione corporis et sanguinis domini segretur; reatum suum hęlemosinis et fletibus quantis potuerit in ieiuniis absolvat; ad caritatem vero que operit multitudinem peccatorum cęleriter veniret festinet;
CXII·
UT OBLATIONES FRATRUM DISCORDANTIUM NON RECIPIANTUR EX CONCILIO CARTAGINIS;
Oblationes dissidentium fratrum neque in sacrario neque in gazofilatio recipiantur;
CXIII·
CAPUT TONDERE MULIERI NON LICERE· EX CONCILIO AGATENSE;
Quecumque mulier religioni iudicans convenire comam sibi amputaverit quam deus ad velamen eius et ad memoriam subiectionis illi dedit. tamquam resolvens iurea subvectionis; anathema sit;
NE FEMINE IN CIMITERIIS PERVIGILENT· EX CONCILIO HELIBERRITANO;
Placuit cohiberi ne femine in cimiterio provigilent eo quod sepe sub obtentu orationis latenter scelera committant;
DE ULTIONE NEQUITER IUDICANTIUM· EX CONCILIO TOLETANO;
Episcopi in protegendis populis adc defendendis inpositam a deo sibi curam non ambigant; ideoque dum conspiciunt iudices ac potentes pauperum obpressores existere; prius eos sacerdotali communione redarguant; et si contempserint emendari; eorum insolentiam regiis auribus intiment. ut quos sacerdotalis ammonitio non flecteit ad iustitiam. regaleis potestas ab inprobitate coerceat;
CXI·
UT NULLUS CIVIUM FESTIVITATES MAIORES IN VILLA CELEBRET· EX CONCILIO AURELIANENSE;
Nulli civium pasche natalis domini vel quinquagesimę sollempnitatem in villam liceat cęlebrare; nisi quem infirmitas probabitur tenuisse;
quadragesime
CXVII·
DE HIS QUI TARDIUS AD ĘCCLESIAM ACCEDUNT EX CONCILIO HELIBERITANO·
Si quis in civitatem positus tres dominicas ad ęcclesiam non accesserint; pauco tempore abstineatur ut correptus esse videatur;
CXVIII·
DE LAICIS QUIBUS TEMPORIBUS COMMUNICARE DEBEANT EX CONCILIO AGATENSE;
Seculares vero qui natalem domini pascha pentecostesn non communicaverint; catholicai non credantur· nec inter catholicos habeantur;
CXVIIII·
DE LAICIS QUI IN SOLLEMPNITATIBUS AD CIVITATEM NON OCCURRUNT EX CONCILIO QUO SUPRA;
Ut cives superiorum sollempnitateum noti paschę aut natalis domini festivitatem· episcopis interesse neglexeruint in quibus civitatibus positus accipiende communionis suę benedictionis desiderio noverint· qui hoc facere neglexerint; triennio communione priventur ęcclesię;
CXX·
DE HIS QUI INTRANTES IN ĘCCLESIAM PER NIMIAM LUXURIAM SUAM SACRAMENTO SE ABSTINENT EX CONCILIO BRACARENSE;
Si quis intrat in ęcclesiam dei et sacras scripturas non audit et pro luxuria sua verteit se a communione sacramenti. et in observandis misteriis declinat; constitutam regulam discipline istum talem proitciendum de ęcclesia catholica esse decernimus. donec pęnitentiam agat et ostendat fructum pęnitentię suę ut possit communionem percepta indulgentiam promereri;
CXXI·
DE NON PERMITENDUM IMPERARE RELIGIOSIS EX CONCILIO TOLETANO;
Reverentię totius auditum quia res adeo dura. non frustra cogimur hanc duriori extirpare censura; agnovimus enim quosdam pontifices pręcepti principis apostolorum qui ait. pascite qui in vobis est gregem non coacte sed spontaneę neque vi dominantes in clero sed forma facti gregis. ita esse inmemores; ut quibusdam monasteriis parraochialibusque ecclęsiis aut consanguitatis personas aut sui favoris participes iniquum sepae statuant in prelatum ita aut illis providentes. commoda inonesta ut eisdem deferantur aut que proprio episcopo dare iustus ordo poposcerit aut que rapere deputati exactoris violentiam potuerit; proinde decenter omnibus placet et in presenti tale rescindi factum et non esse de cetero faciendum; nam quisque pontificum deinceps aut sanguine propinquis aut favore sibi personis quibuscumque devinctis talia commodare lucra temptaverit ausu nefande presumptionis· et quod iussum fuerit devocetur in irritum et quoi ordinabvit annuę excommunicationis ferant excidium; que vero ablata fortasse fuęrint· ab eo qui tulit reddatur in duplum;
QUOD USURAM NON SOLUM CLERICI EXIGERE NON DEBEANT SED NEC LAICI CHRISTIANI· EX EPISTULA LEONIS AD EPISCOPOS PER CAMPANIAM ET DIVERSAS PROVINTIAS· CAP III·
Nec hoc quoque preterundum duximus; quosdam lucri turpis cupiditate captos usurariam exercere pecuniam. et fenore velle ditescere; quod non dicam in eos qui sunt in clericali officio constitutos; sed in laicos ceadere qui christianios se dici cupiunt condolemus; quod vindicari acrius in eos qui fuerint conputati decernimus; ut omnis peccandi oportunitas adimatur;
Shelfmark:
Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, 122