[f.94r]

CAP. I.

[f.94r]

UT DE REBUS ECCLESIAE NIHIL EPISCOPI AUFERANT, ET QUALITER PROXIMI FUNDATORIS ECCLESIARUM SOLLICITUDINEM GERANT.

Omnis itaque rei ecclesiasticę quantitas, sicut remedium venię tribuit conferenti, ita damnum ritę praeparat fraudatori. Et ideo nullus sacerdotum vel ministrorum ex rebus eclesiae quae in quibuscumque locis a fidelibus largiuntur aliquid auferat, et iuri suo aut cathedrę propriae civitati conectat. Devotio enim uniuscuiusque sicut gratanter votum contulit deo, ita definivit quod plenitudo votorum conservaretur in loco. In quo velut si conlata tenentur, manet gratia offerentis, ita si frustrantur inminet pernicies defraudantis. Verum ut rei huius potior soliditas habeatur condignis filiis vel nepotibus honestioribusque propinquis eius, qui construxit vel ditavit ecclesiam, licitum sit hanc bonę intentionis habere solertiam ut si sacerdotem seu ministrum aliquod ex conlatis rebus pręviderit defraudare, aut commonitionis honestę conventione conpescantconpescat, aut episcopo vel iudici corrigenda denuntient: Quod si talia episcopus, agere temptet metropolitano eius haec insinuare procurent. Si autem metropolitanus talia gerat, regis haec auditibus intimare non differant.

Ipsis tamen heredibus in eisdem rebus non liceat quasi iuris proprii potestatem praeferre. Non rapinam non fraudem ingerere, non violentiam quamcumque praesumere, sed hoc solum in salutarem sollicitudinem adibere, quod aut in nullam noxam operatio nocens attingat, aut ut in multam vel aliquam partem salutaris merces adsumat? Si quis vero deinceps haec monita temerare voluerit et male rapta cum confusione restituet, et excommunicationis annuae sententiam sustinebit.

II.

[f.94r]

UT FUNDATORES ECCLESIARUM QUOUSQUE ADVIXERINT HABEANT CURAM IPSIQUE ILLIC MINISTROS ELIGANT SERVITUROS.

Cum saepe sit sollicitum etiam illa quae non debentur, prece supplicationis et vi quodammodo extorqueri [f.94v] doloris, quanto magis iam sine obstaculo concedi debent exquisita simul et ordine iuris et dolore compassionis? Quia ergo fieri plerumque cognoscitur ut eclesiae parrochiales vel sacra monasteria, ita quorundam episcoporum, vel insolentia vel incuria horrendam decidant in ruinam ut gratior exoriatur, aedificantibus meror, quam instruendo gaudii extiterat labor, unde pia conpassione decernimus, ut quamdiu earundem fundatores ecclesiarum in hac vita superstites extiterint pro eisdem locis curam permittantur habere sollicitam, et sollicitudinem ferre precipuam. Atque rectores idoneos in eisdem basilicis. Idem ipsi offerant episcopis ordinandos. Quod si tales forsitan non inveniantur ab eis, tunc quos episcopus loci probaverit deo placitos sacris cultibus instituat, cum eorum coniventia servituros. Quod si superstitibus eisdem fundatoribus, rectores ibidem praesumpserit episcopus ordinare et ordinationem suam irritam noverit esse, et ad verecundiam suam alios in eorum loco quos idem ipsiipse fundatores condignos elegerint ordinari.

III.

[f.94v]

SI DE REBUS ECCLESIAE PRO PRESTATIONE ALIQUID DARI DICANTUR, CAUSA PRESTITI COGNOSCATUR.

Si sacerdos minister de rebus eclesiae quippiam alicui sub prestationis obtentu concedat, instrumenti causam evidenter exponat, ut hoc aut iuste confecta, transacta innotescat, aut fraus incompetens quę latet appareat. Aliter vero pro huius negotii causa deinceps scriptura non valeat.

IIII.

[f.94v]

QUOD DE CONQUISITIS REBUS INTER ECCLESIAM ET SACERDOTIS HEREDES AEQUA DIVISIO FIAT.

Sacerdotes vel quique illi sunt quibus ecclesiasticarum rerum cura commissa est quaecumque administrationis suę tempore emerint. Si de rebus propriis vel vile vel parum habuerint ad eclesiae nomen cui praesunt cartarum conficere instrumenta procurent. Non enim convenit ut eclesia quem[ ] suscepit externum, efficiat in alieno divitem, et[ ] in suo retineat fraudatorem. Hi vero qui suarum rerum noscuntur, habere conpendium, ex omni re quam post ordinationis suae diem visi sunt conquisisse, sive aliqua sint instrumenta confecta conpensata tam iuris sui quam ecclesiasticarum rerum habitatione, si se utriusque rei quantitas exęquaverit inter eclesiam et decedentes heredes aequo iure conquisitio pertinebit. Si autem quęlibet pars maiori cumulo sui iuris excreverit, maiorem etiam portionem in divisione[ ] percipiet. Quicumque vero de predictis sacerdotibus vel ministris, pro sui utilitate, atque amititia vel prestatione aut quocumque modo aut per scripturę seriem aliquid meruerint a quolibet percipere in rebus ecclesiasticis non poteritpotuerit numerari. Sed quod exinde voluerint facere in ipsorum voluntatis arbitrio subiacebit. Quod si hoc post eorum mortem inordinatum fortasse remanserit eclesiaeclesiae hoc sibi cui prefuit, vel minister extiterit in perpetuum vindicabit.

V.

[f.94v]

SI EPISCOPUS MONASTERIUM FACIAT VEL PARROCHITANAM ECLESIAM DITET, QUANTAM PARTEM DE REBUS ECLESIAE IBIDEM CONFERAT.

Bone rei dare consultum et praesenti habetur vitae subsidium et aeternę remunerationis expectare cernitur praemium. Quisquis itaque episcorum in parroechia sua monasterium construere forte voluerit et hoc rebus eclesię cui praesidet ditaverit, non amplius ibidemidem quam quinquagesimam partem dare debebit, ut hac temperamentitemperamenta aequitate servata et cui tribuit conpetens subsidium conferat, et cui tollit dampna gravia non infligat. Ecclesiam vero quę monasticis non informabitur regulis, aut pro quam suis magnificare voluerit septuris non amplius quam centesimam partem census eclesię cui presidet ibidem conferre licebit, ea tamen cautela servata ut unam tantummodo quę placuerit ex his duabus remunerationem adsumat.

VI.

[f.94v]

UT EPISCOPUS TERTIAM ECCLESIASTICARUM RERUM TAM SIBI QUAM CUI ELEGERIT CONFERAT.

Cum preteritis sanctionibus notissimum habeatur quae de rebus parrochialiumparroechialium ecclesiarum pars episcopo conferatur, oportune tamen duximusdiximus decernendum, ut si episcopus tertiam quam de rebus eisdem sanctione pariter sibi debitam novit aut ipsi eclesiae cuius res esse patebit, aut alteri eclesiae cui elegit conferre decreverit, et licitum maneat et inrevocabile robur eius sententia ferat.

VII.

[f.94v]

NE EXTRA CONSTITUTUM ORDINEM MORIENTIS SACERDOTIS HEREDES REM EIUS ADIRE PRESUMANT.

Propinqui morientis episcopi, nihil de rebus eius absque metropolitani, cognitione usurpare presumant. Quod si issibis, qui recesserit metropolitanus fuerit, successoris sententiam eius aut concilium sustinebuntsustinebit, ne passim hereditatis adeundę danda licentia, de rebus eclesiae aut non retineatur ratio plena aut fraus non inveniatur inlata. [f.95r] Quod si presbiteri aut diaconi fuerint quos obisse constiterit non sine cognitione sui episcopi rem eius heredibus adire licebit. Quisquis sane post hęc transgressor inventus extiterit, pro his quę non exspectato ordine adieritadir invasionis damna legis sententiae subiacebit.

VIII.

[f.95r]

UT SCRIPTURE QUAS SACERDOTES VEL MINISTRI INIUSTE FECERINT POST MORTEM EORUM HABEANT ANNORUM NUMERUM COMPUTATUM.

Si sacerdos vel minister dum gubernacula ecclesiarum administrare videtur contra patrum sanctiones de rebus eclesię definisse aliquid dinoscatur, non ex die qua talia scribendo decrevit. Sed ex quo talia moriendo definita reliquit supputationis ordo substabit. Nusquam enim ad tricennium temporis pertinebit, irritum hoc iudicantes, quia status contractuum initia non sumpsit ab origine aequitatis.

VIIII.

[f.95r]

QUANTUM COMMODUM FILII EPISCOPUS TOLLAT DE ECLESIA CUIUS TUMULAVERIT SACERDOTEM.

Plerique dum rapinis inhiant ut non debent aut miserationis opus condigne non implent, aut indebita, ipse ius miserationis damna permiscent. Ideoque ne amplius misericordiae opus exsecrabile labatur, id communi decreto sancimus, ut cum pontificem mori contigerit episcopus quid ad humandum corpus eius advenerit, descriptisdiscriptis thesauris atque ornamentis omnibus si locuples decedentis eclesia fuerit non amplius quam libram auri in rebus quibus ei placuerit, exceptis ornamentis eclesię cum gratia offerentum auferre pertemptet. Si vero minor rebus extiterit, dimidiam libram sibi licenter usurpet. Nam et haec usurpare ipsa ratio nulla permitteret, nisi eius qui convenit sacerdotis iniuriae contemplatione antiquitas hoc usurpata servasset. Porro breve descriptarum rerum, sub fideli relatione hic qui discripsit dirigere metropolitanocometropolitano curabit. Metropolitanus autem ex eadem morientis eclesia nihil prorsus auferre presumat, sed[ ] solam quę ad eum pertinet salutarem curam inpendat.

X.

[f.95r]

DE DAMNATIONEDAMNATIONEM FILIORUM QUI EX SACERDOTIBUS ET MINISTRIS GENITI CONPROBANTUR.

Cum multę super incontinentiaminsuper continentiam ordinis clericorum actenus emanaverunt sententiae patrum et nullatenus ipsorum formari quiverit correctio morum, usque adeo sententiam iudicantium protractare commissa culparum ut non tantum ferretur ultio in actoribus scelerum, verum et in progenie damnatorum. Ideoque quilibet ab episcopo usque ad subdiaconum deinceps vel ex ancillę vel ex ingenuaeingeniae detestando conubio in honore constituti filios procreaerint, illi quidem ex quibus geniti probabuntur canonica censura damnentur. Proles autem aliena pollutione, non solum parentum hereditatem usquamus accipiet, sed etiam in servitute eius eclesiae, de cuius sacerdotis vel ministris ignominia nati sunt iure perenni manebunt.

XI.

[f.95r]

QUOD SERVILIBUS CLERICIS DARE DEBEANT EPISCOPI LIBERTATEM.

Qui ex familiis eclesiae servituri devocantur[ ] in clerum ab episcopis suis libertatis necesse est ut percipiant donum, et si honeste vitę claruerint meritis, tunc demum maioribus fungantur offitiis. Quos vero flagitii sordidaverit incorrigibilis noxa perpetua servitus conditionis religet in catena.

XII.

[f.95r]

QUOD POST MORTEM SACERDOTIS IN LIBERTATE SERVIS COLLATA[ ] ANNORUM TEMPUS DEBEAT COMPUTARI.

Si sacerdos libertatem servis ecclesiae conferre voluerit non a die confectionis, scripturę tempus annorum computatum tenebit, sed ex eo cum eum qui scripturam confecit, verius obisse constiterit.

XIII.

[f.95r]

UT EX LIBERTIS ECLESIAE EX PERSONIS INGENUIS INGENITI ABAD OBSEQUIS ECLESIAE NON RECEDANT.

Excessibus libertorum eclesię plerumque patronam videmus eclesiam convexari, et bicipiti coacti sumus tedio condolere, uno dum per[ ] superbiam reluctantis auctor contemnitur libertatis altero dum libertas superbientis in conditione relabi cogitur servitutis. Adeo cum iam pręteritis patrum regulis multę super hoc diversę constitutionis emanaverint sanctiones, tamen quoddam ad plenitudinem rei aptum conspeximus adhuc innectere complementum. Igitur sicut legum reverenda sanctio censuit, ita servari totius generis nobilitas debet ut in nullo aliena commixtio maculet, quod generositas propria decoravit. Unde cunctis ecclesiarum libertis tam viris quam feminis eorumquę propagini interdicitur iudicio generali, ne deinceps causa conubii aut Romanis ingenuis copulentur aut Gothis. Quod si hoc factum quandoque patuerit permixtione tali genita proles, numquam merebitur ius debite dignitatis, nec eclesię umquam carebit [f.95v] obsequiis cuius benefitio donum meruisse noscitur libertatis.

XIIII.

[f.95v]

QUOD SI LIBERTI ECLESIAE AD EAM REVERTI NOLUERINT, OMNIS EORUM RESCULA IURI APPLICETUR AD ECCLESIAM.

Si contingat quemcumque de libertis eclesiae eorumque prosapie contra primevas moderantesque patrum regulas aut Gothis aut Romanis ingenuis copulari, tam illis quam eorum stirpi non licebit abali eclesię patrocinio evagari, sed aut ad debita obsequia reverti cogendi sunt, aut si redire noluerint, quęcumque vel parentes eorum, vel ipsi ab eclesia sunt adepti, vel in eius patrocinio visi sunt conquesisse insistente pontifice in ditionem proprię reducantur eclesiae.

XV.

[f.95v]

DE OBSEQUIO ET DISCIPLINA LIBERTORUM ECCLESIAE.

Ecclesiae libertiliber eorumque progenies eidem basilicę, de qua libertatis gratiam meruerunt obsequia prompta sinceraque parabunt, quia sicut hoc in obsequio pro possibilitate sui quod utiles ingenui dabunt, ita quoque in emendatione culparum quod inutiles ingenui sustinebunt.

XVI.

[f.95v]

QUOD LIBERTIS ECLESIAE DE REBUS SUIS NIHIL IN ALIENUM LICEAT[ ] DOMINIUM TRANSFERRE.

Libertis eclesiae eorumque propagini ex omnibus quae de iurę eclesiae noscuntur habere nihil licebit in extraneum dominium transactione quacumque deducere. Sed si ex his quaelibet vendere fortasse voluerint sacerdoti eiusdem eclesiae afferant convenienter emenda, earumque praecia ut eis placuerit aut dispensent aut habeant. Nam in dominium partis alterius rei suscensum nullomodo transire permittimus. Suis autem filiis vel propinquis eiusdem usdem eclesię vel servitio vel patrocinio subiugatis, quęcumque vendere vel donare voluerint aditus omnino patebit.

XVII.

[f.95v]

UT BAPTIZATI IUDEI CUM EPISCOPIS CELEBRENT DIES FESTOS.

Baptizati Iudęi quocumque loco cetero tempore conversentur, festis tamen pręcipuis Novi Testamenti seriae consecratis, a diebus illis, quos olim sanctione veteris legis sibimet censebant esse sollempnes in civitatibus publicisque conventibus cum summis sacerdotibus caelebrare praecipimus, ut eorum conversationem ac fidem et pontifex adprobet et veritas servetur. Huius vero temerator edictidicti, prout episcopus permiserit, aut flagris aut abstinentiae subiacebit. Expletis omnibus quae ad honestatis regulam in conlationem venere fraternam, grates exsolvimus immortali domino soli. Cuius dispositione mirabili ad huc sanctę congregationis coetum meruimus adunari. Ut communis visio prosperitatem nostram ostenderet et pari vinctione concordiam adsignaret. Obsecrantes eius misericordiam largam, ut serenissimo domino et amabili Christo Reccensvinto principi glorioso, ita praesentis vitę felicitatem inpendat, et angelicę beatitudinis gloria post longeva tempora concedat. Atque ita nos eiusdem felicitatis laetos semper efficiat, ut in terra viventium remunerandos adtollat. Antiquitatis dehinc ordinem saluberrime retinentes, postquam rationem festi paschalis fraternitas vestra cognovit noverit se anno venturo die kalendarum novembrium causa peragendi concilii in hac urbe favente domino congregari ut simili disceptatu aut quaeatque prospexerimus congrua decernamus, aut solius pacis conventu laetemur. Consummatum est hoc sanctum concilium die octavo kalendarum decembrium, anno feliciter septimo regni serenissimi atque clementissimi domini nostri Reccesvindi regis, ERA DCLXIIII.