[f.95v]

IN NOMINE DOMINI HABITA SYNODUS IN TOLETANA URBE. INCIPIT DIE KALENDARUM DECEMBRIUM, ANNO OCTAVO GLORIOSI DOMINI RELIGIOSISSIMI, RECCESVINDIRECCESVINTO PRINCIPIS AERA DCLXVIII.

Gratulationem nobis spiritalem divina contulit gratia, quando tribuit inter nos et salutaris disciplinae frequentiam, et convenireconveni ad pacificorum studia preoptata. Congregatis ergo nobis et in concordiam animi et in conventu loci, referentes gratias invisibili deo et glorioso rerum domino ReccesvindoReccesvinto regi, cuius salutissimo voto retenta paternitatis sanctę traditione ad sacrum quivimus adunari conventum, has subter adnexas, regulas concordi definitione prolatas aeterna statuimus manere lege praefixas.

I.

[f.95v]

De cęlebritate festivitatis dominicę matris, cum nihil fidei sinceritas per diversitatem adversum incurrat, et unitatem catholicae regulae varietas nulla decerpat, est tamen quod nisi temporum unitate servetur, et discidium indiscisse unitatis parturiat et sacramentorum unitate[ ] constare non valeat. Hinc est enim quod paschale festum uno die celebramus et tempore, ne in Iudaicum decidamus errorem. Hinc adventum sancti spiritus post resurrectionem domini, nisi expectemus tempore definito dierum numerum [ ]numerum, non possumus impleri eiusdem spiritus dono, quoniam si caret plenitudinis numero, carere potest et misterii sacramento. Hinc nativitatis dominicę sacrum quo evidenter de utero virginali verbum prodiit caro factum, absque dubio servat, et temporis cursum, et representat [f.96r] speciale die monimentum. Si ergo nativitatis et mortis incarnatio huius verbi dies absque inmutatione ita certus habetur, ut absque diversitate in orbe toto terrarum ab omni concordi ecclesia cęlebretur, cur non festivitas gloriosę matris eius eadem observantia uno simul ubique die simulque habeatur honore? Invenitur etenim in multis Spaniae partibus huius sancte virginis festum, non uno die per omnes annorum circulos agi. Quo enim transducit homines diversitas temporum dum varietatem cęlebritatis non habere probantur? Qua de re quoniam die qua invenitur angelus virgini verbi conceptum et nuntiasse verbis et indidisse miraculis eadem festivitas non potest cęlebrari condigne. Quod interdum quadragesima vel paschale festum, videatur incumbere, in quibus nihil de sanctorum sollempnitatibus sicut ex antiquitate regulari cautum est convenit caelebrari. Cum etiam et ipsamipsum incarnationem verbi non convenit et[ ] tunc celebritatibus praedicari, quando constat in idipsum post mortem carnis gloria resurrectionis attolli. Ideo specialispeaiali constitutione sancitur ut ante octavum diem quo natus est dominus genetricis quoque eius dies habeatur caeleberrimus et preclarus. Ex pari enim honore constat ut sicut nativitatem filii sequentium dierum insequitur dignitas, ita festivitatem matris tot dierum sequatur sacra sollempnitas. Nam quid festum est matris nisi incarnatio verbi? Cuiusque festum, ita debet esse sollemne, sicut est et eiusdem nativitas verbi. Quod tamen nec sine exemplo decentis moris, qui per diversas mundi partes dinoscitur observari, videtur institui. In multis itaque ecclesiis a nobis et spatio remotis et terris hic mosnos agnoscitur retineri. Proinde ut de cetero quicquid est dubium sit remotum sollempnitas dominicae matris die quintodecimo kalendarum ianuariarum omnimodo cęlebretur, et nativitas filiifili eius salvatoris nostri die, VIII kalendarum, earundem sicut mos est sollemnis in omnibus habeaturhabeatur in omnibus.

II.

[f.96r]

Frequentium molestiarum nocens impulsus contempni quidem magnitudine decentis poterit gravitatis. Sed quia honesta sollicitudo cohibere properat quod frequentata usitatio vitare non curat, ideo cum et quorundam paternorum sanctionibus decretorum et institutionibus sit legalibus cautum, ne contra salutem principum gentisque aut patriae quisquamquisquę meditari conetur adversum, hoc unum specialiter nunc depromitur observandum, ut si quis religiosorum ab episcopo usque ad extremum ordinis clericorum sive monachorum, generalia iuramenta in salutem regiam gentisque aut patriae data repperiatur violasse voluntate profana, mox propria dignitate privatus et loco et honore habeatur exclusus. Id miserationis obtentu tantummodo reservato, ut an locum an honorem an utraque possideat concedendi ius licentiamque principalis potestas obtineat.

III.

[f.96r]

Reverentiae totius auditui percipiatur quia res dura, frustra cogitur hac duriori extirpare censura. Agnovimus enim quosdam pontifices praecepti principis apostolorum, qui ait: Pascite qui in vobis est gregem non coacte sed spontaneae, neque dominantes in clero, sed forma facti gregi, ita esse inmemores, ut quibusdamquibus monasteriis parrochiabusqueparroechiabusque ecclesiis, aut suae consanguinitatis personas, aut favoris participes iniquum saepe statuunt praelatum, ita illis providentes commoda inhonesta, ut aut eis deferantur, aut quę proprio episcopo dare iustus ordo poposceritdepoposcerit aut quae rapere deputati exactoris violentia potuerit. Proinde decenter omnibus placet in praesenti tale rescindere factum et non esse de cetero faciendum. Nam quisque pontificum deinceps aut sanguine propinquis, aut favore personis quibuscumque devinctis talia commendare lucra temptaverit, et suum nefandae praesumptionis excidium, et quod iussum fuerit devocetur in irritum, et qui ordinaverit annuę excommunicationis subiacebit. Quae vero ablata fortasse fuerint ab eo qui tulit reddantur in duplum.

IIII.

[f.96r]

Bene per spiritum domini possumus cum sancto apostolo dicere non ignorare nos[ ] astutias Satanę quia impellimur zelo domus dei et ardore cremari. Videmus enim ad tanta fraudium studia convalescentem excrevisse perniciem, ut et primęva patrum constitutio a quibusdam aestimetur illudi, et nova iudicum putetur intentio pelli. Nam inveniuntur nonnullaenonnulla viduę diversis excusationibus se adeo contegentes, vel blandiantur sibi non se patrum plena religionis allegatasallegatis institutione teneri. Unde antiquis inconcusse permanentibus regulis hoc adicitur novę oraculo sanctionis in viduavidia quae sanctę religionis obtinere praepositum voluerit sacerdoti vel ministro, ad quem aut ipsa venerit, aut quem ad se venirevenere contigerit, scriptis professionem faciat a se aut signo aut subscriptione notatam, continentem se et religionis propositum velle et hoc perenniter inviolate [f.96v] servare. Tunc accepta a sacerdote vel ministro apta religionis huius veste, seu lectulo quiescens, sive quocumque in loco consistens incunctanter utantur, ne diversi coloris autau diversae partis eadem notabilis vestis sed religiosa et non suspecta, quae careat et varietatibus colorum et diversitatibus specierum, adeo ut absque ulla suspitione transgressionis maneat, usui tantum apta sanctae religionis et sui sexus conpetens ad testimonium probitatis. Ut autem deinceps, nil devocetur in dubium, pallio purpureo vel nigri coloris caput contegat ab initio susceptę religionis ut dum illic tulerit signum probabilis sanctitatis ubi nullius falli poterit visio intuentis, numquam attemptet ausus detestandę praesumptionis.

V.

[f.96v]

Omnes feminę quae iam in preteritum religionis veste fuisse probantur indutae, nihil excusationis valeat in oppositionempositionem quęlibet obiectio, quamvis diversis ac callidis adumbrare se velit fallatiae argumentis, sed ad sacratissimam sanctionem disciplina sanctior eas teneat religatas atque subnixas, commoneantur sane sacerdotis auctoritatis redeant sponte. Quae si redire noluerint, inpulsu sacerdotis ac religionis cultum reducantur, et in monasteriis redactę excommunicationis condignę sententia feriantur. Hic idem quoque ordo in illarum condempnatione manebit quae quamlibet a sacerdote sanctimonię vestem non accepissent, ipse tamen aut indutę sunt, aut in illo diu habitu consenserunt, qui religionis esse cultus ab intuentibus crederetur, si coram eclesia vel sacerdote aut etiam conpetentibus testibus quandoque indutae certis indiciis aut testimoniis adprobatur, omnes tamen haec sive venientes ad primam religionem seu post transgressum resumentes iteratam conversionem sicut praemissum est et pallio capita contegant, et conscriptam roboratamque professionis faciant scripturam, per quam ulterius non sinantur relabi ad praevaricationis audatiam. Quae vero ex omnibus his fuerint reppertę animum aut vestem in transgressione dedisse, excommunicationis sententiam ferant, et rursum mutato habitu in monasteriis donec diem ultimum claudant sub aerumnis arduae paenitentię maneant religatę.

VI.

[f.96v]

De his qui in parva aetate coram parentibus religiosis habitum tenuerunt. Qui hucusque dissolutę operationis effectus interdum mutare fecit honestum constitutionis edictum, dum inconditę resolvi putatur quod indissolubili sanctionis auctoritate tenetur. Ideo quicquid obvium ex incerto occurrit evidenter abici decet ut de cetero nihil supersit quod in dubium nutet. Ideoque si in qualibet minori aetate vel religionis tonsura vel religioni debitam vestem in utroque sexu filiis aut unus aut ambo parentes dederunt certe aut nolentibus vel nescientibus se suscepta non mox visam in filiis abdicaverint, sed vel coram se vel coram eclesia palamque in conventu eosdem filios talia habere permiserint ad saecularem reverti, habitum ipsis filiis quandoque penitus non licebit. Sed convicti quod tonsuram aut religiosam vestem aliquando habuerint, mox ad religionis cultum habitumque revocentur, et sub strenua districtione huiuscę observantię inservire cogantur. Parentibus sane filios suos religioni contradere, non amplius quam usque ad decimum aetatis eorum annum, licentia poterit esse. Postea vero an cum voluntate parentum, an suae devotionis sit, solitarium votum erit filiis licitum religionis adsumere cultum. Quisquis autem vel abolitione tonsurę, vel saecularis vęstis assumptione detectus fuerit attigisse transgressionem et excommunicationis censuram accipiat et religioni semper inhęreat. Opitulante miseratione divina et gloriosissimi Reccesvindi principis inhęrente voluntate religiosa his testibus decentissimę allegatis in pace conexis, ex totis precordiorum visceribus damus gloriam et honorem soli aeterno et inmortali deo patri et filio et spiritui sancto. Cuius dono conlatum nobis agnoscimus pro eius eclesiae statu, et regere curam et posse sacri regiminis conpetentia disponere iura. A quo petimus et optamus ut porrecta in longitudine felicium dierum sacratissimi principis vita, et omni gloriarum decore perpetim pollere salute. Nobis quoque attribuat susceptum eclesię suę regimen, cum aequitate disponere, ac sollicitudinem gubernare et in pace tenere ut post huiusmodi suscepta pericula pervenire possimus ad cęlestia regna. AMEN.

Eugenius indignus Toletane sedis, metropolitanus episcopus haec nostrarum definitionumdefinitionem statuta subscripsi, similiter et alii episcopi scripserunt, numero XVI.

ITEM DECRETUM PRO POTAMIO EPISCOPO.

Adsumere poteramus canonicam, in cantum fraternę laetitiae tibiam quia divina pietas conventum nostrum ad concordię convocaverat studia, et convenerat mestitiam vitare quoniam visitatione disciplinae videbamur, paternas regulasregulis innovasse sed gravius sistrum pro cimbalo sumimus, et funus [f.97r] pro carmine decantamus. Gementesque cum Hieremiae questibus dicimus: Dissolutum est gaudium cordis nostri versum est luctum chorus noster. Unde et vae coram nobis conspicimus, quoniam cecidisse coronam capitis nostri videmus, dum tam nobile in infimum corruit, quod instans sublime sanctitatis optimum stetit. Ecce etenim tractantibus nobis in pace de ecclesiasticis regulis delatum est conventui nostro epistolium confusę confessionis et abolendae subscriptionis quod Potamius Bacarensis ecclesię episcopus de factis propriis suis verbis suis annotaratadnotarat articulis. Quo reserato quid obliteranda pagina, et abolenda litterarum panderent elementa, fletibus potius quam sermonibus lacrimosa contio recensuit, tunc salutarię tantum secretimque adunatis pontificibus dei praedictum episcopum adesse fecimus coram nobis. Quem singultibus adgredientes amplius quam loquelis, reseratam illi suae deformitatis, et nostrae confusionis protulimus scripturam. Quam accipiens ac recurrens sciscitantibus nobis utrum sui operis et suae adnotationis intimatio esset. Ille suum actum suique oris eloquium suorumque digitorum esse robur adseruit, quod illic relegendo praevidit. Rursum divini nominis contestatione hunc adiurantes obtestati sumus, ut an de se sponte mendacium diceret, aut alicuius violentia praeventus et perterritus talia[ ] enarraret veraciter indicaret. Qui mox flebili voce luminibusque ploratu madentibus et fragore singultuum cum unius dei nominis iuramento clamavitslamavit se, et vera eadem mala de se confiteri, et ad haec confitenda nulla se violentia praegravari. Unde etiam ferme per novem menses sponte deseruisse regimen eclesiae et ergastulo quodam pro admisso flagitio acturus paenitentiam se conclusisse praedixit. Tunc per fidelem confessionem et agnito quod tactu femineo sorduisset declarata licet hunc antiquitas paterna sacris regulis deicere ab honore decerneret, nos tamen miserationis iura servantes non abstulimus nomen honoris quod ipse sibi sui criminis confessione. Iam tulerat, sed valida auctoritate decrevimus perpetua poenitentia hunc inservire offitiis et erumnis. Providentes melius illum per asperam ire paenitentiae solitudinem, ut quandoque perveniret, ad refrigerii mansionem, quam relictum in voluntatis suae latitudine ad precipitium deici aeterna dampnatione. Tunc venerabilem Fructuosum eclesiae Dumlensis episcopum communi omnium nostrorum electione constituimus eclesię Bracarensis gubernacula continere. Ita ut omnem metropolim provintiae Gallitiae cunctosque episcopos populosque conventus ipsius omniumque curam animarum Bracarensis eclesiae gubernandam suscepiens ita conponat atque conservet, ut et dominum nostrum de rectitudine operis sui glorificet, et nobis de incolumitate eclesiae eius gaudium prestet. Quia vero ad futurum prospicere convenit ne exoriri in statu pacis quędam commotio litis patrum sententiam quę iam dictum Potamium episcopum rectitudine dampnat huic decreto conectere vigilantia nostra procurat.

HIC DATUS CANON EX CONCILIO VALENTINO TITULO IIII.

Nec illud scribere alienum ab eclesiae utilitate censuimus ut sciretis quicumque sub ordinatione vel diaconatus vel presbiterii vel episcopatus mortali crimine dixerint se esse pollutos, a supradictis ordinibus submovendos, reos scilicet vel veri confessione vel mendatio falsitatis. Neque enim absolvi potest in his si in se ipsos dixerint, quod dictum in alios puniretur. Quoniam omnis qui sibi fuerit mortis causa maior homicida est. Multae quidem et aliae sententiae huic poterantpoterit innecti decreto quae praedictum Potamium episcopum severissima austeritate abicere iubent, sed ex omnibus hanc conscriptam ponere sententiam maluimus, ne si tota condempnationiscondempnationes edicta replicassemus gravissimę ultionis auctores exsistere videremur. Factum decretum sub die kł deceb. anno feliciter octavo regni gloriosissimi dominimini Reccesvindi regis. Eugenius indignus Toletane sedis metropolitanus episcopus, hoc iudicii nostri decretum subscripsi, similiter et alii episcopi subscripserunt id numero XVI.

ALIUD DECRETUM.

Vidimus tractatibus invenire quod iustum est et experientia esse iudicantium conprobatum, et iuxta summi iudicii statuta plenior invenitur auctoritas. Ideo mentis intentionem morisque simul studia deducentes in cognitionem audiendi negotii dilatum est ad nos conventum sancti concilii et directo gloriosi, domini nostri Reccesvindi regis per illustrem virum VVambanem testamentum gloriosae memoriae[ ] sancti Martini eclesie Bracarensis episcopi qui et Dumlense monasterium visus est construxisse ut reserato eo quid hic memoratus beatissimus vir decrevisset nostrę cognitioni patesceret quo testamento in omnium conventu relecto conperimus ex ordine a memorato principe [f.97v] ad nos esse directum, quoniam idem gloriosę memoriae sanctus vir ita decreverat, ut succedentibus per ordinem regibus ad complementum eius. Ipsius constitutio commendata maneret. Tunc deinde inlatum est nobis testamentum Ricimiri memoratę eclesiae Dumlensis episcopi, quod de rebus suis in eadem eclesia decreverat examinatione veredica dirimendum. Quo relecto cognovimus eundem auctorem suum illi diversae constitutionis edidisse conditionesconditionis. Inter quas unam validam conatus est religationem constringere, deputans et inlationes tributorum et pretia frugum absque aliqua diminutione annua vice pauperibus erogare nihilque esse absque deliberatione relictum, quo usibus eclesiae posset quadam de liberalitate servire. Tunc ex voce partis Dumlensis eclesiae adstructumadstrictum est quod universas species generis et corporis rerumque in eiusdem eclesiae domo intrinsecus, ad usus domesticos ex tempore suae ordinationis, idem episcopus Ricchirius invenit, etaut quae ipse aut de opere utriusque sexus artificum familiarum eclesiae potuit habere confecta, atque inlata, autquęatquę [*] sua professione habuisse visus est conquisita, omnia moriens iussisset pauperibus erogare. Quaedam vero ita viliori praetio vendere ordinasse, ut negotiatio harum rerum perditio potius quam mercatio censeretur. Edidisse quoque quosdam liberos ex eiusdem eclesiae familiis, quibus etiam cum aliis ad se pertinentibus omnibus amplius quam quinquaginta repperitur utriusque sexus dedisse mancipia. Quibus dampnis ita cognitis, quia et cuncta remedia intrinsecus domus tam indiscrete largita fuerant, ne quid ad integritatem eclesiae reliquum superesset. Cum nulla inminens causa pauperum necessitatis existeret quae hoc[ ] tam examussim erogarierogare deposceret, atque pro libertis illis nihil secundum canonicam sanctionem datum in commutatione patesceret, sed nec pro mancipiis et reliquis rebus eisdem libertis calatis aliquid in repensationem relictum eclesiae notesceret verum, et rem suam ita in nomine pauperum religasset. Ne aliquid remedii ex hoc ecclesiasticus usus adtingeret ducti sumus tam rationis intuitu, quam paternarum sanctionum dicto ipsius testamenti seriem etsi non usque quaque in irritum devocari in quodam tamen rationabili auctoritate temperamento deducere. Scilicet quia tantorum dispendiorum damnis a memorato Ricchimiro episcopo factis res ecclesiastica dinoscitur subiacere omnis res eius quam in delegatam reliquit pauperum nomini, tamdiu DumensiDumensis eclesiae, plena deserviat facultate, donec omne hoc[ ] damnum quod in utensilibus domus sustinuit, valeat evidentius reparari, ac tunc conpleta restitutione damni observetur. Sicut decreta est series testamenti, liberti vero qui ex familiis eclesię facti sunt seu res universa quae in mancipiis aliisque corporibus vel illis vel suis hominibusomnibus conlata esse dinoscitur, cuncta in discretione venerabilis fratris nostri Fructuosi episcopi disponenda relinquimus. Ut quia hęc videns ordo patrum in irritum devocat, illius temperamentum haec ad miserationem adducat. Qualiter nec regulam paternam modus excedat, et miserationem severitas non extinguat. Ut secundum merita servientium et libertatis praemia, et rerum donaria, vel subtrahat vel concedat. Editum decretum sub kł decembris anno feliciter octavo regni gloriosissimi dom[…]ni nostri Reccesvindi regis. Eugenius indignus Toletanae sedis metropolitanus episcopus, hoc iudicii nostri decretum subscripsi. Similiter et alii episcopi subscripserunt numero XVII.

[aut quae corrected from atque by addition of u between a and t.]