[ Displaying partial text of document Collectio Hispana Gallica Augustodunensis , Synodus Toletana decima. View full document . ]

I.

[f.95v]

De cęlebritate festivitatis dominicę matris, cum nihil fidei sinceritas per diversitatem adversum incurrat, et unitatem catholicae regulae varietas nulla decerpat, est tamen quod nisi temporum unitate servetur, et discidium indiscisse unitatis parturiat et sacramentorum unitate[ ] constare non valeat. Hinc est enim quod paschale festum uno die celebramus et tempore, ne in Iudaicum decidamus errorem. Hinc adventum sancti spiritus post resurrectionem domini, nisi expectemus tempore definito dierum numerum [ ]numerum, non possumus impleri eiusdem spiritus dono, quoniam si caret plenitudinis numero, carere potest et misterii sacramento. Hinc nativitatis dominicę sacrum quo evidenter de utero virginali verbum prodiit caro factum, absque dubio servat, et temporis cursum, et representat [f.96r] speciale die monimentum. Si ergo nativitatis et mortis incarnatio huius verbi dies absque inmutatione ita certus habetur, ut absque diversitate in orbe toto terrarum ab omni concordi ecclesia cęlebretur, cur non festivitas gloriosę matris eius eadem observantia uno simul ubique die simulque habeatur honore? Invenitur etenim in multis Spaniae partibus huius sancte virginis festum, non uno die per omnes annorum circulos agi. Quo enim transducit homines diversitas temporum dum varietatem cęlebritatis non habere probantur? Qua de re quoniam die qua invenitur angelus virgini verbi conceptum et nuntiasse verbis et indidisse miraculis eadem festivitas non potest cęlebrari condigne. Quod interdum quadragesima vel paschale festum, videatur incumbere, in quibus nihil de sanctorum sollempnitatibus sicut ex antiquitate regulari cautum est convenit caelebrari. Cum etiam et ipsamipsum incarnationem verbi non convenit et[ ] tunc celebritatibus praedicari, quando constat in idipsum post mortem carnis gloria resurrectionis attolli. Ideo specialispeaiali constitutione sancitur ut ante octavum diem quo natus est dominus genetricis quoque eius dies habeatur caeleberrimus et preclarus. Ex pari enim honore constat ut sicut nativitatem filii sequentium dierum insequitur dignitas, ita festivitatem matris tot dierum sequatur sacra sollempnitas. Nam quid festum est matris nisi incarnatio verbi? Cuiusque festum, ita debet esse sollemne, sicut est et eiusdem nativitas verbi. Quod tamen nec sine exemplo decentis moris, qui per diversas mundi partes dinoscitur observari, videtur institui. In multis itaque ecclesiis a nobis et spatio remotis et terris hic mosnos agnoscitur retineri. Proinde ut de cetero quicquid est dubium sit remotum sollempnitas dominicae matris die quintodecimo kalendarum ianuariarum omnimodo cęlebretur, et nativitas filiifili eius salvatoris nostri die, VIII kalendarum, earundem sicut mos est sollemnis in omnibus habeaturhabeatur in omnibus.