[ Displaying partial text of document Collectio Hispana Gallica Augustodunensis , Synodus Toletana decima. View full document . ]

II.

[f.96r]

Frequentium molestiarum nocens impulsus contempni quidem magnitudine decentis poterit gravitatis. Sed quia honesta sollicitudo cohibere properat quod frequentata usitatio vitare non curat, ideo cum et quorundam paternorum sanctionibus decretorum et institutionibus sit legalibus cautum, ne contra salutem principum gentisque aut patriae quisquamquisquę meditari conetur adversum, hoc unum specialiter nunc depromitur observandum, ut si quis religiosorum ab episcopo usque ad extremum ordinis clericorum sive monachorum, generalia iuramenta in salutem regiam gentisque aut patriae data repperiatur violasse voluntate profana, mox propria dignitate privatus et loco et honore habeatur exclusus. Id miserationis obtentu tantummodo reservato, ut an locum an honorem an utraque possideat concedendi ius licentiamque principalis potestas obtineat.