[ Displaying partial text of document Collectio Hispana Gallica Augustodunensis , Synodus Toletana decima. View full document . ]

III.

[f.96r]

Reverentiae totius auditui percipiatur quia res dura, frustra cogitur hac duriori extirpare censura. Agnovimus enim quosdam pontifices praecepti principis apostolorum, qui ait: Pascite qui in vobis est gregem non coacte sed spontaneae, neque dominantes in clero, sed forma facti gregi, ita esse inmemores, ut quibusdamquibus monasteriis parrochiabusqueparroechiabusque ecclesiis, aut suae consanguinitatis personas, aut favoris participes iniquum saepe statuunt praelatum, ita illis providentes commoda inhonesta, ut aut eis deferantur, aut quę proprio episcopo dare iustus ordo poposceritdepoposcerit aut quae rapere deputati exactoris violentia potuerit. Proinde decenter omnibus placet in praesenti tale rescindere factum et non esse de cetero faciendum. Nam quisque pontificum deinceps aut sanguine propinquis, aut favore personis quibuscumque devinctis talia commendare lucra temptaverit, et suum nefandae praesumptionis excidium, et quod iussum fuerit devocetur in irritum, et qui ordinaverit annuę excommunicationis subiacebit. Quae vero ablata fortasse fuerint ab eo qui tulit reddantur in duplum.