[ Displaying partial text of document Collectio Hispana Gallica Augustodunensis , Synodus Toletana decima. View full document . ]

IIII.

[f.96r]

Bene per spiritum domini possumus cum sancto apostolo dicere non ignorare nos[ ] astutias Satanę quia impellimur zelo domus dei et ardore cremari. Videmus enim ad tanta fraudium studia convalescentem excrevisse perniciem, ut et primęva patrum constitutio a quibusdam aestimetur illudi, et nova iudicum putetur intentio pelli. Nam inveniuntur nonnullaenonnulla viduę diversis excusationibus se adeo contegentes, vel blandiantur sibi non se patrum plena religionis allegatasallegatis institutione teneri. Unde antiquis inconcusse permanentibus regulis hoc adicitur novę oraculo sanctionis in viduavidia quae sanctę religionis obtinere praepositum voluerit sacerdoti vel ministro, ad quem aut ipsa venerit, aut quem ad se venirevenere contigerit, scriptis professionem faciat a se aut signo aut subscriptione notatam, continentem se et religionis propositum velle et hoc perenniter inviolate [f.96v] servare. Tunc accepta a sacerdote vel ministro apta religionis huius veste, seu lectulo quiescens, sive quocumque in loco consistens incunctanter utantur, ne diversi coloris autau diversae partis eadem notabilis vestis sed religiosa et non suspecta, quae careat et varietatibus colorum et diversitatibus specierum, adeo ut absque ulla suspitione transgressionis maneat, usui tantum apta sanctae religionis et sui sexus conpetens ad testimonium probitatis. Ut autem deinceps, nil devocetur in dubium, pallio purpureo vel nigri coloris caput contegat ab initio susceptę religionis ut dum illic tulerit signum probabilis sanctitatis ubi nullius falli poterit visio intuentis, numquam attemptet ausus detestandę praesumptionis.