[ Displaying partial text of document Collectio Hispana Gallica Augustodunensis , Synodus Toletana decima. View full document . ]

V.

[f.96v]

Omnes feminę quae iam in preteritum religionis veste fuisse probantur indutae, nihil excusationis valeat in oppositionempositionem quęlibet obiectio, quamvis diversis ac callidis adumbrare se velit fallatiae argumentis, sed ad sacratissimam sanctionem disciplina sanctior eas teneat religatas atque subnixas, commoneantur sane sacerdotis auctoritatis redeant sponte. Quae si redire noluerint, inpulsu sacerdotis ac religionis cultum reducantur, et in monasteriis redactę excommunicationis condignę sententia feriantur. Hic idem quoque ordo in illarum condempnatione manebit quae quamlibet a sacerdote sanctimonię vestem non accepissent, ipse tamen aut indutę sunt, aut in illo diu habitu consenserunt, qui religionis esse cultus ab intuentibus crederetur, si coram eclesia vel sacerdote aut etiam conpetentibus testibus quandoque indutae certis indiciis aut testimoniis adprobatur, omnes tamen haec sive venientes ad primam religionem seu post transgressum resumentes iteratam conversionem sicut praemissum est et pallio capita contegant, et conscriptam roboratamque professionis faciant scripturam, per quam ulterius non sinantur relabi ad praevaricationis audatiam. Quae vero ex omnibus his fuerint reppertę animum aut vestem in transgressione dedisse, excommunicationis sententiam ferant, et rursum mutato habitu in monasteriis donec diem ultimum claudant sub aerumnis arduae paenitentię maneant religatę.