[ Displaying partial text of document Collectio Hispana Gallica Augustodunensis , Synodus Toletana decima. View full document . ]

VI.

[f.96v]

De his qui in parva aetate coram parentibus religiosis habitum tenuerunt. Qui hucusque dissolutę operationis effectus interdum mutare fecit honestum constitutionis edictum, dum inconditę resolvi putatur quod indissolubili sanctionis auctoritate tenetur. Ideo quicquid obvium ex incerto occurrit evidenter abici decet ut de cetero nihil supersit quod in dubium nutet. Ideoque si in qualibet minori aetate vel religionis tonsura vel religioni debitam vestem in utroque sexu filiis aut unus aut ambo parentes dederunt certe aut nolentibus vel nescientibus se suscepta non mox visam in filiis abdicaverint, sed vel coram se vel coram eclesia palamque in conventu eosdem filios talia habere permiserint ad saecularem reverti, habitum ipsis filiis quandoque penitus non licebit. Sed convicti quod tonsuram aut religiosam vestem aliquando habuerint, mox ad religionis cultum habitumque revocentur, et sub strenua districtione huiuscę observantię inservire cogantur. Parentibus sane filios suos religioni contradere, non amplius quam usque ad decimum aetatis eorum annum, licentia poterit esse. Postea vero an cum voluntate parentum, an suae devotionis sit, solitarium votum erit filiis licitum religionis adsumere cultum. Quisquis autem vel abolitione tonsurę, vel saecularis vęstis assumptione detectus fuerit attigisse transgressionem et excommunicationis censuram accipiat et religioni semper inhęreat. Opitulante miseratione divina et gloriosissimi Reccesvindi principis inhęrente voluntate religiosa his testibus decentissimę allegatis in pace conexis, ex totis precordiorum visceribus damus gloriam et honorem soli aeterno et inmortali deo patri et filio et spiritui sancto. Cuius dono conlatum nobis agnoscimus pro eius eclesiae statu, et regere curam et posse sacri regiminis conpetentia disponere iura. A quo petimus et optamus ut porrecta in longitudine felicium dierum sacratissimi principis vita, et omni gloriarum decore perpetim pollere salute. Nobis quoque attribuat susceptum eclesię suę regimen, cum aequitate disponere, ac sollicitudinem gubernare et in pace tenere ut post huiusmodi suscepta pericula pervenire possimus ad cęlestia regna. AMEN.

Eugenius indignus Toletane sedis, metropolitanus episcopus haec nostrarum definitionumdefinitionem statuta subscripsi, similiter et alii episcopi scripserunt, numero XVI.