[f.97v]
INCIPIT CONCILIUM TOLETANUM XII.
I.

Ne tumultu concilium agitetur.

II.

Non debere metropolitanum confinitimorum instructione cessarecesare.

III.

Ut in una provintia diversitas offitiorum non teneatur.

IIII.

De discordia sacerdotum.

V.

De conpescendis excessibus sacerdotum.

VI.

Non debere sacerdotibus qualibet in eclesia familiis truncationes membrorum facere, nec aliquid quod morte plectendum est iudicare.

VII.

Quae debeat eclesiarum discretio rectoribus esse, ne per inconditam disciplinam subeant homicidii notam.

VIII.

Ne quicquam pręmii pro divinis sacramentis accipiatur.

VIIII.

Quid custodiri debeat si per praemium quis episcopus fiat vel qua sententia feriatur qui post honorem acceptumaccepta per percuniam ordinatus fuisse detegitur.

X.

Ut omnes pontifices rectoresque ecclesiarum tempore quo ordinandi sunt, sub cautione promittant, quam iustissime vivere debeant.

XI.

De elucidatione antiqui canoniscanones quo praecipitur ut si quis acceptam a[ ] sacerdotem eucharistiam non sumpserit, velut sacrilegus propellatur.

XII.

Ne in confinio mortis penitens a reconciliatione diutinediuturne suspendatur, et ut oblatio eius qui penitens nec tamen reconciliatus de hac vita exierit ab ecclesia receptetur.

XIII.

De sacerdotibus qui vexativexantur cadere videntur.

XIIII.

Ut hi qui domino canunt atque sacrificant post se semper habeant adiutoria constituta.

XV.

De institutione certi temporis quo concilium agaturagitetur.

XVI.

De relatione gratiarum pro consummatione concilii.