[f.97v]
IN NOMINE DOMINI, INCIPIUNT GESTA [f.98r] SYNODALIA CONCILII TOLETANI UNDECIMI ACTA IN URBE REGIA IN TOLETANA SEDE A DECEM ET SEPTEM EPISCOPIS ANNO IIII REGNI GLORIOSI PRINCIPIS[ ] VVAMBANI SUB DIE VII IDUUM NOVEMBRIUM ERA, DCCXXIII.

IN NOMINE SEE.SEC. TRINITATIS COLLECTIS IN UNUM Cartaginis eorum provintiae sacerdotibus in Toletana urbe in beatę matris domini Mariae virginis sede anno IIII excellentissimi ac religiosi Vvambanis principis sub die VII idus novembris, res votiva gaudii et dies nimium optatę gratulationis occurrit, in quo nobis datum est conspicere pariter et deflere quid lacrimarum de preteritis domino debeamus. Eramus enim hucusque prolabentis saeculi conluvione instabiles, quia annosa series temporum subtracta luce conciliorum non tam vitia auferebatauferat, quam matrem omnium errorum ignorantiam otiosis mentibus ingerebat. Cernentibus enim quomodo Babilonicae confusionis olla succensa, nunc tempora conciliorum averteret, nunc sacerdotes domini de resolutis moribus inretiretur. Purpuratae enim meretricis sequebantur incitamenta quia ecclesiastici conventus non aderat disciplina. Nec erat qui errantium corrigeret partes, cum sermo divinus haberetur exsors. Et quia non erat adunandorum pontificum ulla praeceptio crescebat in maius vita deterior. Cum tandem divina nos clementia ex alto respiciens asperitatis nostrae se occursuram prębuit et saluti, pręparans nostris saeculis religiosi principis mentem devotam pariter et instructam. Cuius provide sollicitudinis voto et lux conciliorum renovata resplenduit, et alterna caritas se mutuo in corrigendis vel instruendis moribus excitavit. Dum et adgregandi nobis hortatu principis religiosi facultas est data, et oportuna corrigendis praeparata est disciplina. Ut qui decursis longe ante temporibus post decem et octo scilicet labentium annorum excursum, in unum meruimus adgregari conventum, mereri possimus spiritali gratia sanitatem. Nec enim numerus iste alienus est a salute. Sic quippe mulier illa in evangelio tersenis annorum excursibus curva quae figuram totius generis humani gestabat, sub sacramento huius numeri saluti pristine sanare donatur. Nos igitur per tot annos curvo nostri ordinis persistente statu, in eo quod nulla nos conciliorum definitio iungeret, nullus etiam conventus ecclesiastici ordinis adunaret tandem divinę voluntatis imperio et religiosi principis iussu evocati in Toletanam urbem convenimus. Qui cum in eclesia beatę virginis Mariae[ ] debitis in sedibus locaremur, inter cetera quae subterius decreto capitulorum ordine sunt digesta, non aliunde primum coepimus habere sermonem nisi de fidei puritate, ut quia initiandis ad beatam vitam hominibus. Haec prima semper est via salutis, praevia quoque nostris fieret praeceptis. Unde sacre instructionis archana sanctorum Niceni scilicet Constantinopolitani Epheseni atque Calcedonensis conciliorum monita amplectentes per quae et radicitus hereticorum falsa conciliabula destruantur, et fidei catholicae norma declaratur, haec communi alterno animorum iudicio definimus, ut hanc ipsam nostraenostra fidei regulam verbis simplicibus niteremur alternatim nobis singulariterque referre, ita ut quicquid per triduum de huiusmodi questionibus unicuique nostrum lectionis memoria ministraret, prout animis memoriae occurreret, omni sobrietatis conpendioinpendio simplici notaretur stilo. Relatio tamen ipsius sacramenti pura et evidens a capite primum inciperet, et sic ad membra reliqua perveniret. Nulla obscuritatis in se lineas habens, nullas etiam inusitate locutionis regulas continens, sed puritas sola esset clara sermonum quae posset evidentiam exprimere. Suamque excitationem magis nos ad intellegendum verborum redderet simplex conlatio, quam relata condensę lectionis instructio. Quia et re vera tantę rei misterium, ita sacerdotes dei convenit nosse, ut non superficiae verborum efferantur incogniti, sed sensu sanę intellegentiae repperiantur instructi, ut in disserendo pręcipuae huius sanctę trinitatis archana plus evidentia, quam eloquentia eos efficiat saporatossaporatus. Sic enim et divini muneris dono adtacti, ut iuxta difinitionis alternae, promissiopromisio monstrareturmostraretur in opere. Unde quod primo die presidentis metropolitani lingua profudit die tertia, omnium nostrum vox singillatim conlativae repetiit. Iste ergo est tenor fidei nostrę qui et a capite copiosę profluxit, et a membris gloriosę emicuit.

NB simbolumConfitemur et credimus, sanctam atque ineffabilem trinitatem patrem et filium et spiritum sanctum, unum deum naturaliter esse unius substantiae, unius naturę, unius quoque maiestatis atque virtutis. Et patrem quidem non genitum, non creatum, [f.98v] sed ingenitum profitemur. Ipse enim a nullo originem ducit, ex quo et filius nativitatem, et spiritus sanctus processionem accepit. Fons ergo ipse et origo estesti totius divinitatis. Ipse quoque pater[ ] essentia quidem ineffabilis substantiae suae, filium ineffabiliter genuit, nec tamen aliud quam quod ipse est. Genuit deus deum, lux lucem. Ab ipso ergoenim est omnis paternitas in caelo et in terra. Filium quoque de substantia patris sine initio ante secula natum. Nec tamen factum esse fatemur, quia nec pater sine filio, nec filius aliquando extitit sine patre. Et tamen non ut filius de patre, ita pater de filio, quia non pater a filio, sed filius a patre generationem accepit. Filius ergo deus de patre, pater autem deus sed non de filio. Ille autem filius patris, et deus de patre, aequalis tamen per omnia, filius deo patri, quia nec nasci coepit aliquando nec desiit. Hic etiam unius cum patre substantiae creditur, propter quod et homousion patri dicitur, hoc est eiusdem cum patre substantię. Omo enim Grece unum, usia vero substantia dicitur, quod utrumque coniunctum sonat una substantia. Nec enim de nihilo neque de aliqua alia substantia, sed de patris utero, id est de substantia eius, idem filius genitus vel natus, esse credendus est sempiternus et si filius. Quod si semper pater fuit, semper habuit filium cuius pater esset, et ob hoc filium de patre natum, sine initio confitemur, nec enim eundem filium dei, pro eo quod de patre sit genitus defectae naturae portiunculam nominamus, sed perfectum patrem perfectum filium sine minutioneminitione sine defectione genuisse asserimus, quia solius divinitatis est[ ], inaequalem filium non habere. Hinc enim filius dei natura est, filius non optione, quem deus pater, nec voluntate, nec necessitate genuisse credendus est, quia nec ulla in deo necessitas cadit, nec voluntas sapientiam prevenit. Spiritum quoque sanctum qui est tertia in trinitate persona, unum atque aequalem cum deo, patre et filio credimus esse deum, unius substantiae, unius quoque esse nature, non tamen genitum, vel creatum, sed ab utrisque procedentem amborum esse spiritum. Hic etiam spiritus sanctus nec ingenitus nec genitus creditur, ne aut si ingenitum dixerimusdirexerimus duos patres dicamus, aut si genitum duos filios predicare monstremurmonstrentur. Qui tamen nec patris tantum , nec filii tantum, sed simul patris et filii, spiritus dicitur, nec enim de patre procedit in filium, vel de filiofiliu procedit ad sanctificandamsanctificandum creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur, quia caritas sive sanctitas amborum esse agnoscitur. Hic igitur spiritus sanctus missus ab utrisque sicut filius creditur, sed minor patre et filio non habetur, sicut filius propter adsumptam carnem minorem se patre et spiritu sancto esse testatur. Haec est sanctaesancta trinitatistrinitas relata narratio, quae non triplex sed trinitas et dici et credi debet. Nec recte dici potest, ut in uno deo sit trinitas, sed unus deus trinitas, in relativis vero personarum nominibus pater ad filium, filius ad patrem, spiritus sanctus ad utrosque refertur. Quae cum relativę tres personę dicantur una tamen natura vel substantia creditur. Nec sicut tres personas, ita tres substantias predicamus. Sed unam substantiam, tres autem personas. Quod enim pater est, non ad se sed ad filium, et quod filius est, non ad se sed ad patrem est. Similiter et spiritus sanctus non ad se sed ad patrem et filium, relativae refertur. In eo quod spiritus patris et filii prędicatur. Item cum dicimus deus, non ad aliquid dicitur, sicut pater ad filium vel filius ad patrem, vel spiritus sanctus ad patrem et filium, sed ad se specialiter deus dicitur. Nam si de singulis personis interrogemur deum necesse est fateamur. Deus ergo pater, deus filius, deus spiritus sanctus, singulariter dicitur. Nec tamen tres dii, sed unus est deus[ ]. Item et pater omnipotens, et filius omnipotens, et spiritus sanctus omnipotens, singulariter dicitur. Nec tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens, sicut et unum lumen unumque principium praedicatur. Singulariter ergo et unaquaeque persona unus deus confiteturconfiteatur et creditur, una illis et indivisa atque aequalis deitas, maiestas sive potestas, nec minoratur in singulis nec augetur in tribus, quia nec minus aliquid habet, cum unaquęque [ ]d personasona deus[ ] deus singulariter dicitur, nec amplius cum totę tres personę unus deus enuntiatur. Haec ergo sancta trinitas, quae unus et verus est deus nec recedit a numero, nec capitur numero. In relatione enim personarum numerus cernitur, in divinitatis vero substantia, quid enumeratum sit non comprehenditur. Ergo hoc solum numerum insinuant, quod ad invicem sunt, et in hoc numero carent quodiuod in se sunt. Nam huic ita sanctae trinitati unum naturale convenit nomen, ut in tribus personis non possit esse plurale. Ob hoc ergo[ ] credimus illud in sacris litteris dictum: Magnus dominus noster, et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus. Nec quia tres has personas esse diximus unum deum eundem esse patrem quem filium vel eum [f.99r] esse filium qui est pater, aut eum qui est spiritus sanctus, vel patrem et filium dicere poterimus. Non enim ipse est pater, nec spiritus sanctus ipse qui est vel pater vel filius cum tamen ipse sit pater quod filius, ipsum filius quod pater, ipsum pater et filius quod et spiritus sanctus id est natura unus deus. Cum enim dicimus non ipsum esse patrem quem filium ad personarumpersonam distinctionem refertur. Cum autem dicamus ipsum esse patrem quodquem filium, et ipsum filium quod patrem ipsum spiritum sanctum quod patrem et filium ad naturam qua deus est vel substantiam pertinere monstratur, quia substantia unum sunt. Personas enim distinguimus, non deitate separamus. Trinitatem igitur in personarum distinctione agnoscimus, potestatem propter naturam vel substantiam profitemur. Tria ergo ista unum sunt natura scilicet non persona. Nec tamen istę personę tres separabiles aestimandę sunt, cum nullanullę ante aliam nulla post aliam, nulla sine alia, vel extitisse vel[ ] quippiam operasse creditur. Inseparabiles enim inveniuntur et in eo quod sunt, et in eo quod faciunt. Quia inter generantem patrem et generatumgenerantum filium, vel procedentem spiritum sanctum, nullum fuisse credimus temporis intervallum, quo aut genitor genitum aliquando procederet, aut genitus genitori deesset aut procedens spiritus patri vel filio posterior appareret. Ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa haec trinitas a nobis et creditur et prędicatur. Tres igitur personae istae dicuntur iuxta quod maiores definiunt, ut agnoscantur. Nam si attendamus quod scriptura sancta dixit de sapientia: Splendor est lucis aeternę, sicut splendorem lucis videmus inseparabiliter inhaerere, sic confitemur filium a patre separari non posse. Tres ergo illas unius atque inseparabilis naturę personas sicut non confundimus, ita separabiles nullatenus praedicamus. Quando quidem hoc nobis dignatadignatu ests, ipsa trinitas evidenter ostendere, ut etiam in omnibus quibus voluit singillatim personis agnosci unam sine alteram non permittat intellegi. Nec enim pater absque filio cognoscitur nec sine patre filius invenitur. Relatio quippe ipsa vocabuli personalis, personas separari vetat, quae etiam non simul nominat, simul insinuat. Nemo audire potest unumquodque istorum nominum in quo non intellegere cogatur et alterum. Cum igitur haec tria sint unum, et in unum tria, est tamen unicuique personę manens sua proprietas. Pater enim aeternitatem habet sine nativitate, filius aeternitatem cum nativitate, spiritus vero sanctus processionem sine nativitate. De his tribus personis solam filii personam pro liberatione humani generis, hominem verum sine peccato, de sancta et inmaculata Maria virginevirginis credimus assumpsisse, de qua novo ordine novaque nativitate est genitus qua invisibilis divinitate visibilis monstraretur in carne. Nova autem nativitate est genitus quia intacta virginitas et virilem coitum nescivit, et fecundata per spiritum sanctum carnis materiam ministravit. Qui partus virginis nec ratione colligitur, nec exemplo, erit enim singulare. Nec tamen spiritus sanctus pater esse credendus est filii pro eo quod Maria, eodem sancto spiritu obumbrante concoepit, ne duos patres filii videantur adserere, quod utique nefas est dici. In quo mirabili conceptu aedificans sibi sapientia domum, verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Nec tamen verbum ipsum ita in carnem conversum atque mutatum est, ut desisteret deus esse, qui homo esse voluisset. UtEt non tantum ibi sit verbum dei, et hominis omnia, atque hoc tantum etut deus dicatur propter deum, et homo propter hominem. In quo dei filio duas credim esse naturas, unam divinitatis, alteram humanitatis. Quos ita in se una Christi persona univit, ut nec divinitas ab humanitate nec humanitas a divinitate possit aliquando seiungi. Unde perfectus deus perfectus et homo in unitate personę. Nec tamen quia duas diximus in filio esse naturas, duas profitemur in eo esse personas, ne trinitatitrinitatis quod absit, accidere videatur quaternitas. Deus enim verbum non accepit personam hominis sed naturam, et in aeternum persona divinitatis temporalem accepit substantiam carnis. Item unius substantiae credimus esse deum patrem et filium et spiritum sanctum. Non tamen dicimus ut huius trinitatis unitatem Maria virgo genuerit, sed tantummodo filium, qui solasolus naturam nostram in unitate personę suae assumpsit. Incarnationem quoque huius filii dei tota trinitas operata esse credenda est, quia inseparabilia sunt opera trinitatis. Solus tamen filius formam servi accepit in singularitate personę non in unitate divinę naturę in id quod est propriumpro rium filii, non quod commune trinitati. Quae forma illi ad unitatem personę coaptata est, ut filius dei et filius hominis unus sit Christus. Item idem Christus, in his duabus naturis, tribus extat substantiis. Verbi quod ad solius dei essentiam referendum est, corporis et animę quod ad verum hominem pertinet. Habet igitur in se geminam substantiam, divinitatis suae, et humanitatis nostrę, hic tamen per hoc quod de deo patre [f.99v] sine initio prodiit natus tantum. Nam neque factus neque predestinatus accipitur. Per hoc tamen quod de Maria virgine factus est, et natus et factus et praedestinatus esse credendus est. Ambae tamen illę generationes mirabiles quia[ ] et de patre ante sęcula sine matre est genitus, et in fine saeculorum, de matre sine patre est generatus. Qui tamen secundum quod homo creatus este Mariae matris est filius. Item per hoc quod deus est aequalis patris, per hoc quod homo minor est patre. Item et maior et minor se ipso esse credendus est. In forma enim dei etiam ipse filius se ipso maior est. Propter humanitatem adsumptam. Quia divinitas maior est. In forma autem servi se ipso minor est, id est humanitate, quae minor divinitate accipitur. Nam sicut per adsumptam carnem tantum a patre sed se ipso minor accipitur, ita secundum divinitatem quae ęqualis est patri, et ipse et pater maior est homine, quem sola filii persona assumpsit. Item in eo quod quęritur utrum possit filius sic aequalis et minor esse spiritui sancto, sicut nunc aequalis est nunc minor patre creditur esse. Respondemus secundum formam dei aequalis est et patri et spiritui sancto. Secundum formam servi minor est et a patre et ab spiritu sancto, quia nec spiritus sanctus nec deus pater. Sed sola filii persona suscepit carnem, per quam minor esse creditur illis duabus personis. Item hic filius a deo patre et sancto spiritu inseparabiliter discretus creditur esse persona, ab homine autem adsumpto natura, item cum homine unus exstat persona, cum patre vero et spiritu sancto natura[ ] divinitatis suae, filius tamen non solum a patre sed ab spiritu sancto, missus esse credendus est, in eo quod per[ ] prophetam dicitur: Et nunc dominus misit me et spiritus eius. A se ipso quoque missus accipitur, pro eo quod inseparabilis non solum voluntatis, sed operatio totius trinitatis agnoscitur. Hinc enim qui ante saecula unigenitus est vocatus, temporaliter primogenitus, propter adsumptę carnis, in qua suscepit hominis formam iuxta evangelicam veritatem. Sine peccato mortuus creditur, qui solus pro nobis passionem ipsam tamen salva divinitate sua pro delictis nostris sustinuit, mortique adiudicatus, et cruci, veram carnis mortem excepit Tertio quoque die virtute propria suscitatus, a sepulcrosepulchro surrexit. Hoc ergo exemplo capitis nostri confitemur vera fide resurrectionem carnis omnium mortuorum. Nec in aere vel qualibet alia carne, ut quidam delirantes surrecturos nos credunt sed in ista qua vivimus consistimus et movemurmoveamur. Peracto huius sanctae resurrectionis exemplo, dum dominus noster atque salvator paternam ascendendo sedem repetiit, de qua numquam per divinitatem discessit. Illic ad dexteram patris sedens, expectatur in fine saeculorum, iudex omnium vivorum et mortuorum. Inde cum sanctis omnibus veniet ad ferendum iudicium, reddere unicuique mercedis propriae debitum, prout quisque gesserit in corpore positus sive bonum sive malum. Ecclesiam sane catholicam praetio sui sanguinis comparatam, cum eo credimus in perpetuum regnaturam. Intra cuius gremium constituti, unum baptisma credimus et confitemur remissionem omnium peccatorum. Sub qua fide et resurrectionem mortuorum veraciter credimus et futuri saeculi gaudia et expectamus.

Hoc tantum [ ]nobis orandum nobis estest nobis et petendum, ut cum peracto finitoque iudicio tradiderit filius regnum deo patri, participes nosnobis efficiat regni sui, ut per hanc fidem qua illi inhęsimus cum illo sine fine regnemus.

Haec est confessionis nostrę fides exposita per quam omnium hereticorum dogma perimitur, per quam fidelium corda mundantur, per quam etiam ad deum gloriosae acceditur.

Cuius sacrosancto sapore sub triduano ieiunio continua relationum conlatione rorantes ad ea quae subnexa sunt, sequenti die decernanda transivimus.