[f.117r]

[JK 235, Part 1 (Hinschius, p. 498)]

DILECTISSIMO FRATRI Paulino, Damasus. Per filium meum Vitalem ad te scripta direxeram, tuę voluntati et tuo iudicio omnia derelinquens, et per Petrum presbiterum indicaveram me, in articulo iam provectionis eius aliqua ex parte commotum unde eu ullus scrupulus resideret, ne volentes forsitan ecclesię copulari tua captio praeblanda differret. Fidem misimus non tam tibi qui eius fidei communionique sociaris, quam his qui in ea subscribentes tibi et nobis per te voluerint sociari, dilectissime frater. Quapropter si supradictus filius meus Vitalis et hi qui cum eo sunt tibi voluerint adgregari. Primum debet in ea expeditione fidei subscribere, quę apud Niceam pia patrum voluntate firmata est.

PRIMUM.

[f.117r]

Deinde quoniam nemo potest futuris vulneribus adhibere medicinam heresis eradicanda est quę postea in oriente dicitur pullulasse. I est confitendus est ipse sapientię sermo filius dei, humanum suscepisse corpus, animam, sensum, id est integrum Adam. Et ut expressius dicam, totum veterem nostrum sine peccato hominem. Sicut enim confitentes eum humanum suscepisse corpuscor, non statim ei et humanas vitiorum adiungimus passiones, ita et dicentes eum suscepisse et hominis animam et sensum, non statim dicimus et cogitationum humanarum subiacuisse peccato.

II.

[f.117r]

Si quis autem dixerit verbum pro humano sensu in domini carne versatum, hunc catholica ęcclesia anathematizat, necnon et eos qui duos in salvatore filios confitentur, id est unum ante incarnationem, et alium post adsumptionem carnis ex virgine, sed eundem dei filium et ante et postea confiteantur, quicumque huic epistolę describere voluerint. Ita tamen ut si et in ęcclęsiasticis canonibus quos optime nosti, et in Nicenam fidem ante subscripserit, [f.117v] hunc debeas absque aliqua ambiguitate suscipere. Non quod hęc ipsa quę nos scripsimus non potueris convertentium susceptione proponere, sed quod tibi consensus noster liberum in suscipiendo tribuat exemplum.