[ Displaying partial text of document Collectio Hispana Gallica Augustodunensis , Epistola pape Damasi ad Paulinum Antiocenum episcopum. View full document . ]

PRIMUM.

[f.117r]

Deinde quoniam nemo potest futuris vulneribus adhibere medicinam heresis eradicanda est quę postea in oriente dicitur pullulasse. I est confitendus est ipse sapientię sermo filius dei, humanum suscepisse corpus, animam, sensum, id est integrum Adam. Et ut expressius dicam, totum veterem nostrum sine peccato hominem. Sicut enim confitentes eum humanum suscepisse corpuscor, non statim ei et humanas vitiorum adiungimus passiones, ita et dicentes eum suscepisse et hominis animam et sensum, non statim dicimus et cogitationum humanarum subiacuisse peccato.