[f.117v]
I.

Item eiusdem papę Damasi ad eundem Paulinum de damnatione quorundam hereticorum.

II.

Item epistola Stephani archiepiscopi et trium conciliorum ad Damasum papam quod episcoporum et summorum negotiorum ęcclesiasticorum causę semper ad sedem apostolicam sint referende.

III.

Item epistola Damasi ad eundem Stephanum et ad concilia Africę quod episcoporum iudicia et maiores causę non aliter quam auctoritate sedis apostolicę sint terminandę.

IIII.

Quod omnes heretici de filio dei et spiritu sancto malesentientes in perfidiam Iudeorum et gentilium inveniuntur et de trinitatis unitate.

V.

De chorepiscopis et quid idem sint aut si aliquid sint aut nihil.

VI.

Item eiusdem dein sacerdotibus qui de ecclesiis suis ad alias migrant ęcclesiasęcclesiis.