[f.117v]

[JK 235, Part 2 (Hinschius, pp. 499-500)]

POST CONCILIUM NICENUM ALIUD IN URBE Romana postea congregatum est, quo catholici episcopi addiderunt de spiritu sancto, quoniam postea is error inolevit, ut quidam ore sacrilego auderent dicere spiritum sanctum factum esse per filium. Unde anathematizamus omnes, qui non tota libertate proclamant eum cum patre et filio unius potestatis esse atque substantię. Anathematizamus quoque eos qui Sabellii secuntur errorem, eundem dicentes patrem esse quem et filium. Anathematizamus Arrium atque Eunomium qui pari inpietate licet dissimili, filium et spiritum sanctum adserunt esse creaturas. Anathematizamus Macedonianos qui de Arrii styrpe venientes, non perfidiam mutaverunt sed nomen. Anathematizamus Fotinum qui Ebionis heresem instaurat, qui dominum Iesum Christum, tantum ex Maria virgine confitetur. AnathematizamusAnathematizam eos qui duos filios adserunt, unum ante sęcula, et alterum post adsumptionem carnis ex virgine. Anathematizamus eos qui pro hominis anima rationali, et intellegibili dicuntdicut dei verbum humana carne versatum, cum ipse filius sit verbum dei, et non pro anima rationali et intellegibili in suo corpore fuerit, sed nostram id est rationalem et intellegibilem sine peccato animam susceperit atque salvaverit. Anathematizamus eos qui verum filium dei extentione aut collectione et a patre separatum in substantivum et finem habiturum esse contendunt. Si quis non dixerit semper patrem semper filium semper spiritum sanctum, anathema sit. Si quis non dixerit filium natum de patre, id est de substantia divina ipsius, anathema sit. Si quis non dixerit verbum domini filium dei deum, et omia posse et patri ęqualem, anathema sit. Si quis dixerit quod in carne constitutus filius dei cum esset in terra in cęlis cum patre non erat, anathema sit. Si quis dixerit quod in passione crucis dolorem sustinuit filius dei deus et non caro cum anima quam induerat in forma servi quam sibi acceperat sicut ait scriptura, anathema sit. Si quis non dixerit quod in carne quam assumpsit Christus sedet ad dexteram patris, in qua venturus est iudicare vivos et mortuos, anathema sit. Si quis non dixerit spiritum sanctum de patre esse vere ac proprie sicut filium de divina substantia, et deum verum, anathema sit. Si quis non dixerit omnia posse spiritum sanctum omnia nosse, et ubique esse sicut filium et patrem, anathema sit. Si quis dixerit spiritum sanctum facturam aut filium factum, anathema sit. Si quis non dixerit omnia per filium et spiritum sanctum patrem fecisse, id est visibilia et invisibilia, anathema sit. Si quis non dixerit patris et filii et spiritus sancti unam divinitatem potentiam, unam gloriam dominationem, unum regnum atque unam voluntatem ac veritatem, anathema sit. Si quis tres personas non dixerit veras patris et filii et spiritus sancti ęquales semper iubentes omnia, et continentes visibilia et invisibilia, omnipotentes, omnia iudicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia salvantes, anathema sit. Si quis non dixerit adorandum spiritum sanctum omnem creaturam sicut filium, et patrem, anathema sit. Si quis de patre et filio bene senstsenserit, de spiritu autem sancto non[ ] recte habuerit, hereticus erit.