[p.518]
CANONUM POENITENTIALIUM LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM.

[p.518]

Quod nulli sit in morte ultima poenitentia deneganda.

Ex Epistola* Papae Coelestini ad Episcopos Galliarum, capitulo XV.

[p.518]

Agnouimus enim poenitentiam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subueniri. Horremus, fateor, tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se quouis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere {1} peccatorum hominem redimere, quo se ille expedire desiderat et liberari. Quid hoc rogo aliud est quam morienti mortem addere, eiusque animam sua credulitate ne absoluta esse possit, occidere? cum Deus ad subueniendum sit paratissimus, et inuitans ad poenitentiam sic promittat: Peccator, inquit, quacumque die conuersus fuerit, peccata eius non reputabuntur ei. Et iterum: Nolo mortem peccatoris, sed tantum ut conuertatur et uiuat. Salutem ergo homini adimit, quisquis ei mortis tempore poenitentiam {2} denegarit; et desperauit de clementia Dei, qui eum ad subueniendum morienti sufficere uel in momento posse non credidit. Perdidisset latro in cruce praemium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae poenitentia non iuuisset; cum esset in poena poenituit; et per unius sermonis professionem {3}, habitaculum Paradisi Deo promittente promeruit. Uera ergo ad Deum conuersio in ultimis positorum mente potius est aestimanda quam tempore, Propheta hoc taliter asserente; Cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris. Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quouis tempore non est deneganda poenitentia postulanti, cum illi se obliget iudici, cui occulta omnia nouerit reuelari.

[* Coelestini Papae I. Epist. 2. ad Episcopos prouinciae Uiennensis et Narbonensis, cap. 2.]
[{1} sub onere] Aliter, periclitantem hominem pondere quo se expediri desiderat. Quid hoc ergo.]
[Ezech. 18. et 33.]
[{2} poenitentiam] in alio codice, speratam poenitentiam .... et desperat.]
[{3} professionem] Lectionem marginis in textum transtuli, ubi editum erat promissionem.]
[Isai. 30.]

CAPUT II.

[p.518]

De his qui necessitate mortis urgente poenitentiam simul et Uiaticum petunt. Et de his qui obmutescunt antequam ad eos Sacerdos daturus poenitentiam accedat.

Ex Epistola* Papae Leonis ad Theodorum Foroiulianensem Episcopum.

[p.518]

Ita ergo talium necessitati auxiliandum est, ut nec actio illis poenitentiae, nec Communionis gratia denegetur, si eam etiam amisso uocis officio per indicium integri sensus quaerere comprobentur. Quod si ita aliqua aegritudine fuerint aggrauati, ut quod paulo ante poscebant, sub praesentia significare non ualeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, ut simul et poenitentiae et reconciliationis beneficia consequantur. Seruata tamen regula Canonum circa eorum personas quae in dominica fide {4} discedendo peccauerunt.

[* Ex epistola XCI. Leonis Papae I. sub finem, scripta an. 452.]
[{4} in dominica fide ] Alii codices, qui in Deum a fide, quod magis placet.]

CAPUT III.

[p.518]

Quod oporteat eum qui pro illicitis ueniam poscit, etiam a multis licitis abstinere.

Ex Epistola* Papae Leonis ad Rusticum Narbonensem Episcopum, cap. XXXVI.

[p.518]

Aliud quidem est debita iuste{5} reposcere, aliud propria perfectionis amore contemnere. Sed illicitorum ueniam postulantem oportet etiam a licitis abstinere, dicente Apostolo: Omnia licent, sed non omnia expediunt. Unde si poenitentes habent causam quam negligere forte non debeant, melius expetit quis Ecclesiasticum quam forense iudicium.

[* Epistol. XCII. Inquisit. X. ]
[{5} debita iuste ] Marginis lectionem sequimur : In textu, debita iusta .... aliud proprio. ]

CAPUT IV.

[p.518]

Quod poenitenti nulla lucra negotiationis exercere conueniat.

Ex eadem Epistola * XXIII.

[p.518]

Qualitas lucri negotiantem aut excusat aut arguit, quia est et honestus quaestus et turpis. Uerumtamen poenitenti utilius est dispendia pati, quam periculis negotiationis adstringi, quia difficile est inter ementis uendentisque commercium non interuenire peccatum.

[* Inquisit. et resp. X I. ]
[p.519]

CAPUT V.

[p.519]

Quod ad militiam saecularem post poenitentiam redire non liceat.

Ex eadem Epistola.*

[p.519]

Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis post poenitentiae actionem redire ad militiam saecularem, cum Apostolus dicat: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Unde non est liber a laqueis diaboli, qui se militiae mundanae uoluerit implicare.

[* Inquisit. et resp. XII. ]

CAPUT VI.

[p.519]

Quod adolescens si urgente quocumque periculo poenitentiam gessit, et non se continet, {f} uxoris potest remedio sustineri, quousque possit adipisci continentiae statum per temporis maturitatem: caeteri tamen poenitentes a coniugiis debeant continere.

Ex eadem Epistola. *

[p.519]

In adolescentia constitutus si urgente aut metu mortis, aut captiuitatis periculo poenitentiam gessit, et postea timens lapsum incontinentiae iuuenilis copulam uxoris elegit, ne crimen fornicationis incurreret; rem uidetur fecisse uenialem, si praeter coniugem nullam omnino cognouerit. In quo tamen non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus; nam secundum ueram cognitionem nihil magis ei congruit qui poenitentiam gessit, quam castitas perseuerans mentis et corporis.

[{6} non continet ] codex unus, non se contineat, ab uxoris amplexu potest remedium sustinere, minus recte. ]
[* Inquisit. XIIII.]

CAPUT VII.

[p.519]

De his qui post poenitentiam habitum saecularem praesumunt.

Ex Concilio Arelatense *, capitulo XXV.

[p.519]

Hi qui post sanctam religionis professionem apostatant, et ad saeculum redeunt, et postmodum poenitentiae remedia non requirunt, sine poenitentia communionem penitus non accipiant: quos etiam iubemus ad clericatus officium non admitti. Et quicumque ille sit, post poenitentiam habitum saecularem non praesumat: quod si praesumserit, ab Ecclesia alienus efficiatur.

[* secundo sub Liberio. ]

CAPUT VIII.

[p.519]

Quod quibusdam poenitentibus pristina reddantur coniugia propter iuuenilem aetatem; quibusdam uero interdicantur coniugia; et quod haec a uiris et a feminis uniformiter obseruari debeant.

Ex Concilio Toletano*, capitulo VIII.

[p.519]

Antiqui et sanctissimi est patris sententia Papae Leonis, ut is qui aetate adolescentiae positus dum mortis formidat casum peruenerit ad poenitentiae remedium, si coniugatus et forte fuerit incontinens, ne postea adulterii incurrat lapsum, redeat ad pristinum coniugium, quousque possit adipisci temporis maturitate continentiae statum. Quod nos sicut de uiris, ita et de feminis aequo modo censemus. Non quidem hoc generaliter et legitime praeceptum; sed constat a nobis pro humana fragilitate indultum: ea dumtaxat ratione, ut si is qui poenitentiae non est legibus subditus {7} ante ab hac uita discesserit, quam ex consensu ad continentiam eorum fuerit regressus, superstiti non liceat denuo ad uxorios transire amplexus. Si autem illius uita exstiterit superstes qui non accepit benedictionem poenitentis, nubat si se continere non potest, et alterius fruatur consortio uxoris. Quod de utroque sexu pari modo a nobis manifestum est decreuisse: ita uidelicet ut in his omnibus Sacerdotis ordinatio exspectetur, ut iuxta quod aetatem aptam prospexerit continentiae, absolutionis uel districtionis tribuat legem.

[* VI. sub Honorio an. 638.]
[{7} legibus subditus ] Lectionem hanc in margine reperimus : in textu, legibus deditus. ]

CAPUT IX.

[p.519]

De his qui poenitentiam minime seruauerunt.

Ex Epistola Papae Siricii ad Himerium Episcopum Tarraconensem, cap. V.

[p.519]

De his uero non incongrue dilectio tua Apostolicam sedem credidit consulendam, qui acta poenitentia tamquam canes et sues ad uomitus pristinos et uolutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras uoluptates, et noua coniugia, et inhibitos denuo appetiuere concubitus: quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt . De quibus, quia iam suffugium non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra Ecclesiam fidelibus oratione iungantur, sacrae mysteriorum celebritati, quamuis non mereantur, intersint: a Dominicae autem mensae conuiuio segregentur, ut hac saltem districtione correcti, et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant quatenus ab obscoenis cupiditatibus retrahantur. Quibus tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt, uiatico munere cum ad Dominum coeperint proficisci per communionis gratiam uolumus subueniri: quam formam et circa mulieres, quae se post poenitentiam talibus pollutionibus deuinxerunt, seruandam esse censemus.

CAPUT X.

[p.519]

Qualiter maiores poenitentiam accipiant, quae minoribus non facile committenda est.

Ex Concilio Agathense*, cap. XVII.

[p.519]

Poenitentes tempore quo poenitentiam petunt, impositionem manuum et cilicium super capita a Sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur. Si autem comas non deposuerint, aut uestimenta non mutauerint, abiiciantur: et nisi digne poenituerint, non recipiantur. Iuuenibus etiam poenitentia non facile committenda est propter aetatis fragilitatem: Uiaticum tamen omnibus in morte positis non negandum.

[* sub Symmacho. ]

CAPUT XI.

[p.519]

Ut poenitentiae tempora iuxta qualitatem peccati decernantur.

Ex Concilio Africano*, cap. X.

[p.519]

Poenitentibus secundum differentiam peccatorum Episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur.

[* Ex Concilio Africano uulgo dicto, seu collectione uariorum canonum Africana prouincia. ]

CAPUT XII.

[p.519]

Ex Concilio Carthaginense *, cap. LXXIV.

Ut Sacerdos poenitentiam imploranti absque personae acceptione poenitentiae leges iniungat.

[* IV. sub Anastasio I.]
[p.520]

CAPUT XIII.

[p.520]

Ut poenitentia coniugatis ex consensu detur.

Ex Concilio Arelatense*, cap. XXII.

[p.520]

Poenitentiam coniugatis non nisi ex consensu dandam.

[* Ex Arelat. 2.]

CAPUT XIV.

[p.520]

De remedio poenitentiae; et quod absolutio poenitentum per manuum impositionem Episcoporum supplicationibus fiat; propter quod necesse est ut reatus peccatorum ante ultimum diem Sacerdotali supplicatione soluatur, etiam si periculo mortis urgente statim post acceptionem poenitentiae et reconciliatio subsequatur.

Ex Epistola Papae Leonis* ad Theodorum Foroiulianensem Episcopum.

[p.520]

Multiplex misericordia Dei ita lapsibus humanis subuenit, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per poenitentiae medicinam spes uitae reparetur aeternae: et qui regenerationis dona uiolassent, proprio se iudicio condemnantes ad remissionem criminum peruenirent. Sic diuinae bonitatis praesidiis ordinatis, ut indulgentiam Dei nisi supplicationibus Sacerdotum nequeant obtinere. Mediator enim Dei et hominum Dominus Christus Iesus hanc Praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus sanctificationem poenitentiae darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos ad communionem Sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent: cui utique operi incessabiliter ipse Saluator interuenit, nec unquam ab his abest quae ministris suis exequenda commisit dicens: Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Qua de re innuitur, ut si quid per seruitutem nostram bono ordine et gratulando impletur affectu, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis donatum fuisse. Si autem aliquis eorum, pro quibus Domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo a munere praesentis indulgentiae exciderit, et priusquam ad constituta remedia perueniat, temporalem uitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. Idcirco nec necesse est nos eorum qui sic obierint, merita actusque discutere: cum Dominus noster, cuius iudicia nequeunt comprehendi, quod Sacerdotale implere ministerium non potuit, suae iustitiae reseruarit: ita potestatem suam timeri uolens, ut hic terror omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut negligentibus accidit, nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est, ut peccatorum reatus ante ultimum diem Sacerdotali supplicatione soluatur. His autem qui in tempore necessitatis, et periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda: quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas patitur ueniae moras uera conuersio, dicente Dei spiritu per Prophetam: Cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris; et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec accusantium se gemitus lacrymasque negligere, cum ipsam poenitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam, dicente Apostolo: Ne forte det illis Deus poenitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captiui tenentur ad ipsius uoluntatem.

[Leonis I. epist. XCI.]
[Matt. 28. 20. ]
[Isai. 30. et 43 ]
[Isai. 30. et 43]
[Psal. 129. 7.]
[2. Tim. 2. 26.]

CAPUT XV.

[p.520]

De his qui pro diuersis erratibus poenitudinem seruentius exegerunt.

Ex Concilio Laodicense*, cap. II.

[p.520]

De his qui diuersis facinoribus peccauerunt, et perseuerantes in oratione confessionis et poenitentiae, conuersionem a malis habuere perfectam, pro qualitate delicti talibus poenitentiae tempus impensum, propter clementiam et bonitatem Dei communio concedatur.

[* Tempore Syluestri Papae ; seu, ut quidam uolunt et rectius, sub Liberio, alii etiam sub Damaso.]

CAPUT XVI.

[p.520]

Ex Concilio Carthaginis IV. cap. LXXV.

[p.520]

Ut negligentiores poenitentes tardius recipiantur.

CAPUT XVII.

[p.520]

Item ex eodem Concilio, cap. LXXVIII.

[p.520]

Poenitentes qui in infirmitate Uiaticum Eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione si superuixerint.

CAPUT XVIII.

[p.520]

De his qui communionem tempore mortis exposcunt; aut si desperatus et consequutus communionem iterum conualuerit.

Ex Concilio Nicaeno*, cap. XIII.

[p.520]

De his qui ad exitum ueniunt, etiam nunc lex antiqua regularisque seruabitur; ita ut si quis egreditur e corpore, ultimo et necessario uiatico minime priuetur: quod si desperatus, et consequutus communionem, oblationisque particeps factus, iterum conualuerit, sit inter eos qui communionem orationis tantummodo consequuntur. Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito, et poscenti sibi communionis gratiam tribui, Episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit.

[* Sub Syluestro I.]

CAPUT XIX.

[p.520]

De poenitentibus, ut a Presbyteris non reconcilientur, nisi praecipiente Episcopo.

Ex Concilio Carthaginis tertio, cap. XXXI.

[p.520]

Ut poenitentibus secundum differentiam peccatorum Episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur: et ut Presbyter inconsulto Episcopo non reconciliet poenitentem, nisi absentia Episcopi necessitate cogente. Cuiuscumque autem poenitentis publicum et uulgatissimum crimen est, quod uniuersam {8} Ecclesiam eommouerit; ante absidem manus ei imponatur.

[{8} quod uniuersam ] Aliter, quod uniuersa Ecclesia nouerit. ]

CAPUT XX.

[p.520]

Item ex Concilio Carthaginensi II. de eadem re, cap. IV.

[p.520]

Aurelius Episcopus dixit: si quisquam in periculo fuerit constitutus, et se reconciliari di[p.521]uinis altaribus petierit, si Episcopus absens fuerit, debet utique Presbyter consulere Episcopum, et sic periclitantem eius praecepto reconciliare: quam rem debemus salubri consilio roborare. Ab uniuersis Episcopis dictum est: placet quod sanctitas uestra necessario nos instruere dignata est.

CAPUT XXI.

[p.521]

De tempore remissionis poenitentium.

Ex Epistola Papae Innocentii* ad Decentium Episcopum, cap. VII.

[p.521]

De poenitentibus autem qui siue ex grauioribus commissis, siue ex leuioribus poenitentiam gerunt, si nulla interueniat aegritudo, quinta feria ante pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum de pondere aestimando delictorum Sacerdotis est iudicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lacrymas corrigentis, ac tum iubere dimitti cum uiderit congruam satisfactionem. Sane si quis in aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem deuenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat.

[* Papae I.]

CAPUT XXII.

[p.521]

Ut poenitentes ab aliis Episcopis uel Presbyteris non recipiantur, nec alibi communicent, nisi in ipsis locis ubi fuerunt exclusi.

Ex Epistola Papae Felicis* ad Episcopos per Siciliam.

[p.521]

Curandum uero maxime, et omni cautela est prouidendum, ne quis fratrum Coepiscoporumque nostrorum, aut etiam Presbyterorum in alterius ciuitate uel dioecesi poenitentem, uel sub manu positum Sacerdotis, aut eum qui reconciliatum se esse dixerit, sine Episcopi uel Presbyteri testimonio et litteris ad cuius pertinet parochiam, suscipiat: quod si aliqua dissimulatione negligitur, culpa tangit etiam clerum, qui in locis in quibus hoc minus curatum fuerit, commoratur. His itaque rite dispositis, et ad Ecclesiarum uestrarum {9} notitiam nostra deliberatione * perlatis, parere uos conuenit. De his similiter et in Concilio Arelatense, cap. XVI.

[* Epistola Felicis Papae III. 7. qua alibi inscribitur ad uniuersos Episcopos. ]
[{9} uestrarum ] Ita in margine: in textu nostrarum; statim pro deliberatione, censeo legendum relatione. ]

CAPUT XXIII.

[p.521]

De poenitentibus subito mortuis, ut oblationes eorum recipiantur.

Ex Concilio Uasensi*, cap. II.

[p.521]

Pro his qui poenitentia accepta in bono uitae cursu satisfactoria compunctione uiuentes, sine communione inopinato nonnunquam transitu, in agris, aut in itineribus praeueniuntur, oblationem recipiendam et eorum funera ac deinceps memoriam Ecclesiastico affectu prosequendam; quia nefas est eorum commemorationem excludi a salutaribus sacris, qui ad eadem sacra fideli affectu contendentes, dum se diutius reos statuunt, indignos salutiferis ministeriis iudicant, ac dum purgatiores restitui desiderant, absque sacramentorum Uiatico intercipiuntur; quibus forte non absolutissimam reconciliationem Sacerdos denegandam putasset.

[* Ex Uasensi I.]

CAPUT XXIV.

[p.521]

De poenitentibus transgressoribus.

Ex Concilio Toletano VI. cap. VII.

[p.521]

Quamuis priora nunquam siluerint de tanto facinore Concilia, ratio tamen poscit ut ea quae frequenti praeuaricatione iterantur, frequenti etiam sententia condemnentur. Et ideo quando tanta existit peruersitas hominum, ut hos quos sub religioso habitu poenitentiae professio pro peccatorum uenia ad manum Sacerdotis deduxit, uel adduxit, iterum rediuiua malitia ad uitae pristinae sordes reuocet, huius rei causa, sancta Synodus decreuit, ut si qui ingenuorum utriusque sexus, sub nomine poenitentiae in habitu religioso sunt conuersati, postea autem comam nutrientes, uel uestimenta saecularia sumentes, ad id quod reliquerant redierunt, aut redierint, ab Episcopo ciuitatis, in cuius territorio sunt conuersati, comprehensi rursus legibus poenitentiae in Monasteriis subdantur inuiti. Quod si facere propter aliquem potestatis uigorem difficile fuerit, tunc sicut priscorum canonum statuerunt decreta, quousque ad dimissum ordinem reuertantur, excommunicati et anathemate condemnati habeantur: sed et hi qui post excommunicationem uel interdictum cum ipsis communicauerint. Sacerdos autem ad quem pertinere noscuntur, si eos quolibet munere uel fauore aut negligentia admonere noluerit, ut aut reuertentes suscipiat, aut contemnentes de Ecclesia reiiciat, simili sententia plectatur, quousque emendationis uel damnationis eorum ab eo sententia promulgetur.

CAPUT XXV.

[p.521]

Ut Presbyteri et Diaconi in grauiori culpa conuicti, manus impositionem tamquam laici nequaquam suscipiant.

Ex Concilio Carthaginensi V. cap. XI.

[p.521]

Item confirmatum est, ut si quando Presbyteri uel Diaconi in aliqua grauiore culpa conuicti fuerint, pro qua eos a ministerio necesse sit remoueri, non eis manus tamquam poenitentibus uel tamquam fidelibus laicis imponatur, neque permittendum ut rebaptizati ad Clericatus gradum promoueantur. De hac re Papa quoque Siricius ita decreuit dicens: Illud quoque uos par fuit prouidere, ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur Clericorum, ita et post poenitudinem ac reconciliationem nulli unquam laico liceat honorem Clericatus adipisci.

CAPUT XXVI.

[p.521]

Ex Concilio{12} Arausicano*, cap. IV.

[p.521]

Poenitentiam desiderantibus Clericis non negandam.

[{12} ex Concilio ] In Indice scriptor se canonem quemdam ex Concilio Arelatensi excerpturum spondet. ]
[* Araus. I.]

CAPUT XXVII.

[p.521]

Quod Presbyteri aut Diaconi, si in aliquo crimine prolapsi fuerint, non possint per manus impositionem poenitentiae remedium consequi.

Ex Epistola Papae Leonis* ad Rusticum Narbonensem Episcopum, cap. XVI.

[p.521]

Alienum est a consuetudine Ecclesiastica, ut qui in Presbyterali {13} honore aut Diaconii gra[p.522]du fuerint consecrati, hi pro crimine aliquo suo per manus impositionem remedium [non] * accipiant poenitendi, quod sine dubio ex Apostolica traditione descendit, secundum quod scriptum est: Sacerdos si peccauerit, quis orabit pro illo? Unde huiusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei priuata est expetenda secessio {14}, ubi illis satisfactio si fuerit digna, sit etiam fructuosa.

[* Leonis I. Epist. XCII. Inquisit. et resp. II. ]
[{13} in Presbyteriali ] Aliter, Presbyteralem honorem aut Diaconi gradum fuerint consequuti. Infra particulam negationis quae omnino necessaria erat, adieci. ]
[{14} secessio ] Alius codex, confessio, nescio an melius. ]

CAPUT XXVIII.

[p.522]

De his qui diuersis causis gentilitatis ritus aliquid peregerunt.

Ex Concilio Ancyrano*, cap. IV.

[p.522]

De his qui sacrificare coacti sunt, insuper et coenauerunt in idolio, quicumque eorum cum ducerentur laetiore habitu fuerunt, et uestimentis pretiosioribus usi sunt, et praeparatae coenae indifferenter participes exstiterunt: placuit eos inter audientes uno anno constitui, succumbere uero tribus annis, in oratione autem communicare biennio, et tunc ad perfectionis gratiam peruenire. Quotquot autem ascenderunt templa ueste lugubri, et recumbentes per omne tempus fleuere discubitus, si compleuerunt poenitentiam triennii temporis, sine oblatione suscipiantur. Si autem non manducauerint, biennio subiecti poenitentiae, tertio anno sine oblatione communicent, ut perfectionem quadriennio consequantur. Penes autem Episcopos erit potestas, modum conuersionis eorum probantes, uel humanius erga eos agere, uel amplius tempus adiicere. Ante omnia uero praecedens eorum uita et posterior inquiratur, et ita eis impertiatur humanitas.

[* Ancyr. I. ]

CAPUT XXIX.

[p.522]

De lapsis.

Ex Concilio Nicaeno*, cap. XI.

[p.522]

De his qui praeter necessitatem praeuaricati sunt, aut praeter ablationem facultatum, aut praeter periculum, uel aliquid huiusmodi quod factum est sub tyrannide Licinii; placuit Synodo quamuis humanitate probentur indigni, tamen eis beneuolentiam commodari. Quicumque ergo ueraciter poenitudinem gerunt, tribus annis fideles inter audientes habeantur, et sex annis{15} omni se contritione deiiciant, duobus autem annis sine oblatione populo in oratione communicent.

[* sub Syluestro I.]
[{15} sex annis ] In alio codice septem annis.]

CAPUT XXX.

[p.522]

De his qui abrenuntiauerunt, et iterum ad saeculum sunt regressi.

Ex eodem Concilio, cap. XII.

[p.522]

Quicumque uocati per gratiam, primum quidem impetum monstrauerunt deponentes militiae cingulum, postmodum uero ad proprium uomitum sunt relapsi, ita ut quidam et pecunias tribuerent, et beneficiis militiam repeterent: hi decem annis post triennii tempus quo inter audientes erunt, in afflictione permaneant. Sed in his omnibus propositum et speciem poenitentiae conuenit explorare: quotquot enim metu et lacrymis atque poenitentia, uel bonis operibus, rebus ipsis conuersionem {16} suam non simulatione demonstrant; hi definitum tempus auditionis implentes, tum demum fidelibus in oratione communicent, postmodum uero licebit Episcopo de his aliquid humanius cogitare. Quicumque uero indifferenter tulerunt, et habitum introeundi {17} Ecclesiam sibi arbitrati sunt ad conuersionem posse sufficere, hi definitum modis omnibus tempus impleant.

[{16} conuersionem ] Lectionem hanc e margine in textum transtulimus, ubi erat conuersationem .... simulationem. ]
[{17} habitum introeundi ] In uno codice aditum introeundi, in alio habitum non introeundi, sed haec postrema lectio non est nauci. ]

CAPUT XXXI.

[p.522]

De Catholicis in haeresim transeuntibus, si reuertantur.

Ex Concilio Heliberitano*, cap. XXII.

[p.522]

Si quis de Ecclesia Catholica ad haeresim transitum fecerit, rursusque ad Ecclesiam recurrerit, placuit huic poenitentiam non esse negandam, eo quod cognouerit peccatum suum: qui etiam decem annis agat poenitentiam, cui post decem annos praestari communio debet. Si uero infantes fuerint transducti, quod non suo uitio peccauerint, incunctanter recipi debent.

[* sub Marcello I.]

CAPUT XXXII.

[p.522]

Item ex Concilio Agathensi* de eadem re, cap. LXI.

[p.522]

Lapsis, id est qui in Catholica fide baptizati sunt, si praeuaricatione damnabili post in haeresim transierint, grandem redeundi difficultatem sanxit antiquitas; quibus nos annorum multitudine breuiata poenitentiam biennii conditione infra scriptae obseruationis imponimus, ut praescripto biennio tertia die sine relaxatione ieiunent, et ecclesiam studeant frequentare, atque in poenitentum loco, stando et orando humilitatem ita nouerint obseruandam, ut etiam ipsi, cum catechumeni egredi commonentur, abscedant. Hoc si obseruare uoluerint, constituto tempore admittendis ad altarium obseruatio relaxetur: quod si arduum uel durum forte putauerint, statuta praeteritorum canonum implere debebunt.

[* Anno circ. 506, cap. LX. ]

CAPUT XXXIII.

[p.522]

Quod hi qui ad iterationem baptismi uel ui uel timore coacti animos inclinarunt, poenitentiae sint subleuandi remedio, ita ut senilis aetatis, periculorum quoque, et aegritudinum, caeterarumque necessitatum habeatur sollicita consideratione respectus.

Ex Epistola Papae Leonis* ad Nicetam Aquileiensem Episcopum, cap. XLVII.

[p.522]

Hi uero de quibus similiter dilectio tua nos credidit consulendos, qui ad iterandum baptismum uel ui {18} coacti uel terrore transducti sunt, et nunc se contra fidei Catholicae Sacramentum egisse cognoscunt, ea est custodienda moderatio, qua in societatem nostram non nisi per poenitentiae remedium, et per impositionem Episcopalis manus communionis recipiant unitatem. Tempora poenitudinis habita moderatione, tuo constituenda iudicio, prout conuersorum animos inspexeris esse deuotos; pariter etiam habens aetatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinum respiciens[p.523] necessitates: in quibus si quis ita grauiter urgeatur, ut dum adhuc poenitet de salute ipsius desperetur, oportet ei per Sacerdotalem sollicitudinem communionis gratia subueniri.

[* Leonis 1. Epist. LXXIX. cap. VI. ]
[{18} uel ui ] Ita in margine, et quidem aptius quam quod in textu legebatur, uel metu coacti, uel errore. ]

CAPUT XXXIV.

[p.523]

Quod Arrianorum Clerici non sint suscipiendi in suis officiis, quamuis eorum baptisma, quod Catholicum constat, confirmet Ecclesia.

Ex Epistola* Papae Innocentii ad Alexandrum Antiochenum Episcopum, cap. XLVII.

[p.523]

Arrianos praeterea caeterasque eiusmodi pestes, quia eorum laicos conuersos ad Dominum sub imagine poenitentiae ac sancti Spiritus sanctificatione per manus impositionem suscipimus, non uidetur Clericos eorum Sacerdotii aut ministerii cuiuspiam suscipere debere dignitatem; quoniam quibus solum baptisma ratum esse permittimus, quod utique in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti perficitur, nec sanctum Spiritum eos habere ex illo baptismate, illisque mysteriis arbitramur; quoniam cum a Catholica fide eorum auctores desciscerent, perfectionem Spiritus quam acceperant, amiserunt: nec dare eius plenitudinem possunt, quae maxime in ordinationibus operatur, quam per impietatis suae perfidiam potius quam fidem dixerim, perdiderunt. Quomodo fieri potest, ut eorum profanos Sacerdotes dignos Christi honoribus arbitremur, quorum laicos imperfectos, ut dixi, ad sancti Spiritus gratiam percipiendam cum poenitentiae imagine recipiamus?

[* Epist. XVIII. cap. 3. ]

CAPUT XXXV.

[p.523]

Item de eadem re.

Ex Epistola* ad Rufum et Eusebium Episcopos, cap. III.

[p.523]

Uentum est ad tertiam quaestionem, quae pro sui difficultate longiorem exigit disputationem, cum nos dicamus ab haereticis ordinatos uulneratum per illam manus impositionem habere caput, et ubi uulnus infixum est, medicina est adhibenda, quo possit recipere sanitatem; quae sanitas post uulnus sequuta sine cicatrice esse non poterit; atque ubi poenitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse decernimus: nam si, ut legitur, quod tetigerit immundus, immundum erit , quomodo id ei tribuetur quod munditia ac puritas consueuit accipere?

[* Epist. XXII. ad Episcopos Macedonia. ]
[Num. 19.]

CAPUT XXXVI.

[p.523]

De Episcopis qui haereticos uel paganos heredes instituunt.

Ex Concilio Africano*, cap. XLVIII.

[p.523]

Item constitutum est: si quis Episcopus heredes extraneos a consanguinitate sua, uel haereticos etiam consanguineos, aut paganos Ecclesiae praetulerit, saltem post mortem anathema ei dicatur, atque eius nomen inter Dei Sacerdotes nullo modo recitetur; nec excusari possit si intestatus defecerit, {19} quia utique debuit factus Episcopus rei suae ordinationem congruam suae professioni nequaquam differre.

[* Uulgo dicto seu ex collectione uariorum canonum ex Conciliis Africanae prouinciae. ]
[{19} defecerit ] Alius codex, decesserit, qui ]

CAPUT XXXVII.

[p.523]

Non debere haereticos in haeresi permanentes Ecclesiam ingredi.

Ex Concilio Laodiciae, cap. VI.

[p.523]

Non concedendum haereticis ingressum domus Dei in haeresi permanentibus.

CAPUT XXXVIII.

[p.523]

De haereticis, si in mortis discrimine conuertantur.

Ex Concilio Arausico*, cap. II.

[p.523]

Haereticos in mortis discrimine positos, si Catholici esse desiderant, si desit Episcopus, a Presbyteris cum chrismate et benedictione consignari placet.

[* Araus. I.]

CAPUT XXXIX.

[p.523]

De his qui terrore compulsi sunt ut haereticis communicarent, si se ab haereticis separare uoluerint, ut ab Ecclesia catholica suscipiantur.

Ex Epistola * Papae Leonis ad Anatolium Constantinopolitanum Episcopum.

[p.523]

Hi qui plenis satisfactionibus male gesta condemnant, et accusare magis se eligunt, quam tueri, pacis et communionis nostrae unitate laetentur, ita ut digno prius anathemate quae contra fidem Catholicam sunt praecepta damnentur. Aliter enim in Ecclesia Dei, quae corpus est Christi, nec rata sunt Sacerdotia, nec uera sacrificia, nisi in nostrae proprietate naturae uerus nos Pontifex reconciliat, uerus immaculati agni sanguis emundat. Nec aspere igitur communionis nostrae gratia deneganda est, nec temere largienda.

[* Epist. XL. cap. II. circa medium. ]

CAPUT XL.

[p.523]

Quod omnis cuiuslibet ordinis Clericus, qui catholicam deserens haereticae se communioni miscuerit, si ad Ecclesiam reuersus fuerit, in eo gradu quo erat sine promotione permaneat.

Ex Epistola Papae Leonis* ad Ianuarium {20} Aquileiensem Episcopum, cap. XIV.

[p.523]

Ad animae periculum pertinet, si quisquam de his qui a nobis in haereticorum atque schismaticorum sectam delapsus est, se utcumque haereticae communionis contagio macularit, resipiscens in communione Catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim et spiritalis medicinae utilitate plenissimum est, ut siue Presbyteri, siue Diaconi, siue Subdiaconi, aut cuiuslibet ordinis Clerici, qui se correctos uideri uolunt, atque ad Catholicam fidem, quam iampridem amiserant, rursum reuertere ambiunt, prius errores suos, et ipsos auctores errorum damnari a se sine ambiguitate fateantur. Ut sensibus prauis etiam peremptis nulla speranda {21} supersit occasio nec ullum membrum talium possit societate uiolari, cum per omnia illis professio propria coeperit obuiare. Circa quos etiam illam Canonum constitutionem praecipimus custodiri, ut in magno habeant beneficio, si adempta sibi omni spe promotionis, in quo inueniuntur ordine, stabilitate maneant perpetua: si tamen iterata tinctione non fuerint maculati: non leuem [p.524]apud Dominum noxam incurrit, qui de talibus ad sacros promouendos ordines iudicarit. Quod si cum grandi examinatione promotio conceditur inculpatis, multo magis non debet licere suspectis.

[* Leonis I. Epistola 3.]
[{20} ad Ianuarium ] Aliter ad Iulianum. ]
[{21} nulla sperandi ] Sic in margine: in textu, speranda .... nec illud membrum. ]

CAPUT XLI.

[p.524]

De his qui cum haereticis nuptiarum copulam iungunt.

Ex Concilio Laodiciae* cap. X. et XXX.

[p.524]

Quod non oporteat indifferenter Ecclesiasticos foedere nuptiarum haereticis suos filios filiasque coniungere, sed magis accipere, si tamen Catholicos se fieri promittant.

[* sub Syluestro, seu Liberio. ]

CAPUT XLII.

[p.524]

Ab haereticis eulogias accipere non debere.

Ex eodem Concilio, cap. XXXII.

[p.524]

Non oportet ab haereticis eulogias accipere, quae sunt maledictiones potius quam benedictiones: neque cum haereticis aut schismaticis pariter orare.

CAPUT XLIII.

[p.524]

De Episcopis uel sequentibus ordinibus, qui sacrosancta mysteria contrectant, placuit ab uxoribus abstinere.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. XXV.

[p.524]

Aurelius Episcopus dixit: Addimus, fratres carissimi, praeterea cum de quorumdam Clericorum, quamuis Lectorum, erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit quod et in diuersis Conciliis firmatum est, ut Subdiaconi qui sacra mysteria contrectant, et Diaconi et Presbyteri, sed et Episcopi secundum propria statuta etiam ab uxoribus se contineant, ut tamquam non habentes uideantur esse. Quod nisi fecerint, ab Ecclesiastico remoueantur officio. Caeteros autem Clericos ad hoc non cogi nisi maturiori aetate. Ab uniuerso concilio dictum est: Quae uestra sanctitas est iuste moderata, et sancta, et Deo placita sunt, confirmamus.

[* Carthag. V. cap. 3.]

CAPUT XLIV.

[p.524]

De his qui ad honorem Presbyterii sine examine prouecti sunt.

Ex Concilio Nicaeno*, cap. IX.

[p.524]

Si qui Presbyteri sine examine sunt prouecti, uel cum discuterentur peccata sua confessi sunt, et homines contra Canones commoti manus confessis imponere tentauerint, tales regula non admittit, quia quod irreprehensibile est Catholica deffendit Ecclesia.

[* sub Syluestro I. ]

CAPUT XLV.

[p.524]

De Presbyteris qui uxores acceperunt, uel fornicati sunt.

Ex Concilio Neocaesariensi*, cap. I.

[p.524]

Presbyter si uxorem acceperit, ab ordine deponatur Si uero fornicatus fuerit, aut adulterium perpetrauerit, amplius pelli debet, et ad poenitentiam redigi.

[ * sub Syluestro I. ]

CAPUT XLVI.

[p.524]

De Diaconis similiter.

Ex eodem Concilio, cap. X.

[p.524]

Simili modo etiam Diaconus si eodem peccato succubuerit, ab ordine ministerii subtrahatur.

[Ex Concilio Eliberit. sub Marcello I. cap. LXXVI. ]

CAPUT XLVII.

[p.524]

De Diaconis, si ante honorem peccare probantur.

Quisquis Diaconus se permiserit ordinari, et postea fuerit detectus in crimine mortis, quod aliquando commiserit, si sponte fuerit confessus, placuit eum acta legitima poenitentia post triennium accipere communionem. Quod si alius eum detexerit, post quinquennium accepta poenitentia accipere communionem laicam debere.

CAPUT XLVIII.

[p.524]

De Monachis et Uirginibus propositum non seruantibus.

Ex Epistola Papae Siricii ad Himerium Episcopum Terraconensem, cap VI.

[p.524]

Praeterea Monachorum quosdam atque Monialium abiecto proposito sanctitatis in tantam protestaris demersos esse lasciuiam, ut prius clanculo uelut sub monasteriorum praetextu illicita ac sacrilega se contagione miscuerint: postea uero in abruptum conscientiae desperatione perducti, de illicitis complexibus libere filios procrearint, quod et publicae leges et Ecclesiastica iura condemnant. Has igitur impudicas detestabilesque personas a Monasteriorum coetu Ecclesiarumque conuentibus eliminandas esse mandamus, quatenus retrusae in suis ergastulis tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoquere, ut eis uel ad mortem saltem solius misericordiae intuitu per communionis gratiam possit indulgentia subuenire.

CAPUT XLIX.

[p.524]

De subintroductis mulieribus.

Ex Concilio Nicaeno*, cap. III.

[p.524]

Interdixit per omnia magna Synodus, non Episcopo, non Presbytero, non Diacono, nec alicui omnino qui in clero est licere subintroductam habere mulierem; nisi forte matrem, aut sororem, aut amitam, uel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt.

[* Nicaeno I. ]

CAPUT L.

[p.524]

De Clericis et Monachis non manentibus in suo proposito.

Ex Concilio Calchedonensi*, cap. VII.

[p.524]

Qui semel in clero deputati sunt, aut Monachorum uitam expetiuerunt, statuimus neque ad militiam, neque ad dignitatem aliquam uenire mundanam, aut hoc tentantes et non agentes poenitentiam quominus redeant ad hoc quod propter Deum primitus elegerunt, anathematizari.

[* sub Leone I. ]

CAPUT LI.

[p.524]

De clericis qui sunt in ptochiis, Monasteriis atque Martyriis, quae sub potestate Episcoporum uniuscuiusque ciuitatis existunt.

[p.525]

Ex eodem Concilio, cap. VIII.

[p.525]

Clerici qui praeficiuntur ptochiis, uel qui ordinantur in monasteriis et basilicis martyrum, sub Episcoporum qui in unaquaque ciuitate sunt, secundum sanctorum Patrum traditiones potestate permaneant; nec per contumaciam ab Episcopo suo dissiliant. Qui uero audent euertere huiuscemodi formam quocumque modo, nec proprio subiiciuntur Episcopo; si quidem Clerici sunt, Canonum correptionibus subiaceant; si uero laici, uel monachi fuerint, communione priuentur.

CAPUT LII.

[p.525]

De uirginibus uel monachis.

Ex eodem Concilio, cap. XVI.

[p.525]

Uirginem quae se Domino Deo consecrauit, similiter et monachum, non licere nuptialia iura contrahere: quod si hoc inuenti fuerint perpetrantes, excommunicentur. Confitentibus autem decreuimus ut habeat auctoritatem eiusdem loci Episcopus misericordiam humanitatemque largiri.

CAPUT LIII.

[p.525]

De his qui fornicantur irrationabiliter, id est qui miscentur pecoribus, uel si qui cum propinquis iunguntur, aut cum masculis polluuntur.

Ex Concilio Anchirano*, cap. XV.

[p.525]

De his qui irrationabiliter uersati sunt, siue uersantur, quotquot ante uicesimum annum tale crimen commiserint, quindecim annis exactis in poenitentia communionem mereantur orationum, deinde quinquennio in hac communione durantes, tunc demum oblationis sacramenta contingant. Discutiatur autem et uita eorum qualis tempore poenitudinis exstiterit, et ita misericordiam consequantur. Quod si inexplebiliter his haesere criminibus, ad agendam poenitentiam prolixius tempus insumant. Quotquot autem peracta uiginti annorum aetate, et uxores habentes hoc peccato prolapsi sunt, uiginti quinque annis poenitudinem gerentes in communionem suscipiantur orationum, in qua quinquennio perdurantes, tunc demum oblationis sacramenta percipiant. Quod si qui et uxores habentes et transcendentes quinquagesimum annum aetatis, ita deliquerint, ad exitum uitae communionis gratiam consequantur.

[* Ex Ancyrano I.]

CAPUT LIV.

[p.525]

De his qui in pecudes, uel masculos, uel olim polluti sunt, uel hactenus hoc uitio tabescunt.

Ex eodem Concilio, cap. XVI.

[p.525]

Eos qui irrationabiliter uixerint, et lepra inusti {24} criminis alios polluerint, praecepit sancta Synodus inter eos orare qui spiritu periclitantur immundo.

[{24} lepra inusti ] Aliter iniusti.]

CAPUT LV.

[p.525]

De his qui adulteras habent uxores, uel si ipsi adulteri comprobantur.

Ex eodem Concilio, cap. XIX.

[p.525]

Si cuius uxor adulterata fuerit, uel si ipse adulterium commiserit, septem annorum poenitentia oportet eum perfectionem consequi secundum pristinos gradus.

CAPUT LVI.

[p.525]

De his qui partus suos ex fornicatione diuersis modis interimunt.

Ex eodem Concilio, cap. XX.

[p.525]

De mulieribus quae fornicantur et partus suos necant, uel quae agunt secum ut utero conceptos excutiant, antiqua quidem diffinitio usque ad exitum uitae eas ab Ecclesia remouet: humanius autem nunc diffinimus, ut eis decem annorum tempus secundum praefixos gradus poenitentiae largiamur.

CAPUT LVII.

[p.525]

De his qui uirginum corruptionibus conscii sunt.

Ex eodem Concilio, cap. XXIV.

[p.525]

Quidam sponsam habens sororem eius uiolauit, et grauidam reddidit; postmodum desponsatam sibi duxit uxorem; illa uero quae corrupta est, laqueo se peremit: hi qui fuerunt conscii, post decennem satisfactionem iussi sunt suscipi secundum gradus poenitentiae constitutos.

CAPUT LVIII.

[p.525]

Ut natalitia uel nuptia in Quadragesima non fiant.

Ex Concilio Laodiciae*, cap. LII.

[p.525]

Quod non oporteat in Quadragesima aut nuptias, aut natalitia celebrari.

[* sub Syluestro, uel, ut aliis placet, sub Liberio circa 364. ]

CAPUT LIX.

[p.525]

Ut in Christianorum non saltetur nuptiis.

Ex eodem Concilio, cap. LIII.

[p.525]

Quod non oporteat Christianos euntes ad nuptias plaudere, uel saltare, sed uenerabiliter coenare uel prandere, sicut Christianos decet.

CAPUT LX.

[p.525]

De parentibus qui fidem sponsaliorum frangunt.

Ex Concilio Heliberitano*, cap. LIV.

[p.525]

Si qui parentes fidem fregerint sponsaliorum, triennii tempore abstineant se a communione; si tamen iidem sponsus uel sponsa in graui crimine fuerint deprehensi, excusati erunt parentes.

[* Anno 305. sub Marcello I. ]

CAPUT LXI.

[p.525]

Qualiter sponsus et sponsa benedicantur, et de castimonia eorum tempore nuptiarum.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. XIII.

[p.525]

Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a Sacerdote, a parentibus suis uel a paranymphis offerantur; qui cum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reuerentia ipsius benedictionis in uirginitate permaneant.

[* Carthag. IV. ]

CAPUT LXII.

[p.525]

Quod aliud sit uxor, aliud concubina, nec [p.526]erret quisquis filiam suam in matrimonium cnncubinam habenti tradiderit.

Ex Epistola* Papae Leonis ad Rusticum Narbonensem Episcopum, cap. XVIII.

[p.526]

Non omnis mulier uiro iuncta uxor est uiri, quia nec omnis filius heres est patris: nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima, et inter aequales: multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam initium Romani iuris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina, sicut aliud ancilla, aliud libera: propter quod etiam Apostolus ad manifestandam harum personarum discretionem testimonium ponit ex genesi, ubi dicitur Abrahae: Eiice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum coniunctionem haberet in se Christi et Ecclesiae Sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur cuiuslibet loci Clericus si filiam suam uiro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est quasi eam coniugato dederit, nisi forte ille mulier et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis nuptiis honestata uideatur. Paterno arbitrio uiris iunctae carent culpa, si mulieres quae a uiris habebantur in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta, aliud concubina.

[* Epist XCII. Inquisit. et resp. IV. ]

CAPUT LXIII.

[p.526]

Quod non sit coniugii duplicatio, quando ancilla relicta uxor assumitur.

Ex eadem Epistola*, cap. XIX.

[p.526]

Ancillam a thoro abiicere, et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio coniugii, sed profectus est honestatis. Culpanda est sane talium negligentia, sed non penitus desperanda, ut crebris exhortationibus incitati, quod necessarie expetierint fideliter exequantur. Nemo enim desperandus est, dum in hoc corpore constitutus est, quia nonnunquam quod diffidentia aetatis differtur, consilio maturiori perficitur.

[* Inquisit. et resp. VI. ]

CAPUT LXIV.

[p.526]

Quod debeant feminae, quae captis uiris nupserant aliis, regressis de captiuitate uiris prioribus copulari, ut quod suum est unusquisque recipiat.

Ex Epistola Papae Leonis* ad Nicetam Aquileiensem Episcopum, cap. XLII.

[p.526]

Cum ergo per bellicam cladem, et per grauissimos hostilitatis incursus, ita quaedam dicatis diuisa esse coniugia, ut abductis in captiuitatem uiris feminae eorum remanserint destitutae, quae uiros proprios aut interemptos putarent, aut nunquam a dominatione crediderint liberandos, et in aliorum coniugium solitudine cogente transierint. Cumque nunc statu rerum auxiliante Domino in meliora conuerso, nonnulli eorum qui putabantur periisse remearint, merito charitas tua uidetur ambigere, quid de mulieribus, quae aliis iunctae sunt uiris, a nobis debeat ordinari. Sed quia nouimus scriptum quod a Domino iungitur mulier uiro;, et iterum praeceptum agnouimus: ut quod Deus iunxit, homo non separet. Necesse est ut legitimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus, et remotis malis quae hostilitas intulit, unicuique id quod legitime habuit reformetur, omnique studio procurandum est ut recipiat unusquisque quod proprium est.

[* Leonis I. Epist. LXXIX. ]
[Prou. 19. ]
[Matt. 19. ]

CAPUT LXV.

[p.526]

Quod non probetur esse culpabilis, qui uxorem capti in matrimonio uidetur esse sortitus.

Ex eadem Epistola, cap.* XLIII.

[p.526]

Nec tamen culpabilis iudicetur et tamquam alieni iuris peruersor habeatur, qui personam eius mariti, qui iam non esse aestimabatur, assumsit. Sic enim multa quae ad eos, qui in captiuitatem ducti sunt, pertinebant, in ius alienum transire potuerint, et tamen plenum iustitiae est, ut iisdem reuersis propria reformentur. Quod si in mancipiis, uel in agris, aut etiam in domibus ac possessionibus rite seruatur, quanto magis in coniugiorum redintegratione faciendum sit, ut quod bellica necessitate turbatum est, pacis remedio reformetur?

[Cap. II.]

CAPUT LXVI.

[p.526]

Ut si uiri de captiuitate regressi intemperantia uxorum offensi non fuerint, et uoluerint eas in coniugium recipere, liberam habeant facultatem.

Ex eadem Epistola, cap. XLIV.

[p.526]

Et ideo si uiri post longam captiuitatem reuersi ita in dilectione suarum coniugum perseuerant, ut eas cupiant in suum redire consortium, omittendum est et inculpabile iudicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit.

[* Cap. III. ]

CAPUT LXVII.

[p.526]

Ut si mulieres ad priores maritos redire noluerint, uelut impiae ecclesiastica communione priuandae sunt.

Ex eadem Epistola, cap.* XLV.

[p.526]

Si autem aliquae mulieres ita posteriorum uirorum amore sunt captae, ut malint his cohaerere, quam ad legitimum redire consortium, merito sunt notandae, ita ut etiam Ecclesiastica communione priuentur, quae de re excusabili {25} contaminationem criminis elegerunt, ostendentes sibimet pro sua incontinentia placuisse, quod iusta remissio poterat expiare. Redeant ergo in suum statum uoluntaria redintegratione coniugia, neque ullo modo ad opprobrium malae uoluntatis trahatur, quod conditio necessitatis extorsit; quia sicut hae mulieres, quae reuertere ad uiros suos nolunt, impiae sunt habendae; ita illae quae in affectum ex Deo initum redeunt, merito sunt laudandae.

[* Cap. IV. ]
[{25} qua de re excusabili ] Alius codex quia inexcusabiliter, non male quidem,sed illud melius. ]

CAPUT LXVIII.

[p.526]

Quod non liceat alterius sponsam ad matrimonii iura sortiri.

Ex Epistola Papae Siricii ad Himerium Terraconensem Episcopum, cap. IV.

[p.526]

De coniugali autem uiolatione requisisti, si desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit accipere. Hoc ne fiat modis omnibus inhibemus, quia illa benedictio, quam nupturae Sacer[p.527]dos imponit; apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione uioletur.

CAPUT LXIX.

[p.527]

De raptoribus.

Ex Epistola Papae Symmachi ad Caesarium*, cap. III.

[p.527]

Raptores igitur uiduarum, uel uirginum, ob immanitatem tanti facinoris detestamur, illos uehementius persequendo, qui sacras uirgines uel uolentes uel inuitas matrimonio suo sociare tentauerint, quos pro tam nefandissimi criminis atrocitate a communione suspendi praecipimus.

[* Arelatensem Epist. cap. IV.]

CAPUT LXX.

[p.527]

De his qui rapiunt puellas.

Ex Concilio Calcedonensi*, cap. XXVII.

[p.527]

Eos qui rapiunt mulieres sub nomine simul habitandi, cooperantes aut conniuentes raptoribus decreuit sancta Synodus, ut si quidem Clerici sunt decidant gradu proprio, si uero laici, anathematizentur.

[* sub Leone I. ]

CAPUT LXXI.

[p.527]

De desponsatis puellis et aliis raptis.

Ex Concilio Ancyrano,* cap. X.

[p.527]

Desponsatas puellas, et post ab aliis raptas, placuit erui et eis reddi quibus ante fuerant desponsatae, etiam si eis a raptoribus uis illata constiterit.

[* Ex Ancyr. I. sub Syluestro I. ]

CAPUT LXXII.

[p.527]

De raptoribus si ad Ecclesiam confugerint.

Ex Concilio Aurelianensi*, cap. II.

[p.527]

De raptoribus autem id constituendum esse censuimus, ut si ad Ecclesiam raptor cum rapta conuenerit, et feminam ipsam uiolentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et raptor mortis uel poenarum impunitate concessa, aut seruiendi conditioni subiectus sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem. Si uero quae rapitur patrem habere constiterit, et puella raptori consenserit, potestate patris excusata reddatur, et raptor a patre superioris conditionis satisfactione teneatur obnoxius.

[* Aurelian. I. ]

CAPUT LXXIII.

[p.527]

Quod hi qui intercedente repudio diuortium pertulerunt, aliisque se iunxerint nuptiis, adulteri esse monstrentur.

Ex Epistola Papae Innocentii* ad Exuperium Tolosanum Episcopum, cap. VI.

[p.527]

De his etiam requisiuit dilectio tua, qui interueniente repudio alii se matrimonio copularunt, quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui ergo, {26} uel quae, uiro uel uxore uiuente, quamuis dissociatum esse uideatur coniugium, ad aliam tamen copulam festinarunt, neque possunt adulteri non uideri; in tantum ut etiam hae personae, quibus tales coniuncti sunt, etiam ipsae adulterium commisisse uideantur; secundum illud quod legimus in Euangelio: Qui dimiserit uxorem suam, et duxerit aliam, moechatur: similiter et qui dimissam duxerit, moechatur. Et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. De parentibus autem aut de propinquis eorum nihil tale statui potest, nisi si incentores illiciti consortii fuisse detegantur.

[* Innocent. I. Epist. 3. ]
[{26} qui ergo ] Lectionem marginis transferre libuit in textum, in quo legebatur, qui uero et uxore, mutile. ]
[Matt. 19. ]

CAPUT LXXIV.

[p.527]

De his qui uxores, aut quae uiros dimittunt, ut sic maneant.

Ex Concilio Africano,* cap. LXIX.

[p.527]

Placuit ut secundum Euangelicam et Apostolicam disciplinam neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito alteri coniungantur, sed ita maneant aut sibimet reconcilientur. Quod si contemserint, ad poenitentiam redigantur; in qua causa legem Imperialem petendam promulgaui.

[* uulgo dicto seu collectione uariorum canon e Conciliis Africanae prouinciae. ]

CAPUT LXXV.

[p.527]

De feminis quae relictis uiris suis aliis nubunt.

Ex Concilio Heliberitano*, cap. VIII.

[p.527]

Item feminae quae nulla praecedente causa reliquerint uiros suos, et alteri se copulauerint {a}, nec in fine accipiant communionem.

[* sub Marcello I.]
[{a} se copulauerint] In Concilio ipso additur, et in hoc permanere uoluerint, quod nescio an obmitti debuerit.]

CAPUT LXXVI.

[p.527]

De feminis quae adulteros relinquunt, et aliis nubunt.

Ex Concilio quo supra, cap. IX.

[p.527]

Item femina fidelis, quae adulterum maritum reliquerit fidelem, et alterum ducit, prohibeatur ne ducat; si autem duxerit, non prius accipiat communionem, quam is quem reliquit de saeculo exierit, nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit.

CAPUT LXXVII.

[p.527]

De saecularibus, ut sine iudicio Episcopi culpabiles coniuges non relinquant.

Ex Concilio Agathensi,* cap. XXVI.

[p.527]

Hi uero saeculares qui coniugale consortium nulla culpa grauiore dimittunt, uel etiam dimiserunt, et nullas causas discidii probabiliter proponentes, propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut aliena aut illicita praesumant: si antequam apud Episcopum comprouincialem discidii causam dixerint, et prius uxores quam iudicio damnentur, abiecerint, a communione Ecclesiae, ac sancti populi coetu pro eo quod fidem coniugii maculant, excludantur.

[* Circiter annum 506. cap. XXV. ]

CAPUT LXXVIII.

[p.527]

De multinubis.

Ex Concilio Neocaesariensi,* cap. III.

[p.527]

De his qui in plurimas nuptias inciderunt, tempus quidem praefinitum manifestum est, sed [p.528]conuersatio eorum et fides tempus abbreuiat.

[* sub Syluestro, an, 314. ]

CAPUT LXXIX.

[p.528]

De uirginibus saecularibus si moechauerint.

Ex Concilio Heliberitano,* cap. XIV.

[p.528]

Uirgines quae uirginitatem suam non custodierint, si eosdem qui eas uiolauerint maritos acceperint; eo quod solas nuptias uiolauerint, post anni unius poenitentiam reconciliari debebunt; uel si alios cognouerint uiros, eo quod moechatae sunt, placuit per quinquennii tempora acta legitima poenitentia, admitti eas ad communionem oportere.

[* sub Marcello I.]

CAPUT LXXX.

[p.528]

De bigamis.

Ex Concilio Laodiciae ,* cap. I.

[p.528]

De his qui secundum Ecclesiasticam regulam libere ac legitime secundis nuptiis iuncti sunt, nec occulte nuptiarum copulam fecerunt, oportet ut paruo tempore transacto uacent orationibus et ieiuniis, quibus etiam iuxta indulgentiam communionem reddi decreuimus.

[* sub Syluestro uel potius Liberio. ]

CAPUT LXXXI.

[p.528]

De eo qui uxorem habet, si concubinam habuerit, ut non communicet.

Ex Concilio Toletano,* cap. XLVII.

[p.528]

Caeterum is qui non habet uxorem, et pro uxore concubinam habet, a communione non repellatur; tantum ut unius mulieris, aut uxoris, aut concubinae, ut ei placuerit, sit coniunctione contentus. Alias uero uiuens abiiciatur, donec desinat, et ad poenitentiam reuertatur.

[* Ex Toletano primo. ]

CAPUT LXXXII.

[p.528]

De eo qui uxorem habens saepius moechatur.

Ex Concilio Heliberitano, cap. XLVII.

[p.528]

Si quis fidelis habens uxorem, non semel sed saepe fuerit moechatus, in fine mortis est conueniendus; quod si se promiserit cessaturum, detur ei communio; si resuscitatus rursus fuerit moechatus, placuit ulterius non ludere eum de communione pacis.

CAPUT LXXXIII.

[p.528]

De uiris coniugatis postea in adulterium lapsis.

Ex Concilio quo supra, cap. LXIX.

[p.528]

Si quis forte habens uxorem semel fuerit lapsus, placuit eum quinquennium agere de ea re poenitentiam, et sic reconciliari; nisi necessitas infirmitatis coegerit ante tempus dare communionem. Hoc et circa feminas obseruandum.

CAPUT LXXXIV.

[p.528]

Quod uiri cum adulteris uxoribus non conueniant.

Ex Epistola Papae Innocentii* ad Exuperium, cap. IV.

[p.528]

Et illud desiderandum est sciri, cur communicantes uiri cum adulteris uxoribus non conueniant, cum contra uxores in consortium adulterorum uirorum manere uideantur. Super hoc christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat; sed uiros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata uindictam: uiri autem liberius uxores adulteras apud Sacerdotes deferre consueuerunt: et ideo mulieribus prodito earum crimine communio denegatur; uirorum autem latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur: qui utique submouebitur, si eius flagitium detegatur. Cum ergo par causa sit, interdum probatione cessante uindictae ratio conquiescit.

[* Epistola 3. Innocent. 1. ]

CAPUT LXXXV.

[p.528]

De mulieribus quae lenocinium fecerint.

Ex Concilio Heliberitano, cap. XII.

[p.528]

Mater uel parens, uel quaelibet fidelis, si lenocinium exercuerit, eo quod alienum uendiderit corpus uel potius suum, placuit eam nec in fine accipere communionem.

CAPUT LXXXVI.

[p.528]

De feminis quae consciis maritis adulterant.

Ex Concilio quo supra, cap. LXX.

[p.528]

Si conscio marito uxor fuerit moechata, placuit nec in fine dandam ei esse communionem: si uero eam reliquerit, post decem annos accipiat communionem.

CAPUT LXXXVII.

[p.528]

De fidelibus coniugatis, si cum Iudaea uel Gentili moechauerint.

Ex Concilio quo supra, cap. LXXVIII.

[p.528]

Si quis fidelis habens uxorem, cum Iudaea uel Gentili fuerit moechatus, a communione arceatur: quod si alius eum detexerit, post quinquennium acta legitima poenitentia poterit dominicae sociari communioni.

CAPUT LXXXVIII.

[p.528]

Ex Concilio Bracarensi,* cap. LXXIV.

[p.528]

Si cuius uxor adulterium fecerit, aut uir in alienam uxorem irruerit, septem annis poenitentiam agat.

[* Ex Capitulis Martini Bracarensis Episcopi, ex Orientalium praesertim Synodis collectis, cap. LXXVI. ]

CAPUT LXXXIX.

[p.528]

De his quae duobus fratribus nupserint, uel qui duas sorores acceperint.

Ex Concilio Neocaesariensi,* cap. II.

[p.528]

Mulier si duobus fratribus nupserit, abiiciatur usque ad mortem: uerumtamen in exitu propter misericordiam si promiserit quod facta incolumis huius coniunctionis uincla dissoluat, fructum poenitentiae consequatur: quod si defecerit mulier, aut uir in talibus nuptiis, difficilis erit poenitentia in uita permanenti.

[* sub Syluestro an. 314. ]

CAPUT XC.

[p.528]

De incestis, ut quamdiu in scelere sunt, inter catechumenos habeantur.

[p.529]

Ex Concilio Hilardensi,* cap. IV.

[p.529]

De his qui se incesti pollutione commaculant, placuit, ut quousque in ipso detestando et illicito carnis contubernio perseuerant, usque ad Missam tantum catechumenorum in Ecclesia admittantur; cum quibus etiam nec cibum sumere ullum Christianorum, sicut Apostolus iussit, oportet.

[* Ilerdensi tempore Iohannis Papae, circiter 524. ]

CAPUT XCI.

[p.529]

De his qui proximis se copulant, ut a communione Christi separentur.

Ex Concilio Toletano,* cap. V.

[p.529]

Nam et haec salubriter praecauenda sancimus, ne quis fidelium propinquam sanguinis sui usquequo affinitatis liniamenta generis successione cognoscit, in matrimonio sibi desideret copulari: quoniam scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut reuelet turpitudinem eius. Nec sine denuntiatione fit sententiae. Nam paulo post infert et dicit: Anima quae fecerit de abominationibus istis quidpiam, peribit de medio populi sui. Si quis ergo huius decreti temerator exstiterit, ac uetitum uiolare praesumserit, tanto grauiori se mulctandum sententia recognoscat, quanto et propinquiorem cui se copulari maluit, suae originis esse non ambigat: tantoque annosioris excommunicationis tempore a Christi corpore ac fraternitatis consortio sequestretur, quanto fuerit propinquioris sanguinis contagione pollutus. Huius institutionis regulam, cui subscribimus, irrefragabili auctoritate nos spondemus seruaturos. Si quis autem tam nostrum uel eorum qui nunc sanctae Synodo ex hac prouincia defuerunt, huic tam salubri ordinationi obuiare praesumserit, uel solerter adimplere neglexerit, conuictus totius fraternae charitatis aliquando habeatur extraneus.

[* Ex Tolet. 2. ]
[Leuit. 18. ]

CAPUT XCII.

[p.529]

De incestis coniunctionibus; et uidua uel uirgine in uxore furata: et de ariolis et aruspicibus.

Ex Concilio Agathensi,* cap. LXI.

[p.529]

De incestis coniunctionibus nihil prorsus ueniae reseruamus, nisi cum dulterium separatione sanauerint: incestos uero nullo coniugii nomine deputandos, quos etiam designare funestum est, hos esse censemus. Si quis relictam fratris, quae pene prius soror exstiterat, carnali coniunctione uiolauerit: Si quis frater germanam uxorem accipiat. Si quis nouercam duxerit: Si quis consobrinae se societ: quod ita praesenti tempore prohibemus, ut ita ea quae sunt ante nos instituta non dissoluamus. Si quis relictae uel filiae auunculi misceatur, aut patrui filiae, uel priuignae suae coniugio polluatur {2}. Sane quibus coniunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris coniugii libertatem.

[* An. 506. ]
[{2} conjugio polluatur ] In ipso Concilio sequitur, Aut qui ex propria consanguinitate aliquam, aut quam consanguinem habuit concubitu polluat, aut duxerit uxorem. Quos omnes olim, atque sub hac constitutione incestos esse non dubitamus, et inter catechumenos usque ad legitimam satisfactionem manere et orare praecipimus: quod ita praesenti tempore prohibemus, ut ea qua sunt hactenus instituta non dissoluamus. ]

CAPUT XCIII.

[p.529]

Gregorius sanctissimus ac beatissimus Papa dixit.

Deo uero fauente sollicitudine nimia freti animaequiori mente diuino iuuamine pro salute omnium studere debemus, ut inconfuso uultu non de fraude cuiusquam perculsi assistere aeterno iudici mereamur, et uocem audire inquientem: Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Hinc namque est, quod ingemiscens dico, quia populi Christiani aliquos per prouinciam Italiam hanc commorantes audio temere contra Catholicam fidem et Patrum statuta agere; ita ut Deo sacratas feminas ducere praesumant mulieres, et propinquas coniugio socient: quod oportunum est spiritali amputari mucrone, atque si uestrae placet sanctitati, radicitus euelli, ne seges boni agricolae zizaniorum mixta horrentibus fructetis sordescat. Et infra:

I. Si quis Presbyteram duxerit in coniugio, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema sit.

II. Si quis Diaconam {3} duxerit in coniugio, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema sit.

III. Si quis Monacham, quam Dei ancillam appellant, in coniugio duxerit, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema sit.

IV. Si quis commatrem spiritalem duxerit in coniugio, anathema sit. Es responderunt omnes tertio, anathema sit.

V. Si quis fratris uxorem duxerit in coniugio, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema sit.

VI. Si quis neptem duxerit in coniugio, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema sit.

VII. Si quis nouercam aut nurum suam duxerit in coniugio, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema sit.

VIII. Si quis consobrinam duxerit in coniugio, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema sit.

IX. Si quis de propria cognatione, uel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema sit.

X. Si quis uiduam furatus fuerit in uxorem, uel consentiens ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema sit.

XI. Si quis uirginem, nisi desponsauerit, furatus fuerit in uxorem, uel consentiens ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema sit.

XII. Si quis ariolos, aruspices, uel incantatores obseruauerit, aut phylacteriiis usus fuerit, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema sit.

[{3} si quis Diaconum ] Imo Diaconissam. ]

CAPUT XCIV.

[p.529]

De his qui diuinationes expetunt.

Ex Concilio Ancyrano,* cap. XXIII.

[p.529]

Qui diuinationes expetunt, et morem gentilium subsequuntur, aut in domos suas huiuscemodi homines introducunt exquirendi aliquid arte malefica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii iaceant secundum gradus poenitentiae definitos.

[* Ancyr. I. ]

CAPUT XCV.

[p.529]

De diuinis et sortilegis.

Ex Concilio Bracarensi,* cap. XX.

[p.529]

Si quis paganorum consuetudinem sequens diuinos et sortilegos in domum suam introduxerit, [p.530] quasi ut malum foras mittant, aut maleficia inueniant, uel lustrationes paganorum faciant; quinque annis poenitentiam agant.

[* Ex Capitulis Martini Bracarensis, cap. LXXI. ]

CAPUT XCVI.

[p.530]

De eo quod non liceat Christianis obseruationes diuersas attendere.

Ex Concilio quo supra, cap. XXI.*

[p.530]

Non liceat Christianis traditiones gentilium obseruare, uel colere elementa, aut lunae aut stellarum cursum; aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda, uel propter segetes uel arbores plantandas, uel coniugia socianda, Scriptum est enim: Omnia quae facitis aut in uerbo, aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu-Christi facite, gratias agentes Deo.

[* cap. LXXII. ]
[Coloss. 3. ]

CAPUT XCVII.

[p.530]

Ex Concilio quo supra, cap. XXII.*

[p.530]

Non liceat in collectione herbarum, quae medicinales sunt, aliquas obseruationes aut incantationes attendere, nisi tantum cum Symbolo diuino et oratione Dominica, ut tantum Deus et Dominus honoretur.

[* cap. LXXIV. ]

CAPUT XCVIII.

[p.530]

Ex Concilio quo supra, cap. XXIII.*

[p.530]

Non liceat mulieres Christianas uanitatem in suis lanificiis obseruare, sed Deum inuocent adiutorem, qui eis sapientiam texendi donauit.

[* cap. LXXV. ]

CAPUT XCIX.

[p.530]

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. LXXXIX.

[p.530]

Auguriis uel incantationibus seruientem a conuentu Ecclesiae separandum. Similiter et Iudaicis superstitionibus, uel feriis inhaerentem.

[* Carthag. IV.]

CAPUT C.

[p.530]

De his qui partus suos ex fornicatione diuersis modis interimunt.

Ex Concilio Ancyrano*, cap. XX.

[p.530]

De mulieribus quae fornicantur et partus suos necant, uel quae agunt secum ut utero conceptos excutiant: antiqua quidem diffinitio usque ad exitum uitae eas ab Ecclesia remouet; humanius autem nunc diffinimus, ut eis decem annorum tempus secundum praefixos gradus poenitentiae largiamur.

[* Ex Ancyr. hoc idem cap. supra num. LVI. ]

CAPUT CI.

[p.530]

De homicidis.

Ex Concilio quo supra, cap. XXI.

[p.530]

Qui uoluntarie homicidium fecerint, poenitentiae quidem iugiter se submittant, perfectionem uero circa uitae exitum consequantur.

CAPUT CII.

[p.530]

De his qui non sponte homicidium commiserunt.

Ex Concilio quo supra, cap. XXII.

[p.530]

De homicidiis non sponte commissis, prior quidem diffinitio post septennem poenitentiam perfectionem consequi praecepit, secunda uero quinquennii tempus explere.

CAPUT CIII.

[p.530]

Si domina per zelum ancillam occiderit.

Ex Concilio Heliberitano, cap. V.

[p.530]

Si quae femina furore zeli accensa, flagellis uerberauerit ancillam suam, ita ut infra tertium diem animam cum cruciatu effundat: et quod incertum sit uoluntate an casu occiderit; si uoluntate, post septem annos, si casu, per quinquennii tempora acta legitima poenitentia ad communionem {4} placuit admitti: quod si infra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem.

[{4} ad communionem .... admitti ] Sic editum erat in margine: in textu, a communione placuit abstinere. ]

CAPUT CIV.

[p.530]

Si quicumque per maleficium hominem interfecerit.

Ex Concilio quo supra, cap. VI.

[p.530]

Si quis uero maleficio interficiat alterum, eo quod sine idololatria perficere scelus non potuit, nec in fine {5} impertiendam illi communionem.

[{5} nec in fine ] In Concilio edito, nisi in fine impertiendam non esse. ]

CAPUT CV.

[p.530]

De his qui sibi quacumque negligentia mortem inferunt, eorum commemoratio in oblatione non fiat. Similiter et de his qui pro suis sceleribus puniuntur.

Ex Concilio Bracarensi*, cap. XVI.

[p.530]

Placuit ut hi qui sibi ipsis aut per ferrum, aut per uenenum, aut per praecipitium, aut suspendium, uel quolibet modo uiolentam inferunt mortem, nulla pro illis in oblatione commemoratio fiat; neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadauera deducantur: multi enim sibi hoc per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit fieri, qui pro suis sceleribus puniuntur.

[* Ex Bracarensi Concilio primo, aliis secundo. ]

CAPUT CVI.

[p.530]

De homicidis uel falsis testibus.

Ex Concilio Agathensi, cap. XXXV.*

[p.530]

Itaque censuimus homicidas et falsos testes a communione Ecclesiastica submouendos, nisi poenitentiae satisfactione crimina admissa diluerint.

[* Anno 506. habito. in edit. XXXVII. ]

CAPUT CVII.

[p.530]

De his qui seruos suos extra iudicem necant.

Ex Concilio Agathensi, cap. LXIII.*

[p.530]

Si quis seruum proprium sine conscientia iudicis occiderit, excommunicatione, uel poenitentia biennii reatum sanguinis emendabit.

[* cap. LXII. in edit.]

CAPUT CVIII.

[p.530]

De seruis qui ad Ecclesiam confugerint, ut post iu[p.531]ramentum exire nolentes liceat occupare.

Ex Concilio Aurelianensi*, cap. III.

[p.531]

Seruus qui ad Ecclesiam pro qualibet culpa confugerit, si a domino pro admissa culpa sacramentum susceperit, statim ad seruitium domini sui redire cogatur: et postea quam dato sacramento domino suo fuerit consignatus, si aliquid poenae pro eadem culpa, qua excusatur, probatus fuerit pertulisse, pro contemptu Ecclesiae et praeuaricatione fidei a communione et conuiuio Catholicorum extraneus habeatur. Si uero seruus pro culpa sua ab Ecclesia defensatus, sacramenta domini Clericis exigentibus de impunitate perceperit, exire nolentem a domino liceat occupari.

[* Aurel. I.]

CAPUT CIX.

[p.531]

De discordantibus Episcopis.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. XXV.

[p.531]

Dissidentes Episcopos, si non timor Dei, Synodus reconciliet.

Episcopus dissidentes Clericos siue laicos concordare compellat.

Ex Concilio Carthaginensi, cap. XXVI.

[p.531]

Studendum Episcopo ut dissidentes fratres, siue Clericos, siue laicos, ad pacem magis quam ad iudicium hortetur.

[* Ex Carthag. IV.]

CAPUT CX.

[p.531]

De his qui per odium ad pacem non reuertuntur.

Ex Concilio Agathensi*, cap. XXXI.

[p.531]

Placuit etiam ut sicut plerumque fit, quicumque odio aut longinqua inter se lite dissenserint, et ad pacem reuocari diuturna intentione nequiuerint, a ciuitatis primitus Sacerdotibus arguantur; qui si inimicitias deponere perniciosa intentione noluerint, de Ecclesiae coetu iustissima excommunicatione pellantur.

[* Anno 506. ut supra.]

CAPUT CXI.

[p.531]

De his qui sacramento se obligant, ne ad pacem redeant.

Ex Concilio Hilordensi*, cap. VII.

[p.531]

Qui sacramento se obligauerit ut litigans cum quolibet ad pacem nullo modo redeat, pro periurio uno anno a communione corporis et sanguinis Domini segregetur: reatum suum eleemosynis et fletibus, ac quantis potuerit ieiuniis absoluat: ad charitatem uero, quae operit multitudinem peccatorum, celeriter redire festinet.

[* Circiter 524.]

CAPUT CXII.

[p.531]

Ut oblationes fratrum discordantium non recipiantur.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. XCIX.

[p.531]

Oblationes dissidentium fratrum neque in gazophylacio, neque in sacrario recipiantur.

[* Carthag. IV. ]

CAPUT CXIII.

[p.531]

Caput tondere mulieri non licere.

Ex Concilio Agathensi.*

[p.531]

Quaecumque mulier religioni iudicans conuenire, comam sibi amputauerit, quam Deus ad uelamen eius et ad memoriam subiectionis illi dedit, tamquam resoluens iura subiectionis anathema sit.

[* Ex Concil. Gangrensi sub Syluestro I. ]

CAPUT CXIV.

[p.531]

Ne feminae in coemeteriis peruigilent.

Ex Concilio Heliberitano, cap. XXXV.

[p.531]

Placuit prohiberi ne feminae in coemeterio peruigilent, eo quod saepe sub obtentu orationis latenter scelera committant.

CAPUT CXV.

[p.531]

De ultione nequiter iudicantium.

Ex Concilio Toletano*, cap. XXXII.

[p.531]

Episcopi in protegendis populis ac defendendis impositam a Deo sibi curam non ambigant, ideoque dum conspiciunt iudices ac potentes pauperum oppressores existere, prius eos Sacerdotali commonitione redarguant; et si contemserint, emendari eorum insolentiam regiis auribus intiment, ut quos Sacerdotalis admonitio non flectit ad iustitiam, regalis potestas ab improbitate coerceat.

[* Toletano IV. ]

CAPUT CXVI.

[p.531]

Ut nullus ciuium festiuitates maiores in uilla celebret.

Ex Concilio Aurelianensi*, cap. XX.

[p.531]

Ut nulli ciuium Paschae, Natalis Domini, uel Quinquagesimae solemnitatem in uilla liceat celebrare, nisi quem infirmitas probabitur tenuisse.

[* Aurel. I. can. XXV. ]

CAPUT CXVII.

[p.531]

De his qui tardius ad Ecclesiam accedunt.

Ex Concilio Heliberitano, cap. XXI.

[p.531]

Si quis in ciuitate positus tres Dominicas ad Ecclesiam non accesserit, pauco tempore abstineatur, ut correptus esse uideatur.

CAPUT CXVIII.

[p.531]

De laicis, quibus temporibus communicare debeant.

Ex Concilio Agathensi.*

[p.531]

Saeculares uero qui Natalem Domini, Pascha, Pentecosten non communicauerint, Catholici non credantur, nec inter Catholicos habeantur.

[* Anno 506. cap. XVIII. ]

CAPUT CXIX.

[p.531]

De laicis qui in solemnitatibus ad ciuitatem non occurrunt.

Ex Concilio, quo supra.*

[p.531]

Ut ciues qui superiorum solemnitatum, id est, Paschae aut Natalis Domini {7} festiuita[p.532]tibus cum Episcopis interesse neglexerint, in quibus ciuitatibus positus accipiendae communioni suae benedictionis desiderio nouerint; qui hoc facere neglexerint, triennio communione priuentur Ecclesiae.

[* cap. LXIII. ]
[{7} Natalis Domini ] Locus corruptus: sed qui ex Concilio ipso facile possit emendari; sic enim in eo legitur: Natalis Domini uel Pentecostes festiuitatibus cum Episcopis interesse neglexerint ( cum in ciuitatibus communionis uel benedictionis accipienda causa positos se nosse debeant, triennio, etc. Hic monere iuuat, inter antiquas Burgensium leges hanc fuisse, Burgensi quidem licuisse menses sex in uilla sua degere, sed ita ut nisi in praecipuis quibusque solemnitatibus ipse aut uxor sua in ciuitate adesset, ciuitatis iure mulctaretur. ]

CAPUT CXX.

[p.532]

De his qui intrantes in Ecclesiam, per nimiam luxuriam suam Sacramento se abstinent.

Ex Concilio Bracarensi.*

[p.532]

Si quis intrat in Ecclesiam Dei, et sacras scripturas non audit, et pro luxuria sua auertit se a communione Sacramenti, et in obseruandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinae, istum talem proiiciendum de Ecclesia Catholica esse decernimus, donec poenitentiam agat, et ostendat fructum poenitentiae suae, ut possit communionem percepta indulgentia promereri.

[* Ex Capitulis Martini Epis. Bracar. cap. LXXXIII. ]

CAPUT CXXI.

[p.532]

De non permittendum imperare Religiosis.

Ex Concilio Toletano.*

[p.532]

Reuerentiae totius auditu percipiatur, quia res adeo dura, non frustra cogimur hanc duriori exstirpare censura: agnouimus enim quosdam Pontifices praecepti Principis Apostolorum, qui ait: Pascite qui in uobis est gregem non coacte, sed spontanee, neque ui dominantes in clero, sed forma facti gregis, ita esse immemores, ut quibusdam Monasteriis, parochialibusque Ecclesiis, aut suae consanguinitatis personas, aut sui fauoris participes iniquum saepe statuant in Praelatum, ita illis prouidentes commoda inhonesta, ut eisdem deferantur, aut quae proprio Episcopo dare iustus ordo poposcerit, aut quae rapere deputati exactoris uiolentia potuerit: proinde decenter omnibus placet et in praesenti tale rescindi factum, et non esse de caetero faciendum. Nam quisquis Pontificum deinceps aut sanguine propinquis, aut fauore sibi personis quibuscumque deuinctis, talia commodare lucra tentauerit ausu nefandae praesumptionis, et quod uisum fuerit deuocetur in irritum, et qui ordinabit, annuae excommunicationis ferat excidium. Quae uero ablata fortasse fuerint, ab eo qui tulit reddantur in duplum.

[* Toletano X. cap. III. ]
[ I. Pet. 5. ]

CAPUT CXXII.

[p.532]

Quod usuram non solum Clerici exigere non debeant, sed nec laici Christiani.

Ex Epistola Leonis * ad Episcopos per Campaniam et diuersas prouincias.

[p.532]

Nec hoc quoque praetereundum duximus, quosdam lucri turpis cupiditate captos usurariam exercere pecuniam, et foenore uelle ditescere: quod nos non dicam in eos qui sunt in clericali officio constituti, sed in laicos cadere qui Christianos se dici cupiunt, condolemus. Quod uindicari acrius in eos qui fuerint confutati decernimus, ut omnis peccandi oportunitas adimatur.

[* Leonis I. Epist. I.]
Explicit Liber primus.