INCIPIT LIBER II.
[p.532]

CAPITULUM PRIMUM.

[p.532]

De Coniuratione uel conspiratione.

Ex Concilio Calchedonensi*, cap. XVIII.

[p.532]

Coniurationis uel conspirationis crimen et ab exteris legibus est omnino prohibitum; multo magis hoc in Dei Ecclesia ne fiat, admonere conueniet. Si qui ergo Clerici uel Monachi reperti fuerint coniurantes, aut conspirantes, aut insidias ponentes Episcopis uel Clericis, gradu proprio penitus abiiciantur.

[* sub Leone 1. ]

CAPUT II.

[p.532]

De delatoribus.

Ex Concilio Heliberitano, cap. LXXIII.

[p.532]

Delator si quis exstiterit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit proscriptus uel interfectus, placuit eum nec in fine accipere communionem: si leuior causa fuerit, intra quinquennium accipere poterit communionem. Si catechumenus fuerit, post quinquennii tempora admittatur ad baptismum.

CAPUT III.

[p.532]

De accusatis et accusatoribus.

Ex Concilio Carthaginis*, cap. XCVI.

[p.532]

Quaerendum in iudicio cuius sit conuersationis et fidei is qui accusat, et is qui accusatur.

[* Cartha. 4 ]

CAPUT IV.

[p.532]

Quod excommunicati ad accusationem admitti non debeant.

Ex Concilio Africano*, cap. XCV.

[p.532]

Placuitque omnibus, quoniam superioribus Conciliorum decretis de personis quae admittendae sunt ad accusationem Clericorum iam constitutum est, et quae personae non admittentur non expressum est; idcirco diffinimus eum rite ad accusationem non admitti, qui postea quam excommunicatus fuerit, in ipsa adhuc excommunicatione constitutus, siue sit Clericus, siue laicus, accusare uoluerit.

[* Uulgo dicto, seu collectione uariorum canonum e Conciliis Africanae prouinciae. Carthag. VII. cap. I. ]

CAPUT V.

[p.532]

Quod serui et liberti, omnesque infames personae non debeant accusare.

Ex eodem Concilio, cap. XCVI.

[p.532]

Item placuit ut omnes serui uel proprii liberti ad accusationem non admittantur, et omnes quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt. Omnes etiam infamiae maculis aspersi, id est histriones ac turpitudinibus subiectae personae, haeretici etiam, siue pagani, siue Iudaei. Sed tamen omnibus quibus accusatio denegatur, in causis propriis accusandi licentia non neganda.

CAPUT VI.

[p.532]

Ut qui unum crimen non probauerit; ad alteram admitti non debeat.

[p.533]

Ex eodem Concilio, cap. XCVII.

[p.533]

Item placuit ut quotiescumque Clericis ab accusatoribus multa crimina obiiciuntur, et unum ex ipsis, de quo prius egerint, probare non ualuerint, ad caetera iam non admittantur.

CAPUT VII.

[p.533]

Qui ad testimonium admittendi sunt.

Ex eodem Concilio, cap. XCVIII.

[p.533]

Testes autem ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, uel etiam quos ipse accusator de sua domo produxerit; ad testimonium autem infra annos quatuordecim aetatis suae non admittantur.

CAPUT VIII.

[p.533]

De Episcopo qui excommunicat eum, qui sibi soli crimen dicit esse confessum.

Ex eodem Concilio, cap. XCIX.

[p.533]

Item placuit, ut si quando Episcopus dicit aliquem sibi soli proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget,{2} non putet ad iniuriam suam Episcopus pertinere, quod illi soli non creditur. Et si scrupulo propriae conscientiae se dicit neganti nolle communicare,

[{2} ille neget ] In editis additur, et poenitere noluerit. Monendus est lector sequens capitulum cum hoc legi conjunctim debere; ideoque a nobis in hujus sine uirgulam dumtaxat editam. ]

CAPUT IX.

[p.533]

Ut non temere quemquam communione priuet Episcopus.

Ex Concilio quo supra, cap. C.

[p.533]

Quamdiu excommunicato non communicauerit suus Episcopus, eidem Episcopo ab aliis non communicetur Episcopis, ut magis caueat Episcopus, ne dicat in quemquam quod aliis documentis conuincere non potest.

CAPUT X.

[p.533]

De his qui in accusationem maioris natu ueniunt, et ut Episcopum nulli criminoso liceat accusare.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. VI.

[p.533]

Numidius Episcopus Assulitanus {3} dixit: Praeterea sunt quamplurimi non bonae conuersationis, qui existimant maiores natu uel Episcopos passim uageque in accusationem pulsandos: debent tam facile admitti nec ne? Aurelius Episcopus dixit: Placet igitur charitati uestrae, ut is qui aliquibus sceleribus irretitus est, uocem aduersus maiorem natu non habeat accusandi? Ab uniuersis Episcopis dictum est; si criminosus est, non admittatur, placet.

[* Carthag. II. In codice can. Afric. Eccles. cap. VIII. ]
[{3} Assulitanus ] Hoc loco uariant libri: in aliis enim legitur Massylitanus, in aliis Maselianitanus, in aliis Maxulianus. ]

CAPUT XI.

[p.533]

De his qui merito facinorum suorum ab Ecclesiae congregatione pelluntur.

Ex eodem Concilio {4}, cap. IX.

[p.533]

Augustinus Episcopus legatus prouinciae Numidiae dixit: Hoc statuere dignamini, ut si qui forte merito facinorum suorum ab Ecclesia pulsi sunt, et siue ab aliquo Episcopo uel Presbytero fuerint in communione suscepti, etiam ipse cum eis pari crimine teneatur obnoxius, refugientes sui Episcopi regulare iudicium. Ab uniuersis Episcopis dictum est; Omnibus placet.

[{4} Concilio ] Non exstat quidem in illo concilio, sed nonus est in codice Canonum Ecclesiae Africanae. ]

CAPUT XII.

[p.533]

De Presbyteris qui a propriis corripiuntur Episcopis.

Ex eodem Concilio*, cap. X.

[p.533]

Alippius Episcopus legatus Prouinciae Numidiae dixit: Nec illud praetermittendum est, ut si quis forte Presbyter ab Episcopo suo correptus, tumore uel superbia inflatus putauerit separatim sacrificia Deo offerenda, uel aliud erigendum altare contra Ecclesiasticam fidem disciplinamque crediderit; non exeat impunitus. Ualentinus primae sedis prouinciae Numidiae dixit: Necessario disciplinae Ecclesiasticae et fidei congrua sunt, quae frater noster Alippius prosequutus est, proinde quid uideatur uestrae dilectioni edicite.

[* In cod. can. cap. X et in Carthag. II. cap. 8. ]

CAPUT XIII.

[p.533]

Si quis Episcopus absque tempore Synodi in crimine detentus fuerit, a duodecim Episcopis audiatur.

Ex eodem Concilio*, cap. XII.

[p.533]

Felix Episcopus dixit: Suggero secundum statuta ueterum Conciliorum, ut si quis Episcopus, quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a duodecim Episcopis, et Presbyter a sex Episcopis cum proprio suo Episcopo audiatur; et Diaconus a tribus.

[* In cod. can. cap. XII. et in Carthag. II. cap. 10. ]

CAPUT XIV.

[p.533]

De diuersis ordinibus Ecclesiae seruientibus; ut si quis in causam criminis incurrerit, et abnuerit iudicium Ecclesiasticum, debeat periclitari: et ut filii Sacerdotum spectacula saecularia non exhibeant.

capitulo XV.*

[p.533]

Item placuit, quisquis Episcoporum, Presbyterorum, et Diaconorum, seu Clericorum, cum in Ecclesia ei fuerit crimen institutum, uel ciuilis causa fuerit commota, si relicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis purgari uoluerit, etiam si pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat. Et hoc in criminali actione, in ciuili uero perdat quod euicit, si locum suum obtinere maluerit.* Hoc etiam placuit, ut a quibuscumque iudicibus Ecclesiasticis ad alios iudices Ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit prouocatum, non eis obsit quorum fuerit soluta sententia, si conuicti non fuerint, uel inimico animo iudicasse, uel aliqua cupiditate aut gratia deprauati. Sane si ex consensu partium electi fuerint iudices, etiam a pauciore numero quam constitutum est, non liceat prouocari*. Et ut filii Sacerdotum spectacula saecularia non exhibeant; sed nec spectent, licet hoc semper Christianis omnibus interdictum sit, et ubi blasphemiae sunt non accedant.

[* In cod can. at 9. in Concil. Carth. III. ]
[* Carth. Conc. III. cap. X. ]
[* Cap. 9. Carthag. 3. ]
[p.534]

CAPUT XV.

[p.534]

Ut si quis Episcopus accusatur, ad Primatem ipsius prouinciae causa deferatur.

capitulo XIX.*

[p.534]

Aurelius Episcopus dixit: Quisquis Episcoporum accusatur, ad Primatem prouinciae ipsius causam deferat accusator, nec a Communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum die statuta litteris euocatus minime occurrerit; hoc est infra spatium mensis ex ea die qua eum litteras accepisse constiterit: quod si aliquas ueras necessitatis causas probauerit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem; uerum tamdiu post mensem secundum non communicet, donec purgetur. Si autem ad Concilium uniuersale anniuersarium occurrere noluerit, ut uel ibi causa sua terminetur, ipse in se damnationis sententiam dixisse iudicetur. Tempore sane quo non communicat, nec in sua Ecclesia uel parochia communicet. Accusator autem eius si nunquam diebus causae dicendae defuerit, a communione non remoueatur; si uero aliquando defuerit subtrahens se, restituto in communione Episcopo, ipse remoueatur a communione accusator, ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem occurrere non noluisse, sed non potuisse probauerit. Illud uero placuit, ut cum agere coeperit in Episcoporum iudicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas non tamen Ecclesiasticas asserere uoluerit.

[* In cod. can. cap. 19. at in Carth. III. cap. 7. ]

CAPUT XVI.

[p.534]

De Presbyteris uel Clericis accusatis.

Ex eodem Concilio, cap. XX.*

[p.534]

Si autem Presbyteri uel Diaconi fuerint accusati, adiuncto sibi ex uicinis locis proprius Episcopus legitimo numero collegarum, quos ab eodem accusati petierunt, id est una secum in Presbyteri nomine sex, in Diaconi tres, qui ipsorum causas discutiant: eadem dierum et dilationum et a communione remotionum, et discussione personarum inter accusatores, et eos qui accusantur forma seruata: reliquorum autem Clericorum causas etiam solus Episcopus eiusdem loci agnoscat, et finiat.

[* Ex codice can cap. 20. ex Concil. Carth. 3. cap. 8. ]

CAPUT XVII.

[p.534]

De accusato uel accusatore.

Ex eodem Concilio, cap. XXX.*

[p.534]

Item placuit, ut accusatus uel accusator, in eo loco unde est ille qui accusatur, si metuit aliquam uim temerariae multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes perducere ubi causa finiatur.

[* Ex cod can. Eccles. Afric. ]

CAPUT XVIII.

[p.534]

Qui de causa sua ad transmarina putauerit appellandum, in communione minime suscipiatur.

Ex eodem Concilio, cap. XXVIII.*

[p.534]

Item placuit, ut Presbyteri, Diaconi uel caeteri Clerici inferiores in causis quas habuerint, si de iudiciis Episcoporum suorum questi fuerint, uicini Episcopi eos cum consensu sui Episcopi audiant, et inter eos diffiniant adhibiti ab eis Episcopi: quod et si ab eis prouocandum putauerint, non prouocent ad transmarina iudicia, sed ad Primates suarum prouinciarum, sicut et de Episcopis saepe constitutum est. Ad transmarina autem qui putauerit appellandum, a nullo intra Africam ad communionem suscipiatur.

[* Ex codice can. ut supra. ]

CAPUT XIX.

[p.534]

Ut accusatores de leuibus causis non audiantur.

Ex Concilio Uasensi, cap. VII.

[p.534]

Placuit praeterea accusandi licentiam etiam in nostris ordinibus si qua existat leuitate comprimere; quod si Episcopus aliquem iudicat abstinendum pro humiliatione et correctione fratris, et assurgitur, exorari a caeteris acquiescat, fratri, de quo agitur, correctione et comminatione adhibita; sin autem de crimine aliquem putet esse damnandum, accusatoris uice discutiendum se sciat: fas est enim ut quae uni probantur, probentur omnibus.

CAPUT XX.

[p.534]

De accusatoribus fratrum.

Ex Concilio Arelatensi*, cap. XXXIV.

[p.534]

Eos qui falso fratribus suis capitalia obiecisse crimina conuicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare, sicut magna Synodus ante constituit, nisi digna satisfactione poenituerint.

[* Arelat. 2.]

CAPUT XXI.

[p.534]

Clerici accusatores fratrum ad communionem recipiantur, non ad clerum.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. LV.

[p.534]

Ut Episcopi accusatores fratrum excommunicent, et si emendauerint uitium, recipiant eos ad communionem, non ad clerum.

[* Carth. IV. ]

CAPUT XXII.

[p.534]

Ne sine accusatore legitimo quispiam condemnetur.

Ex Concilio Toletano*, cap. XI.

[p.534]

Dignum est, ut uita innocentis nulla maculetur pernicie accusatoris: ideo quisquis a quolibet criminatur, non ante accusatus supplicio detur, quam accusator praesentetur, atque legum et canonum sententiae exquirantur. Quod si indigna ad accusandum persona inuenitur, ad eius accusationem non admittatur, nisi ubi pro capite regiae maiestatis causa uersatur.

[* Tolet. VI. ]

CAPUT XXIII.

[p.534]

De Clericis frequenter litigantibus.

Eius qui frequenter litigat, et ad accusandum facilis est, testimonium nemo absque graui examine recipiat *.

[p.535]

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. VII. et Africano, cap. I.

[p.535]

De Clericis placuit, ut nullius Ecclesiastici ad testimonium dicendum persona pulsetur{5}.

[Ex Carth. IV. cap. 58. ]
[* Carth. V. cap. I. ]
[{5} pulsetur ] sequebatur in priori editione cap. I. Conc. Carthaginensis VII. quod supra editum est capite IV. ]

CAPUT XXIV.

[p.535]

De Episcoporum aut Clericorum accusatoribus.

Ex Concilio Calchedonensi *, cap. XXI.

[p.535]

Clericos aut laicos accusantes Episcopos aut Clericos, passim et sine probatione ad accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio.

[* sub Leone I. an. 451. ]

CAPUT XXV.

[p.535]

De falsis testibus.

Ex Concilio Heliberitano, cap. LXIV.

[p.535]

Falsus testis prout crimen est, abstinebitur; si tamen non fuerit causa mortis quod obiecit et probauerit, quod diu tacuit, biennii tempore abstinebitur: si autem non probauerit, conuentu Clericorum placuit per quinquennium abstineri.

CAPUT XXVI.

[p.535]

Ut nullus Episcopus uel infra positus die Dominico causas audire praesumat.

Ex Concilio Terraconensi, * cap. IV.

[p.535]

Nullus Episcoporum, aut Presbyterorum, uel Clericorum die Dominico propositum cuiuscumque causae negotium audeat iudicare, nisi hoc tantum ut Deo statuta solemnia peragant: caeteris uero diebus conuenientibus personis, illa quae iusta sunt habeant licentiam iudicandi, excepto criminali negotio.

[* Tempore Hormisdae circa 516. ]

CAPUT XXVII.

[p.535]

Ut nullus Episcopus pro iudiciis munera accipiat.

Ex Concilio quo supra, cap. X.

[p.535]

Obseruandum quoque decreuimus, ne quis Sacerdotum uel Clericorum more saecularium iudicum audeat accipere pro impensis patrociniis munera, nisi forte in Ecclesia oblata gratuita, quae non fauore muneris uideantur accepta, sed collatione deuotionis illata. Quod si quaesita probantur accipere, ueluti exactores foenoris, aut usurarum possessores secundum statuta Patrum se nouerint degradandos.

CAPUT XXVIII.

[p.535]

Ut Episcopus nullius causam audiat absque praesentia Clericorum suorum.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. XXIII.

[p.535]

Irrita erit sententia Episcopi, nisi Clericorum suorum praesentia confirmetur.

[* Carthag. IV. sub finem cap. ]

CAPUT XXIX.

[p.535]

De discretione causarum, in quibus Sacerdotes iudices fieri possunt.

Ex Concilio Toletano*, cap. XXXI.

[p.535]

Saepe Principes contra quoslibet maiestatis obnoxios Sacerdotibus negotia sua committunt; et quia Sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant Regibus fieri iudices, ubi iureiurando supplicii indulgentia permittitur, non ubi discriminis sententia praeparatur. Si quis etiam Sacerdotum contra hoc commune consultum discussor in alienis periculis exstiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum, et apud Ecclesiam perdat proprium gradum.

[* Tolet. IV. Honor. I. ]

CAPUT XXX.

[p.535]

De contemptu iudicii.

Ex Epistola Papae Bonifacii.*

[p.535]

Probat uera esse illa quae aduersum se dicta sunt, qui ad ea confutanda adesse minime uult; et nullus dubitat quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absoluatur qui est innocens quaerit, sed astuta cauillatio eorum qui uersutias eorum arguendas credunt esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere iudicium dilationibus putat: ueniet tamen aliquando ille qui talis perhibetur in medium; nec proderit illi toties latuisse, toties subterfugisse, quem sui actus et commissa quocumque fugerit, ea quae obiiciuntur illi si uera sunt crimina, persequuntur; ut si adesse uoluerit praesens, si confidit, ad obiecta respondeat: quod si adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et toties delegato iudicio, purgandi se occasione non utitur: nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia.

[* Bonifacii Papae I. Epist. 2 ad Episcop. Galliae, an. 419. ]

CAPUT XXXI.

[p.535]

Ut inter discordes Episcopos comprouinciales Antistites audiant: quod si damnatus appellauerit ad Romanum Pontificem, id obseruandum quod ipse censuerit.

Ex Concilio Sardicensi*, cap. III.

[p.535]

Osius Episcopus dixit: Illud quoque necessario adiiciendum est, ut Episcopi de sua prouincia ad aliam prouinciam in qua sunt Episcopi non transeant, nisi forte a fratribus suis inuitati, ne uideamur ianuam claudere charitatis. Quod si in aliqua prouincia aliquis Episcopus contra fratrem suum Episcopum litem habuerit, ne unus e duobus ex alia prouincia aduocet Episcopum cognitorem. Quod si aliquis Episcopus iudicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam causam habere ut iterum Concilium renouetur; si uobis placet, sancti Petri Apostoli memoriam honoremus, ut scribatur uel ab his qui causam examinarunt Iulio Romano Episcopo, et si iudicauerit renouandum esse iudicium, renouetur, et det iudices: si autem probauerit talem causam esse ut non refricentur ea quae acta sunt, quae decreuerit confirmata erunt. Si hoc omnibus placet? Synodus respondit: Placet.

[ *sub Iulio I. an. 347. ]

CAPUT XXXII.

[p.535]

Ut nullus accusati sedem usurpet Episcopi.

[p.536]

Ex eodem Concilio, cap. IV.

[p.536]

Gaudentius Episcopus dixit: Addendum est si placet huic sententiae, quam plenam sanctitate protulistis, ut cum aliquis Episcopus depositus fuerit, eorum Episcoporum iudicio qui in uicinis locis commorantur, et proclamauerit agendum sibi negotium in urbe Roma, alter Episcopus in eius cathedra post appellationem eius qui uidetur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi fuerit causa in iudicio Episcopi Romani determinata.

CAPUT XXXIII.

[p.536]

De Clericis a communione summotis, ab aliis non recipiendis Episcopis.

Ex eodem Concilio, cap. XVI.

[p.536]

Osius Episcopus dixit: Si hoc quoque omnibus placet, ut siue Diaconus, siue Presbyter, siue quis Clericorum ab Episcopo suo communione fuerit priuatus, et ad alterum perrexerit Episcopum, et scierit ille ad quem confugit eum ab Episcopo suo fuisse abiectum, non oportet ut ei communionem indulgeat: quod si fecerit, sciat se conuocatis Episcopis causas esse dicturum. Uniuersi dixerunt: Hoc statutum et pacem seruabit, et concordiam custodiet.

CAPUT XXXIV.

[p.536]

De excommunicatis apud uicinos Episcopos audiendis.

Ex eodem Concilio, cap. XVII.

[p.536]

Osius Episcopus dixit: Quod me adhuc mouet reticere non debeo. Si Episcopus quis forte iracundus, quod esse non debet, cito aut aspere commoueatur aduersus Presbyterum, siue Diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia uoluerit, prouidendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem; et ideo habeat potestatem is qui abiectus est, ut Episcopos finitimos interpellet, et causa eius audiatur, ac diligentius tractetur: quia non oportet ei negari audientiam roganti. Et ille Episcopus, qui iuste aut iniuste abiecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut uel probetur sententia eius a plurimis uel emendetur. Tamen prius quam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum qui fuerat a communione separatus, ante cognitionem nullus debet praesumere ut eum recipiat et cummunioni societ. Hi uero qui conueniunt ad audiendum, si uiderint Clericorum esse fastigium et superbiam, quia iam non decet ut Episcopus iniuriam uel contumeliam patiatur, seuerioribus eos uerbis castigent, ut obediant honesta praecipienti Episcopo: quia sicut ille Clericis sincerum exhibere debet amorem charitatis, ita quoque uicissim ministri infucata debent Episcopo suo exhibere obsequia.

CAPUT XXXV.

[p.536]

Quod non oporteat Clericos habentes aduersus se inuicem negotia proprium Episcopum relinquere, et ad saecularia iudicia conuolare.

Ex Concilio Calchedonensi*, cap. IX.

[p.536]

Si quis Clericus aduersus Clericum habet negotium, non deserat Episcopum proprium, et ad saecularia percurrat iudicia: sed prius actio uentiletur apud Episcopum proprium, uel certe consilio eiusdem Episcopi apud quos utraeque partes uoluerint iudicium continebunt. Si quis autem praeter haec fecerit, canonicis correctionibus subiacebit. Quod si Clericus habet causam aduersus Episcopum proprium, uel aduersus alterum, apud Synodum prouinciae iudicetur: quod si aduersus eiusdem prouinciae Metropolitanum Episcopus uel Clericus habet querelam, petat Primatem Dioeceseos, aut sedem Regiae urbis Constantinopolitanae, et apud ipsum iudicetur.

[* sub Leone I. an. 451. ]

CAPUT XXXVI.

[p.536]

Si quis excommunicatus ante audientiam communicare praesumserit, ipse in se damnationem protulit.

Ex Concilio Carthaginis, cap. XXVIII*.

[p.536]

Item placuit uniuerso Concilio, ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, siue Episcopus, siue quilibet Clericus, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communionem praesumserit, ipse in se damnationis iudicetur protulisse sententiam.

[* Ex cod. can. Eccles. Afric. cap. 29. ]

CAPUT XXXVII.

[p.536]

Ut Clerici de iudicii sui cognitione non cogantur in publico dicere testimonium.

Ex Concilio Africano, cap. XXVI.*

[p.536]

Petendum etiam ut statuere dignentur, ut si qui forte in Ecclesia quamlibet causam iure Apostolico Ecclesiis imposito agere uoluerint, et forte decisio Clericorum uni parti displicuerit; non liceat Clericum in iudicium ad testimonium deuocari, eum qui cognitor uel praesens fuit, et nulla ad testimonium dicendum Ecclesiastici cuiuslibet persona pulsetur.

[* Seu collectione uariorum canon. e Conciliis Africanae prouinciae. ]

XXXVIII.

[p.536]

De Clericis damnatis.

Ex Concilio Africano, cap. XXIX.

[p.536]

Et illud petendum ut statuere dignentur, ut si quis cuiuslibet honoris Clericus iudicio Episcoporum quocumque crimine fuerit damnatus, non liceat eum siue ab Ecclesiis quibus praefuit, siue a quolibet homine defensari, interposita poena damni pecuniae atque honoris, quo nec aetatem, nec sexum excusare praecipiant.

[Ibid.]

CAPUT XXXIX.

[p.536]

De Clerisis qui intra annum causam suam agere non procurarint.

Ex Concilio Africano, cap. XLVI.

[p.536]

Rursum constitutum est, ut quoties Clericis conuictis et confessis in aliquo crimine, uel propter eorum quorum uerecundiae parcitur, uel propter Ecclesiae opprobrium, aut insolentem insultationem haereticorum atque gentilium, si forte causae suae adesse uoluerint et innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant: si uero intra annum causam suam purgare contemserint{6}, nulla eorum uox postea penitus audiatur.

[Ibid. ]
[{6} contemserint ] Legibus nostris, antiquis quidem, sed quas antiquatas dicere nolim, si laicus excommunicatus se intra annum purgare neglexerit, grauiter mulctatur. V. ordinationes Regias a D. De Lauriere editas.]
[p.537]

CAPUT XL.

[p.537]

Quod electorum iudicum sententia sperni non debeat.

Ex Concilio Africano, cap. LXXXIX.

[p.537]

A iudicibus autem quos communis consensus elegerit, non liceat prouocare; et quisquis probatus fuerit pro contumacia nolle obtemperare iudicibus, cum hoc primae sedis Episcopo fuerit probatum, det litteras, ut nullus ei communicet Episcoporum donec obtemperet.

[Ibid. ]

CAPUT XLI.

[p.537]

De Presbyteris et Clericis, ut non appellent nisi ad Africanum Concilium.

Ex eodem Concilio, cap. XCII.

[p.537]

Item placuit, ut Presbyteri, Diaconi uel caeteri inferiores Clerici in causis quas habuerint, si de iudiciis Episcoporum suorum questi fuerint, uicini Episcopi eos audiant, et inter eos quidquid est finiant, adhibiti ab eis ex consensu Episcoporum suorum: quod si et ab eis prouocandum putauerint, non prouocent nisi ad Africanum Concilium, uel ad Primates prouinciarum suarum. Ad transmarina autem qui putauerint appellandum, a nullo intra Africam in communionem suscipiatur.

CAPUT XLII.

[p.537]

Ut Clericus sine Pontificis sui misso nullum ad saeculare iudicium praesumat trahere.

Ex Concilio Aurelianensi*, cap. XXXII.

[p.537]

Clericus in cuiuslibet gradu positus, sine Pontificis sui permissu nullum ad saeculare iudicium praesumat attrahere; neque laico, inconsulto Sacerdote Clericum in saeculare iudicium liceat exhibere.

[* Aurel. 3. ]

CAPUT XLIII.

[p.537]

De damnatis et ministrare tentantibus.

Ex Concilio Antiocheno*, cap. IV.

[p.537]

Si quis Episcopus damnatus a Synodo, Presbyter aut Diaconus a suo Episcopo, ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere, siue Episcopus iuxta praecedentem consuetudinem, siue Presbyter aut Diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia Synodo restitutionis spem, aut locum habere satisfactionis: sed et communicantes ei omnes abiici de Ecclesia, et maxime si postea quam didicerint aduersum memoratos prolatam fuisse sententiam eisdem communicare tentauerint.

[* sub Iulio I. an. 341. ]

CAPUT XLIV.

[p.537]

De Clericis excommunicatis, et laicis.

Ex Concilio Antiocheno, cap. VI.

[p.537]

Si quis a proprio Episcopo communione priuatus est, non ante suscipiatur ab aliis, quam suo reconcilietur Episcopo; aut certe ad Synodum quae congregatur occurrens, pro se satisfaciat, et persuadens Concilio sententiam suscipiat alteram. Haec autem definitio maneat circa laicos, et Presbyteros, et Diaconos, omnesque qui sub regula esse monstrantur.

CAPUT XLV.

[p.537]

De Episcopis et Clericis adeuntibus Imperatorem.

Ex Concilio Antiocheno, cap. XI.

[p.537]

Si quis Episcopus aut Presbyter, aut quilibet regulae subiectus Ecclesiae, praeter consilium et litteras Episcoporum prouinciae, et praecipue Metropolitani adierit Imperatorem; hunc reprobari et abiici oportet, non solum a communione, uerum et ab honore cuius particeps uidetur existere; quia uenerandi Principis auribus molestiam tentauit inferre contra leges Ecclesiae. Si igitur adire Principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum tractatu et consilio Metropolitani et caeterorum Episcoporum, qui in eadem prouincia commorantur: qui etiam proficiscentem suis prosequantur epistolis.

CAPUT XLVI.

[p.537]

De damnatis Episcopis aut Clericis, et adeuntibus Imperatorem.

Ex eodem Concilio, cap. XII.

[p.537]

Si quis a proprio Episcopo, Presbyter, aut Diaconus, aut a Synodo fuerit Episcopus forte damnatus, et Imperatoris auribus molestus exstiterit, oportet ad maius Episcoporum conuerti Concilium, et quae putauerint habere iusta plurimis Episcopis suggerant, eorumque discussiones ac iudicia praestolentur. Si uero haec parui pendentes molesti fuerint Imperatori, hos nulla uenia dignos esse, nec locum satisfactionis habere, nec spem futurae restitutionis penitus opperiri diiudicamus.

CAPUT XLVII.

[p.537]

De Episcopis ab eiusdem prouinciae Sacerdotibus consonanter exclusis.

Ex Concilio Antiocheno, cap. XV.

[p.537]

Si quis Episcopus de certis criminibus accusatus, condemnetur ab omnibus Episcopis eiusdem prouinciae, cunctique consonanter eamdem contra eum formam decreti protulerint, hunc apud alios nullo modo iudicari, sed firmam concordantium Episcoporum prouinciae manere sententiam.

CAPUT XLVIII.

[p.537]

De Synodis quae ab Episcopis, suis debent temporibus in prouincia celebrari.

Ex Concilio Antiocheno, cap. XX.

[p.537]

Propter utilitates Ecclesiasticas, et absolutiones earum rerum, quae dubitationem controuersiamque recipiunt, optime placuit ut per singulas quasque prouincias bis in anno Episcoporum Concilia celebrentur. Semel quidem post tertiam septimanam festi Paschalis, ita ut quarta septimana quae consequitur, id est medio Pentecostes conueniat Synodus, Metropolitano prouinciales Episcopos admonente. Secunda uero Synodus fiat Idibus Octobris, id est decimo quinto die mensis Octobris, quem hyperberetaeon Graeci cognominant. In ipsis autem Conciliis adsint Presbyteri, et Diaconi, et omnes qui se laesos existimant, et Synodi experiantur examen. Nullis uero liceat apud se celebrare Concilia, praeter eos quibus Metropolitana iura uidentur esse commissa.

[p.538]

CAPUT XLIX.

[p.538]

De Episcopis qui ad Concilia non occurrunt.

Ex Concilio Africano*, cap. XLIII.

[p.538]

Item placuit ut quotiescumque Concilium congregandum est, Episcopi qui neque aetate, neque aegritudine, neque aliqua grauiori necessitate impediuntur, competenter occurrant; et Primatibus suarum quarumque prouinciarum intimentur, ut de uniuersis Episcopis, uel duae uel tres turmae fiant, ac de singulis turmis uicissim quotquot electi fuerint ad diem Concilii instantissime occurrant: quod si non potuerint occurrere, excusationes suas in tractoria subscribant, uel si post aduentum tractoriae aliquae necessitates repente forsitan ortae fuerint, nisi rationem impedimenti sui apud suum Primatem reddiderint, Ecclesiae suae communionem debere esse contentos.

[* uulgo dicto, seu collectione uariorum canon. e Conciciliis Africanae prouinciae. ]

CAPUT L.

[p.538]

Ut de alieno Monasterio susceptos, nec Praepositos Monasterii, nec Clericos liceat ordinare.

Ex Concilio Africano, cap. XLVII.

[p.538]

Item placuit, ut si quis de alterius Monasterio repertum, uel ad Clericatum promouere uoluerit, uel in suo Monasterio maiorem Monasterii constituerit, Episcopus qui hoc fecerit a caeterorum communione seiunctus, suae tantum plebis communione contentus sit: et ille neque Clericus neque praepositus perseueret.

[Ibidem,]

CAPUT LI.

[p.538]

De ordine quo depositi iterum ordinentur.

Ex Concilo Toletano,* cap. XXVIII.

[p.538]

Episcopus, Presbyter, aut Diaconus, si a gradu suo iniuste deiectus, in secunda Synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat coram altario de manu Episcoporum, si Episcopus est, orarium, annulum, et baculum recipiat, si Presbyter, orarium, et planetam; si Diaconus orarium et albam; si Subdiaconus patenam et calicem, sic et reliqui gradus ea in reparationem sui recipiant, quae cum ordinarentur perceperunt.

[* Tolet. IV. ]

CAPUT LII.

[p.538]

Ut Episcopus dioecesanos Presbyteros, et quosdam ex laicis conuenire litteris ad Synodum moneat.

Ex Concilio Terraconensi*, cap. XIII.

[p.538]

Epistolae tales per fratres a Metropolitano sunt dirigendae, ut non solum de cathedralis Ecclesiae Presbyteris, uerum etiam de dioecesanis ad Concilium trahant, et aliquos de filiis Ecclesiae saecularibus secum adducere debeant.

[* Tempore Hormisdae circa 516. ]

CAPUT LIII.

[p.538]

Ut ad Metropolitani arbitrium Synodus congregetur.

Ex Concilio Arelatensi,* cap. XVIII.

[p.538]

Ad Arelatensis Episcopi arbitrium Synodus congreganda, ad quam urbem ex omnibus mundi partibus praecipue Gallicanis sub sancti Martini tempore legimus celebratum fuisse Concilium atque Conuentum. Si quis commonitus infirmitatis causa defuerit, personam uice sua dirigat.

[* Arelat. II. ]

CAPUT LIV.

[p.538]

De defensoribus Ecclesiarum ab Imperatore poscendis.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. XIV.

[p.538]

Ab Imperatoribus, uniuersis uisum est postulandum propter afflictionem pauperum, quorum molestiis sine intermissione fatigatur Ecclesia, ut defensores eis aduersus potentias diuitum cum Episcoporum prouisione delegentur.

[* Carthag. V. dicto cap. 9. ]

CAPUT LV.

[p.538]

De his qui Ecclesiastica ministeria praeter Ecclesiam faciunt.

Ex Concilio Gangrensi, * cap. VI.

[p.538]

Si quis extra Ecclesiam seorsum conuentus celebrat, et despiciens Ecclesiam ea quae sunt Ecclesiae uoluerit usurpare, non conueniente Presbytero iuxta decretum Episcopi, anathema sit.

[* Tempore Syluestri circa 324.]

CAPUT LVI.

[p.538]

De fructuum oblationibus, quae ministris Ecclesiae conferuntur.

Ex eodem Concilio, cap. VII.

[p.538]

Si quis oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere uel dare uoluerit praeter conscientiam Episcopi, uel eius cui huiuscemodi officia commissa sunt, nec cum eius uoluerit agere consilio, anathema sit.

CAPUT LVII.

[p.538]

De his quae in usus pauperum conferuntur.

Ex eodem Concilio, cap. VIII.

[p.538]

Si quis dederit aut acceperit oblata praeter Episcopum, uel eum qui constitutus est ab eo, ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit.

CAPUT LVIII.

[p.538]

De his qui agapas, id est pastiones pauperum risui deputant.

Ex eodem Concilio, cap. XI.

[p.538]

Si quis despicit eos qui fideliter agapas, id est conuiuia pauperibus exhibent, et propter honorem Domini conuocant fratres, et noluerit communicare huiuscemodi uocationibus paruipendens quod geritur, anathema sit.

CAPUT LIX.

[p.538]

Ut qui oblationes defunctorum retinent, excommunicentur

Ex Concilio Uasensi,* cap. IV.

[p.538]

Qui oblationes defunctorum retinent, et Ecclesiis tradere demorantur, ut infideles sunt ab Ecclesia abiiciendi, quia usque ad exstinctionem fidei peruenire certum est hanc pietatis diuinae exacerbationem; quia et fideles de corpore recedentes [p.539] uotorum suorum plenitudine, et pauperes collatu alimoniae et necessaria sustentatione fraudantur. Hi enim tales quasi egentium necatores, nec credentes iudicium Dei habendi sunt. Unde et quidam Patrum hoc scriptis suis inseruit congruente sententia, qua ait: "Amico quidpiam rapere, furtum" est; Ecclesiam fraudare, sacrilegium. "Augustinus in sermone Euangelii Ioannis: “Ecce inter sanctos est Iudas: ecce fur est Iudas: et ne contemnas, fur sacrilegus, non qualiscumque fur loculorum, sed dominicorum: loculorum, sed sacrorum: si crimina discernuntur in foro, qualiscumque fur et peculatus; peculatus enim dicitur furtum de Republica, et non sic iudicatur furtum rei priuatae, quomodo publicae: quanto uehementius iudicandus est fur sacrilegus, qui ausus fuerit non undecumque tollere, hoc est de Ecclesia tollere? Qui aliquid de Ecclesia furatur, rapit et tollit, Iudae perdito comparatur”.

[* Uasensi I. ]
[Hieron. epist. 2. ad Nepotianum. ]
[Exposit. in Euang. Ioan. tract. 50.]

CAPUT LX.

[p.539]

De his qui suas, uel propinquorum oblationes Ecclesiae fraudant.

Ex Concilio Agathensi,* cap. IV.

[p.539]

Clerici etiam uel saeculares, qui oblationes parentum, aut donatas, aut testamento relictas retinere praesumserint, aut id quod ipsi donauerunt Ecclesiis, uel Monasteriis crediderint auferendum, sicut Synodus sancta constituit, uelut necatores pauperum quousque reddant, ab Ecclesiis excludantur.

[* Anno Christi 506. ]

CAPUT LXI.

[p.539]

Si quis potentium quemlibet exspoliauerit, et admonente Episcopo non reddiderit, excommunicetur.

Ex Concilio Toletano,* cap. XI.

[p.539]

Si quis de potentibus Clericum aut quemlibet pauperiorem aut religiosum exspoliauerit, et mandauerit eum ad se uenire Episcopus ut audiatur, et contemserit; inuicem mox scripta percurrant per omnes prouinciae Episcopos, et quoscumque adire potuerint, ut excommunicatus habeatur, donec audiatur et reddat aliena.

[* Tolet. I. ]

CAPUT LXII.

[p.539]

Si Episcopus a Metropolitano admonitus pro Synodo, uel ordinatione Episcopali, uenire distulerit.

Ex Concilio Agathensi,* cap. XXXVI.

[p.539]

Si Metropolitanus Episcopus ad Comprouinciales Episcopos epistolas direxerit, in quibus eos aut ad ordinationem summi Pontificis, aut ad Synodum inuitet; postpositis omnibus, excepta graui infirmitate corporis, aut praeceptione regia, ad constitutam diem adesse non differant: quod si defuerint, sicut prisca Canonum praecepit auctoritas, usque ad proximam Synodum charitate fratrum et Ecclesiae communione priuentur.

Symmachus* Caesario Episcopo: Igitur quemadmodum supra diximus, per singulas Ecclesias beneficia quae sunt diu custodita seruentur, et si tamen Ecclesiae Aquensis Antistes, uel alius quilibet Metropolitano Pontifici iuxta Canonum diffinitionem uocatus obtemperare noluerit, nouerit se succidendum, quod non optamus, Ecclesiastica disciplina.

[* Anno 506. cap. XXXV. ]
[* Ex epist. X. ]

CAPUT LXIII.

[p.539]

Ut Episcopus, qui contra suam possessionem in Concilio habitam uenerit, deponatur.

Ex Concilio Carthaginensi,* cap. XIII.

[p.539]

Si quis contra suam possessionem et subscriptionem uenerit in aliquo, ipse se honore priuabit. Genedius Episcopus dixit: Omnia ergo quae a coetu gloriosissimo statuta sunt, placet ab omnibus custodiri. Ab uniuersis Episcopis dictum est, placet, placet ut custodiantur ab omnibus.

[* Carthag. nomine secundo. ]

CAPUT LXIV.

[p.539]

De communione priuatis, et ita defunctis.

Ex Epistola Leonis* Papae ad Rusticum.

[p.539]

Horum causa Dei iudicio reseruanda est, in cuius manu fuit, ut talium obitus usque ad communionis remedium non differretur: nos autem quibus uiuentibus non communicauimus, mortuis communicare non possumus.

[* Leonis I. ep. 92, inquisit. 3. ]

CAPUT LXV.

[p.539]

De terminis minime transferendis.

Ex Epistola* Papae Innocentii ad Florentinum, cap. XXXI.

[p.539]

Innocentius Florentino Episcopo Tiburtinensi. Non semel sed aliquoties clamat scriptura diuina transferri non oportere terminos a Patribus constitutos, quia nefas est, si quod alter semper possederit, alter inuadat. Quod tuam bonitatem frater et Coepiscopus noster Ursus asserit perpetrasse: nam Nomentanam siue Feliciensem parochiam ad suam dioecesim a maioribus pertinentem inuasisse te, atque illic diuina celebrasse mysteria inconsulto eodem ac nesciente, non sine dolore conquestus est. Quod si uerum est, non leuiter te culpam incurrisse cognoscas: unde si declinare cupis tantae usurpationis inuidiam, nostris litteris admonitum te conuenit abstinere. Certe si aliquid tibi credis iustitiae suffragari, integris omnibus et in pristino statu manentibus post dies uenerabiles Paschae adesse debebis, ut memoratis possis intentionibus respondere, partibusque in medio collocatis quid antiquitas aut ueritas habeat requiramus.

[* Epist. VIII. Innoc. I. ad Florentium Episc. Tiburtinens. ]

CAPUT LXVI.

[p.539]

De Episcopis qui quod repetere potuerint, praetermissa Synodo inuaserint.

Ex Concilio Carthaginis*.

[p.539]

Placuit, ut Episcopi quascumque Ecclesias uel plebes, quas ad suam cathedram existimant pertinere, non ita repetierint, ut causas suas, Episcopis iudicantibus, agant, sed alio renitente irruerint, siue uolentibus siue nolentibus plebibus, causae suae detrimentum patiantur. Et quicumque iam hoc fecerunt, si nondum est inter Episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt; ille inde discedat quem constiterit, praetermissis iudicibus Ecclesiasticis, irruisse. Nec sibi quisque blandiatur, si a Primate, ut retineat, litteras impetrarit; sed siue habeat litteras, siue non habeat, conueniat eum qui tenet, et eius litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse Ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam quaestionem retulerit, per Episcopos iudices causa finiatur, siue quos eis Primates dede[p.540]rint, siue quos ipsi uicinos cum consultu Primatis delegerint.

[* Ex cod. can. cap. 120. Ex Conc. Afric. cap. 87.]

CAPUT LXVII.

[p.540]

Ut basilicae, in cuius territorio sunt, in eius Episcopi maneant potestate.

Ex Concilio Aurelianensi,* cap. XXXIII.

[p.540]

Omnes autem basilicae, quae per diuersa loca constructae sunt, uel quotidie construuntur, placuit secundum priorum Canonum regulam, ut in eius Episcopi, in cuius territorio positae sunt, potestate consistant.

[* Aurel. I. cap. XVII. ]

CAPUT LXVIII.

[p.540]

De parochiis.

Ex Concilio Calchedonensi,* cap. XVII.

[p.540]

Singularum Ecclesiarum rusticas parochias uel in possessionibus manere debere inconcussas illis Episcopis, qui eas retinere noscuntur, et maxime si per tricennium eas absque ui obtinentes sub dispensatione rexerunt. Quod si intra tricennium facta fuerit uel fiat altercatio, licere eis qui se laesos asserunt apud sanctam Synodum prouinciae certare. Quod si quisquam a Metropolitano laeditur, apud Primatem Dioeceseos, aut apud sanctam Constantinopolitanam sedem iudicetur, sicut superius dictum est. Si quae uero ciuitas potestate imperiali nouata est, {7} aut si protinus innouetur, ciuiles dispositiones et publicas Ecclesiasticarum parochiarum quoque ordines subsequantur.

[* sub Leone I. ]
[{7} nouata est ] Alter codex non aliis solum uerbis, sed etiam e contrario: noua constituta est aut certe constituatur in posterum, ciuilibus et publicis formulis etiam ecclesiasticorum monachiarum ordo celebratur. Utra uero lectio potior sibi uideretur, Acherius satis ostendit cum unam in textu seruauit, alteram collocauit in margine; nec sane aliter atque ille sentimus. ]

CAPUT LXIX.

[p.540]

Quod ecclesiarum omnium dotes ad Episcopi ordinationem debeant pertinere.

Ex Concilio Toletano*, cap. XIX.

[p.540]

Multi contra Canonum constituta sic Ecclesias, quas aedificauerint, postulant consecrari, ut dotem quam ei Ecclesiae contulerint censeant ad Episcopi ordinationem non pertinere, quod factum et in praeteritum displicet, et in futuro prohibetur: sed omnia secundum constitutionem antiquam ad Episcopi ordinationem et potestatem pertineant.

[* Tolet. 3. ]

CAPUT LXX.

[p.540]

De tricennali praescriptione, ut post triginta annos nulli liceat pro eo appellare quod legum tempus exclusit.

Ex Epistola Papae Gelasii.*

[p.540]

Illud etiam adnecti placuit, ut si, quod absit, facultates Ecclesiae, nec non et dioeceses quae ab aliquibus possidentur Episcopis iure sibi uindicent quod tricennalis lex conclusit, quia et filiorum nostrorum Principum ita emanauit auctoritas, ut ultra triginta annos nulli liceat pro eo appellare, quos legum tempus excludit. Datum Idibus Maii Asterio et Praesidio Coss.

[Epist. X Gelasii I. ad Episcopos Sicilia, sub finem. ]

CAPUT LXXI.

[p.540]

Ut Episcopus ambulet per dioecesim suam.

Ex Concilio Bracarensi*, cap. I.

[p.540]

Placuit omnibus Episcopis atque conuenit, ut per singulas Ecclesias Episcopi per dioeceses ambulantes, primum discutiant Clericos quomodo ordinem baptismi teneant, uel Missarum, et qualiter quaecumque officia in Ecclesia peragant: et si recte quidem inuenerint, Deo gratias, sin autem minime, docere debent ignaros, et hoc modis omnibus praecipere, ut sicut antiqui Canones iubent, ante dies uiginti baptismi ad purgationem exorcismi catechumeni currant, in quos uiginti dies omnino catechumeni Symbolum quod est, Credo in Deum Patrem omnipotentem, specialiter doceantur. Postquam ergo haec suos Clericos discusserint uel docuerint Episcopi, alia die conuocata plebe ipsius Ecclesiae, doceant illos ut errorem fugiant idolorum uel diuersa crimina, id est homicidium, adulterium, periurium, falsum testimonium, et reliqua peccata mortifera; et quod nolunt sibi fieri, non faciant alteri: et ut credant resurrectionem omnium hominum, et diem iudicii in quo unusquisque secundum sua opera recepturus sit. Et sic postea Episcopus de Ecclesia illa proficiscatur ad aliam.

[* Concil. Bracar. dicto tertio. ]

CAPUT LXXII.

[p.540]

Ut Episcopus duos solidos tantum accipiat, neque tertiam partem de oblationibus quaerat, et ut Clerici non cogantur more seruili.

Ex Concilio quo supra, cap. II.

[p.540]

Placuit ut nullus Episcoporum cum suas dioeceses perambulant, praeter honorem cathedrae suae, id est duos solidos, aliquid aliud per Ecclesias tollat; neque tertiam partem ex quacumque oblatione populi in Ecclesiis parochialibus requirat; sed illa tertia pars pro luminaribus Ecclesiae uel recuperatione seruetur: et singulis annis Episcopo exinde ratio fiat: nam si tertiam partem illam Episcopus tollat, lumen et sarta tecta abstulit Ecclesiae. Similiter et ut parochiales Clerici seruili more in aliquibus operibus Episcopo seruire non cogantur, quia scriptum est: Neque ui dominantes in clero.

[I. Pet. 5.]

CAPUT LXXIII.

[p.540]

De exactione Ecclesiarum Gallitiae prouinciae.

Ex Concilio Toletano VII. cap. IV.

[p.540]

Inter caetera denique quae communi consensu nos conferre competenter oportuit, querimonias etiam parochialium Presbyterorum Gallitiae prouinciae solertissime discernere decuit, quas contra Pontisicum suorum rapacitates necessitas, ut comperimus, tandem compulit in publicum examen deferre. Hi enim Pontifices, ut euidens inquisitio patefecit, indiscreto moderamine parochianas Ecclesias praegrauantes, dum in exactionibus superfluis frequenter existunt, pene usque ad exinanitionem extremae uirtutis quasdam basilicas perduxisse probantur. Ne ergo fiat de caetero quod constat hactenus inordinate praesumptum, non amplius quam duos[p.541] solidos unusquisque Episcoporum praefatae prouinciae per singulas dioeceses, uel basilicas iuxta Synodum Bracarensem annua illatione sibi expetent conferri, Monasteriorum autem basilicis ab hac solutionis impensione seiunctis. Cum uero Episcopus dioecesim uisitat, nulli prae multitudine onerosus existat; nec unquam quinquagenarium numerum euectionis excedat, aut amplius quam una die per unamquamque basilicam remorandi licentiam habeat. Quicumque uero Pontificum eorumdem aliter quam decernimus agendum praesumserit, correptioni procul dubio Canonum subiacebit tamquam constitutionum Synodalium transgressor, et priscorum Patrum edicti corruptor, sicut oportet. Quod si Episcopus aut languore detentus, aut aliis occupationibus implicatus id explere nequiuerit, Presbyteros probabiles aut Diaconos mittat, qui et redita basilicarum, et reparationes, et ministrantium uitam inquirant.

CAPUT LXXIV.

[p.541]

De dispensatoribus singularum Ecclesiarum.

Concilio Calchedonensi, * cap. XXVI.

[p.541]

Quoniam in quibusdam Ecclesiis, ut rumore comperimus, praeter oeconomos Episcopi facultates Ecclesiasticas tractant, placuit omnem Ecclesiam habentem Episcopum habere oeconomum de clero proprio, qui dispenset res Ecclesiasticas secundum sententiam Episcopi proprii, ita ut Ecclesiae dispensatio praeter testimonium non sit, et ex hoc dispergantur Ecclesiasticae facultates, et Sacerdotio maledictionis derogatio procuretur. Quod si hoc minime fecerit, diuinis constitutionibus subiacebit.

[* sub Leone I. ]

CAPUT LXXV.

[p.541]

Ut ab Imperatoribus postuletur Aduocatorum defensio pro causis Ecclesiae.

Ex Concilio Africano, * LXIV.

[p.541]

Placuit etiam, ut petant ex nomine prouinciarum omnium legati perrecturi Uincentius et Fortunatianus a gloriosissimis Imperatoribus, ut dent facultatem Defensores constituendi Scholasticos, qui in actu sunt uel in munere defensionis causarum, ut more Sacerdotum prouinciae, iidem ipsi, qui defensionem Ecclesiarum susceperint, habeant facultatem pro negotiis Ecclesiarum, quoties necessitas flagitauerit, uel ad obsistendum obrepentibus, uel ad necessaria suggerenda; ingredi iudicum secretaria.

[* Uulgo dicto, seu collectione canon Afric. prouinciae. ]

CAPUT LXXVI.

[p.541]

De his quae a fidelibus in parochitanis Basilicis offeruntur.

Ex Concilio Aurelianense, * cap. XI.

[p.541]

De his quae parochiis, in terris, uineis, mancipiis, atque peculiis quicumque fideles obtulerint, antiquorum Canonum instituta seruentur, ut omnia in Episcopi potestate consistant. De his tamen quae in altario accesserint, tertia fideliter Episcopis deferatur.

[* Aurel. I. ]

CAPUT LXXVII.

[p.541]

De sacris locis nouiter institutis, quamuis superius dictum sit, hoc nunc tamen adiicitur, ut nulla basilica sub defunctorum constructa nomine dedicetur.

Ex Epistola Papae Gelasii, * cap. XXV.

[p.541]

De locorum consecratione Sanctorum quamuis superius scriptum fuerit comprehensum, nobis quoque patefactum est, quod absque praecepto Sedis Apostolicae nonnulli factas Ecclesias uel oratoria sacrare praesumant; hoc sumus tamen indicio detestabiliore permoti, quod in quocumque nomine defunctorum et quantum dicitur nec omnino fidelium constructiones aedificatas sacris praecessionibus audacter instituere memorantur: quae quoniam tam acerba, tam dura sunt, ut eadem uix noster ferre possit auditus: si re uera Christianitatis affectus in illis regionibus certus et fixus est, et districtius ista quaerantur, et a quibus fuerint gesta prodantur: quoniam sicut latentibus in hac atrocitate nominibus non exstat in quem sententia debita proferatur, ita cum manifestis fuerit documentis expositus, quem sceleris tanti poscit immanitas non uitabit ullatenus ultionem.

[* Epist. 9. Gelasii Papae I. ad Episcopos Lucaniae. ]

CAPUT LXXVIII.

[p.541]

Quod in unaquaque Ecclesia, cui Episcopus praeest, quatuor tam de reditibus quam de oblatione fidelium fieri debeant portiones, ut una sit Episcopi, alia Clericorum, tertia pauperum, et quarta fabricis Ecclesiasticis applicetur.

Ex Epistola Papae Gelasii, * cap. XXVIII.

[p.541]

Quatuor autem tam de reditu quam de oblatione fidelium, prout cuiuslibet Ecclesiae facultas admittit, sicut dudum rationabiliter est decretum, conuenit fieri portiones, quarum una sit Pontificis, altera Clericorum, pauperum tertia, quarta fabricis applicanda. De qui sicut Sacerdotis intererit integram ministris Ecclesiae memoratam dependere quantitatem, sic Clerus ultra delegatam sibi summam nihil insolenter nouerit expetendum. Ea uero quae Ecclesiasticis aedificiis attributa sunt, huic operi ueraciter praerogata locorum doceat instauratio manifesta sanctorum; quia nefas est si sacris aedibus destitutis, in lucrum suum Praesul impendia his designata conuertat. Ipsam nihilominus adscriptam pauperibus portionem, quamuis diuinis rationibus se dispensasse monstraturus esse uideatur, tamen iuxta quod scriptum est, Ut uideant opera uestra bona, et glorificent Patrem qui in coelis est, oportet etiam praesenti testificatione praedicari, et bonae famae praeconiis non taceri.

[* Eadem epist. cap. 27. ]
[Matt. 5. ]

CAPUT LXXIX.

[p.541]

Contra eum qui illicite ordinat Clericos, et de redditibus Ecclesiae.

Ex Epistola * Simplicii Papae ad Episcopos.

[p.541]

Relatio nos uestrae dilectionis instruxit, et gestorum series plenius intimauit, Gaudentium Aufiniensis Ecclesiae Sacerdotem contra statuta Canonum ac nostra praecepta ordinationes illicitas perpetrasse, quarum illi totam penitus auferri praecipimus potestatem. Scripsimus enim ad Seuerum fratrem et Coepiscopum nostrum, ut si necesse fuerit ipse in supradicta Ecclesia, consideratis Patrum regulis hoc fungatur officio, quo ille abusus esse conuictus est, ita ut hi qui illicite ab eodem sunt prouecti, ab Ecclesiasticis ministeriis sint remoti. Simul[p.542] etiam de reditibus Ecclesiae uel oblatione fidelium quid deceat nescienti, nihil licere permittat, sed sola ei ex his una portio remittatur; duae Ecclesiasticis fabricis et erogationi peregrinorum et pauperum profuturae, ab Onagro Presbytero sub periculo sui ordinis ministrentur: ultima Clericis pro singulorum meritis diuidatur. At uero ministeria Ecclesiae quae alienata comperimus, reparare praesumptor praedicti fratris compellatur instantia: cui etiam in hoc specialiter praecipimus imminere, ut tres illas portiones, quas triennio dicitur sibi tantummodo uindicasse, restituat. Datum decima quarta Calendarum Decembrium, post consulatum Leonis Augusti.

[* Epist. 3. ad Florentium, Equitium et Seuerum Episcopos. ]

CAPUT LXXX.

[p.542]

Ut nulli Apostolicae sedis Praesuli possessionem Ecclesiae magnam uel paruam in perpetuum liceat alienare, uel commutationis obtentu ad cuiuslibet iura transuertere: et de domibus Ecclesiasticis quae sunt in urbibus, commutandis.

Ex institutis Papae Symmachi, * cap. IV.

[p.542]

His ergo perpensis, mansuro cum Dei nostri consideratione decreto sancimus, ut nulli Apostolicae sedis Praesuli a praesente die, donec disponente Domino catholicae fidei manserit doctrina saluatoris, liceat praedium rusticum quantaecumque fuerit uel magnitudinis uel exiguitatis, sub perpetua alienatione, uel commutatione ad cuiuslibet iura transferre, nec cuiusquam excusentur necessitatis obtentu; quippe cum non sit personale quod loquimur: nec aliquis Clericorum uel Laicorum sub hac occasione accepta tueatur: sed nec in usumfructum rura aliquibus dari liceat, nec data retineri praeter Clericos et captiuos atque peregrinos, ne malae tractationis ministretur occasio, cum liberalitatis illi alia itinera reseruentur.* Sane tantum domus in quibuslibet urbibus constitutae, quarum statim necesse est expensa non modica sustentari, acceptis si offerri contigerit sub iusta existimatione reditibus, et diuini timore iudicii commutentur.

[* Ex Synodo Romana 4. alias Palmari appellatae. ]
[* Hic incipit cap. V. in edit. ]

CAPUT LXXXI.

[p.542]

Ut non liceat Presbyteris titulorum suorum praedia, seu quidquid iuris eorum fuerit quolibet alienare commento: qui uero hoc agere tentauerit, ordinis sui amissione plectatur.

capitulo V.*

[p.542]

Pari etiam Ecclesiarum per omnes Romanae ciuitatis titulos, qui sunt Presbyteri, uel quicumque fuerint, adstringi uolumus lege custodes, quia nefas dictu est obligatione, qua se per charitatem Christi connectit summus Pontifex, ea hominem secundi in Ecclesia ordinis non teneri. Quicumque tamen oblitus Dei, et decreti huius immemor, cuius Romanae ciuitatis Sacerdotes uolumus religiosis nexibus deuinciri, in constitutum praesens committens, quidquam de iure titulorum, uel Ecclesias superius praefatas, quolibet modo praeter aurum, argentum uel gemmas, uestes quoque si sint, uel si accesserint aliqua mobilia ad ornamenta diuina minime pertinentia, perpetuo iure, exceptis dumtaxat sub praefata conditione domibus, alienare tentauerit, donator, alienator, ac uenditor honoris sui amissione mulctetur.

[* Ibid cap. VI. in edit. ]

CAPUT LXXXII.

[p.542]

Ut qui petierit praedium et acceperit, aut si quis Presbyterorum aut Diaconorum, nec non defensorum danti subscripserit, anathemate feriatur.

Cap. VI*.

[p.542]

Praeterea qui petierit aut acceperit, uel qui Presbyterorum aut Diaconorum seu defensorum danti subscripserit, quo iratus Deus animas percutit, anathemate feriatur: sitque accipienti uel subscribenti de personis superius comprehensis, id est, quas anathemate feriri censuimus, in statuta poena contubernalium seruata, quam praemisimus, in alienatore uindicta: nisi forte et alienator sibi dum repetit, et qui acceperit celeri restitutione prospexerit.

[* Ibid. cap. VII. ]

CAPUT LXXXIII.

[p.542]

Ut si quis anathematis poenam parui duxerit, etiam documento quo se putat Ecclesiae praedium possidere, frustretur, liceatque cuilibet Ecclesiasticae personae uocem contradictionis afferre, et cum fructibus praeteriti temporis eadem praedia alienata reposcere.

capitulo IX*.

[p.542]

Quod si minore animae suae cura quisquam remedium oblatum forte neglexerit, super ea poenarum genera, quae superius tenentur adscripta, contra nefas, si quod conceptum fuerit documentum, uniuersis uiribus, quamuis ab initio nullas habuerint, effectetur. Sed etiam liceat quibuscumque Ecclesiasticis personis uocem contradictionis afferre, et Ecclesiastica auctoritate fulciri, ita ut cum fructibus possit alienata reposcere, nec aliquis se ante tribunal Christi obstaculo muniat, quia religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit. Huius autem constitutionis legem in Apostolica tantum uolumus sede seruari, uniuersis Ecclesiis per prouincias secundum animarum considerationem, quem proposito religionis conuenire Rectores earum uiderint more seruato.

[* Ibid. cap. 81 in edit. ]

CAPUT LXXXIV.

[p.542]

Si quis Clericorum pauper in ordine promotus postea habuerit aliquid, Ecclesiae potestati subiiciat.

Ex Concilio Carthaginensi, * cap. XXXII.

[p.542]

Item placuit ut Episcopi, Presbyteri, Diaconi, uel quicumque Clerici, qui nihil habentes ordinantur, et tempore Episcopatus uel Clericatus sui agros uel quaecumque praedia nomine suo comparant, tamquam rerum domini earum inuasionis crimine teneantur, nisi admoniti in Ecclesia eadem ipsa contulerint. Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicuius uel successione cognationis obuenerit, faciant inde quod eorum proposito congruit: quod si a suo proposito retrorsum exorbitauerint, honore Ecclesiastico indigni et tamquam reprobi iudicentur.

[* Ex cod. can. Afric. Ecclesiae cap. 32. ex Carth. Conc. 3. cap. 49. ]

CAPUT LXXXV.

[p.542]

Ut Presbyteri rem Ecclesiae in qua sunt constituti, non uendant: nulli Episcopo liceat rem tituli matricis Ecclesiae usurpare.

Ex eodem Concilio*, cap. XXXVIII.

[p.542]

Item placuit ut Presbyteri non uendant rem Ecclesiae ubi sunt constituti, nescientibus Episcopis suis; quomodo et Episcopis non liceat uendere praedia Ecclesiae ignorante Concilio uel Presbyteris suis. Non habente ergo necessitatem, nec Episcopo li[p.543]ceat matricis Ecclesiae rem tituli sui usurpare.

[* Ex cod. can. Afric. cap. 33. ]

CAPUT LXXXVI.

[p.543]

Ut res Ecclesiae nemo distrahat.

Ex eodem Concilio*, cap. XXVI.

[p.543]

Item placuit ut rem Ecclesiae nemo uendat: quod si reditus non habet, et reliqua nimia necessitas cogit, hoc insinuandum esse Primati prouinciae ipsius, ut cum statuto numero Episcoporum utrum faciendum sit arbitretur. Quod si tanta urget necessitas Ecclesiae, ut non possit ante consulere, saltem uicinos testes conuocet Episcopus, curans ad Concilium omnes referre suae Ecclesiae necessitates. Quod si non fecerit, reus Deo et Concilii uenditor honore amisso teneatur.

[* Ex eodem codice, et ex Carthag. 5. cap. 4. ]

CAPUT LXXXVII.

[p.543]

De rebus ad Ecclesiam pertinentibus; et de his quae propria Episcopi esse noscuntur.

Ex Concilio Antiocheno*, cap. XXIV.

[p.543]

Quae sunt Ecclesiae sub omni sollicitudine et conscientia bona, et fide quae in Deum est, qui cuncta considerat iudicatque, seruentur. Quae etiam dispensanda sunt iudicio et potestate Pontificis, cui commissus est populus, et animae quae intra Ecclesiam congregantur. Manifesta uero sint quae pertinere uidentur Ecclesiae, cum notitia Presbyterorum et Diaconorum, qui circa ipsum sunt, ita ut agnoscant nec ignorent quae sint Ecclesiae propria, nec eos aliquid lateat: ut si contigerit Episcopum migrare de saeculo, certis existentibus rebus, quae sunt Ecclesiae, nec ipsae collapsae depereant, nec propria probantur Episcopi, sub occasione rerum peruadantur Ecclesiae. Iustum namque et acceptum est coram Deo et hominibus, ut sua Episcopus quibus uoluerit derelinquat, et quae Ecclesiae sunt eidem conseruentur Ecclesiae, ut nec Ecclesia aliquod patiatur incommodum, nec Episcopus sub occasione proscribatur Ecclesiae, et in causas incidant qui ad eum pertinent, et ipse post obitum maledictionibus ingrauetur.

[* sub Iulio I. an. 341.]

CAPUT LXXXVIII.

[p.543]

Ut Episcopus dispensandi res Ecclesiasticas habeat potestatem.

Ex eodem Concilio, cap. XXV.

[p.543]

Episcopus Ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum erga omnes qui indigent cum summa reuerentia et timore Dei: participet autem et ipse quibus indiget, si tamen indiget, tam suis quam fratrum qui ab eo suscipiuntur necessariis usibus profuturis, ita ut in nullo qualibet occasione fraudentur iuxta sanctum Apostolum sic dicentem: Habentes uictum et tegumentum, his contenti simus . Quod si contentus istis minime fuerit, conuertat autem res Ecclesiae in suos usus domesticos et eius commoda, uel agrorum fructus non cum Presbyterorum conscientia Diaconorumque pertractet, sed horum potestatem domesticis suis, aut propinquis, aut fratribus filiisque committat, ut per huiusmodi personas occulte caeterae laedantur Ecclesiae, Synodo prouinciae poenas iste persoluat. Si autem aliter accusetur Episcopus aut Presbyteri, qui cum ipso sunt, quod ea quae pertinent ad Ecclesiam uel ex agris, uel ex alia qualibet Ecclesiastica facultate sibimet usurpent, ita ut ex hoc affligantur quidem pauperes, criminationi uero et blasphemiis tam sermo praedicationis, quam hi qui dispensant, taliter exponantur; et hos oportet corrigi, sancta Synodo id quod condecet approbante.

[1. Tim. 6.]

CAPUT LXXXIX.

[p.543]

Ut de rebus Ecclesiae nihil Episcopi auferant, et qualiter proximi fundatoris Ecclesiarum sollicitudinem gerant.

Ex Concilio Toletano*, cap. I.

[p.543]

Omnis itaque rei Ecclesiasticae quantitas, sicut remedium ueniae tribuit conferenti, ita damnum rite praeparat fraudatori; et ideo nullus Sacerdotum uel ministrorum ex rebus Ecclesiae, quae in quibuscumque locis a fidelibus largiuntur, aliquid auferat, uel iuri suo aut cathedrae propriae ciuitatis connectat. Deuotio enim uniuscuiusque sicut gratanter uotum contulit Deo, ita definiuit quod plenitudo uotorum conseruaretur in loco, in quo uelut si collata tenentur, manet gratia offerentis, ita si frustrantur, imminet pernicies defraudantis. Uerum ut rei huius potior soliditas habeatur, condignis filiis uel nepotibus honestioribusque propinquis eius, qui construxit uel ditauit Ecclesiam, licitum sit hanc bonae intentionis habere solertiam: ut si Sacerdotem seu ministrum aliquid ex collatis rebus prouiderint defraudare, aut commonitionis honesta conuentione compescant, aut Episcopo uel iudici corrigenda denuntient. Quod si talia Episcopus agere tentet, Metropolitano eius haec insinuare procurent. Si autem Metropolitanus talia gerat, Regis haec auditibus intimare non differant. Ipsis tamen heredibus in eisdem rebus non liceat quasi iuris proprii potestatem praeferre, non rapinam, non fraudem gerere, non uiolentiam quamcumque praesumere, sed hoc solum in salutarem sollicitudinem adhibere, quod aut in nullam noxam operatio nocens attingat, uel in multam uel in aliquam partem salutaris merces assumat. Si quis uero deinceps haec monita temerare uoluerit, et male rapta cum confusione restituet, et excommunicationis annuae sententiam sustinebit..... nam sententiam * metuant, et liberos ex familiis Ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant. Impium est enim ut qui res suas Ecclesiae Christi non contulit, damnum inferat, et eius Ecclesiae rem alienare intendat. Tales igitur libertos successor Episcopus absque aliqua oppositione ad ius Ecclesiae reuocabit, quia eos non aequitas sed improbitas absoluit.{8}

[* Tolet. IX. an. 655. ]
[A. Firey: end of canon as in Collectio Hispana. Dacheriana edition (1723) has elipses and then continues the canon with portion of Tolet. IV, cap. lxvii, noted by D’Achery but not indicated in any rubric. This conflation occurs only in Paris 4287, as far as I know. Other mss. have canons 45, 46, 51, and 56 of Conc. Agde, and then the cap. 67 of Tolet. IV. Dach. om. Et si qui nulla ex rebus suis pauperibus Christi distribuunt aeterni Iudicis uoce in futurum condemnabuntur, quanto magis hi qui auferunt pauperibus quod non dederunt? Quapropter episcopi qui nihil ex proprio suo Ecclesiae Christi compensaverunt hanc divi-[nam]]
[* Tolet. IV. cap. LXVII. ]
[{8} absoluit ] In indice deinde leguntur tituli V. capitum, quae omnino desiderantur, nisi quod ad ultimum, quod est de liberiis ex familiis Ecclesiarum factis, pertinet huius capitis pars postrema, quae incipit ab his uerbis, nam sententiam metuant. Quod in causa fuit, cur punctis quaedam illo loco deesse moneremus.]

CAPUT XC.

[p.543]

De discretione manumissorum ex familia Ecclesiae, qualiter manumittantur; et ne aduersa testificent uel accusent.

Ex Concilio quo supra*, cap. LXVIII.

[p.543]

Episcopus qui mancipium iuris Ecclesiae non retento Ecclesiastico patrocinio manumitti desi[p.544]derat, duo meriti eiusdem et peculii coram Concilio Ecclesiae, cui praeeminet, et per commutationem subscribentibus Sacerdotibus offerat, ut uera et iusta inueniatur definitio commutantis. Tunc enim libera manumissione sine patrocinio Ecclesiae concedere poterit, quia eum, quem libertati tradere disponit, iam iuri proprio acquisiuit. Huiusmodi autem liberto aduersus Ecclesiam, cuius iuris exstitit, accusandi uel testificandi denegetur licentia: quod si praesumserit, placet ut stante commutatione in seruitutem propriae Ecclesiae reuocetur, cui nocere conatur.

[* Ex Tolet. VI.]

CAPUT XCI.

[p.544]

De libertis patrocinio Ecclesiae commendatis.

Ex Concilio Toletano, cap. LXXII.

[p.544]

Liberti qui a quibuscumque manumissi sunt, atque Ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut et regulae antiquorum Patrum constituerunt, Sacerdotali defensione a cuiuslibet insolentia protegantur, siue in statu libertatis eorum, seu in peculio quod habere noscuntur.

[Ibidem.]

CAPUT XCII.

[p.544]

Ut laici contemptores Canonum excommunicentur, Clerici honore priuentur.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. XIV.

[p.544]

Gratus Episcopus dixit: Iuxta statuta Concilii et mediocritatis meae sententiam, placet facere rerum omnium conclusionem. Uniuersi tituli designati et digesti teneant sententias suas. Sane credo uos tenere multis Conciliis a Patribus nostris et traditionem temerariam esse damnatam, et rebaptizationis impietatem esse puniendam. Quas res etiam nostro Concilio credo iam terminum accepisse. Reliqua uero quae facta uel dicta superius comprehensa sunt, uel ab aliis Conciliis conscripta, quae secundum legem inueniuntur, custodire nos oportet. Si quis uero statuta supergressus corruperit, uel pro nihilo habenda putauerit, si laicus est, communione, si Clericus, honore priuetur. Uniuersi dixerunt, placet, placet.

[* Carth. primo.]

CAPUT XCIII.

[p.544]

Ut si quis Sacerdotum contra haec interdicta fecerit, a suo sit officio submouendus.

Ex Epistola Papae Leonis* ad Episcopos per Campaniam, Picenum, et Tusciam, cap. V.

[p.544]

Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec statuta uenire tentauerit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se nouerit officio submouendum: nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae.

[* Leonis I. epist. II.]

CAPUT XCIV.

[p.544]

De flectendo genua.

Ex Concilio Nicaeno*, cap. XX.

[p.544]

Quoniam sunt quidam in die Dominico genua flectentes, et in diebus Pentecostes; ut omnia in uniuersis locis consonanter obseruentur, placuit sancto Concilio stantes Domino uota persoluere.

[* sub Syluestro I. an. 325. ]

CAPUT XCV.

[p.544]

Ut populus ante completam Missam, et benedictionem acceptam, egredi non praesumat.

Ex Concilio Aurelianensi*, cap. XXII.

[p.544]

Cum ad celebrandas Missas in Dei nomine conuenitur, popuuls non ante discedat quam Missae solemnitas compleatur, et ubi Episcopus fuerit, benedictionem accipiat Sacerdotis.

Ex Concilio Carthaginis.

[p.544]

Sacerdote uerbum in Ecclesia faciente qui egressus de autditorio fuerit, excommunicetur.

[* Aurel. I. cap. XXVI.]

CAPUT XCVI.

[p.544]

Quod manere debeat firmum si serui fisci Ecclesias fecerint, easque de peculio suo ditauerint.

Ex Concilio Toletano*, cap. XV.

[p.544]

Si qui ex seruis fiscalibus fortasse Ecclesias construxerint, easque de sua paupertate ditauerint, hoc procuret Episcopus prece sua auctoritate Regia confirmari.

[* Tolet. 3.]

CAPUT XCVII.

[p.544]

Ut uallematia{9} et turpia cantica prohibeantur.

Ex eodem Concilio, cap. XXIII.

[p.544]

Exterminanda omnino est irreligiosa consuetudo, quam uulgus per sanctorum solemnitates agere consueuit; ut populi qui debent officia diuina attendere, saltationibus et turpibus inuigilent canticis; non solum sibi nocentes, sed et religiosorum officiis perstrepentes: hoc etenim ut ab omni Hispania depellatur, Sacerdotum et iudicum a Concilio sancto curae committatur.

[{9} uallematia ] Alius codex Allemandiae, uel Gallemanchiae.]

CAPUT XCVIII.

[p.544]

De his qui Ecclesiastica ieiunia absque necessitate dissoluunt.

Ex Concilio Gangrensi*, cap. XIX.

[p.544]

Si quis eorum qui continentiae student, absque necessitate corporea tradita in commune ieiunia, et ab Ecclesia custodita, superbiendo dissoluit, stimulo suae cogitationis impulsus, anathema sit.

[* sub Syluestro I. ]

CAPUT XCIX.

[p.544]

Non debere in diebus ieiuniorum commemorationes Martyrum fieri.

Ex Concilio Laodicensi*, cap. LI.

[p.544]

Quod non oporteat in Quadragesima Martyrum natalitia celebrari, sed eorum sancta commemoratio in diebus Sabbatorum et Dominicarum fieri conueniat.

[* sub Syluestro, uel rectius Liberio circa 364. ]

CAPUT C.

[p.544]

Oblationes offerri in domibus non oportere.

Ex Concilio quo supra, cap. LVIII.

[p.544]

Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab Episcopis uel Presbyteris.

[p.545]

CAPUT CI.

[p.545]

Ut Sacramentum catechumenis non praebeatur.

Ex Epistola Papae Leonis*.

[p.545]

Item placuit ut etiam per solemnissimos Paschales dies sacramentum catechumenis non detur, nisi solitum salis: quia si fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec catechumenos oportet mutare.

[* Ex Carthag. tertio cap. 5.]

CAPUT CII.

[p.545]

Quod Pascha et Pentecoste sit baptizandum.

Ex eadem Epistola* ad Episcopos per Siciliam.

[p.545]

Unde quia manifestissime patet baptizandis in Ecclesia electis haec duo tempora, de quibus loquuti sumus, esse legitima, dilectionem uestram monemus ut nullos alios dies huius obseruantiae misceatis.

[* Epistola IV. cap. 5.]

CAPUT CIII.

[p.545]

Quod omni tempore hi qui in necessitate mortis, aut aegritudinis, uel obsidionis, siue persequutionis, aut naufragii urgentur, debeant baptizari. De reddita etiam Christi baptismi ratione.

Ex eadem Epistola.*

[p.545]

Quia etsi sunt alia quoque festa, quibus multa in honorem Dei reuerentia debeatur, principalis tamen et maximi sacramenti custodienda nobis est mysticae rationis exceptio, non interdicta licentia, qua in baptismo tribuendo quolibet tempore periclitantibus subuenitur. Ita enim ad has duas festiuitates connexas sibimet atque cognatas incolumium, et in pacis securitate degentium libera uota differimus; ut in mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persequutionis angustiis, in timore naufragii nullo tempore hoc uerae salutis singulare praesidium cuiquam denegemus.

[* cap. VI.]

CAPUT CIV.

[p.545]

De catechumena praegnante.

Ex Concilio Neocaesariensi*, cap. VI.

[p.545]

Grauidam oportet baptizari quando uoluerit, nihil enim in hoc quae parit nascenti communicat, propterea quod uniuscuiusque suum propositum in confessione declaretur.

[* sub Syluestro I.]

CAPUT CV.

[p.545]

De infantibus baptizandis, quoties dubitatur utrum fuerint baptizati.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. XXXIX.

[p.545]

Item placuit de infantibus, quoties non inueniuntur certissimi testes, qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem de traditis sibi sacramentis idonei respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione priuari. Hinc enim legati Maurorum fratres nostri consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt.

[* Carthag. nomine quinto, cap. IV. et ex cod. can. Africanae Ecclesiae. ]

CAPUT CVI.

[p.545]

De baptizatis qui nondum confirmati moriuntur.

Ex Concilio Heliberitano*, cap. LXXVII.

[p.545]

Si quis Diaconus regens plebem, sine Episcopo uel Presbytero aliquos baptizauerit, Episcopus eos per benedictionem perficere debebit: quod si ante de saeculo recesserint, sub fide qua quisque credidit poterit esse iustus.

[* sub Marcello I.]

CAPUT CVII.

[p.545]

De his qui rebaptizati sunt, quantum poeniteant.

Ex Concilio Hilerdensi*, cap. IX.

[p.545]

De his qui in praeuaricationem rebaptizati, sine aliqua necessitate uel tormento dilapsi sunt, placuit ut circa eos illa Nicaenae Synodi statuta seruentur, quae de praeuaricatoribus constituta esse noscuntur; id est ut septem annis inter catechumenos orent, et duobus inter Catholicos, et postea moderatione et clementia Episcopi fidelibus in oblatione et Eucharistia communicent.

[Tempore Ioan Papae circiter an. 524. ]

CAPUT CVIII.

[p.545]

Quod non debeant baptizati, nisi ab Episcopis consignari.

Ex Epistola Papae Innocentii* ad Decentium, cap. III.

[p.545]

De consignandis uero infantibus manifestum est non ab alio quam ab Episcopo fieri licere: nam Presbyteri licet sint Sacerdotes, Pontificatus tamen apicem non habent. Haec autem Pontificibus solis deberi ut uel consignent, uel Paraclitum Spiritum tradant, non solum consuetudo Ecclesiastica demonstrat, uerum et illa lectio actuum Apostolorum, quae asserit Petrum et Ioannem esse directos, qui iam baptizatis traderent Spiritum sanctum. Nam Presbyteris seu extra Episcopum seu praesente Episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab Episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur Episcopis cum tradunt Spiritum Paraclitum. Uerba uero dicere non possum, ne magis prodere uidear, quam ad consultationem respondere.

[* Innocent. I. epist. I.]

CAPUT CIX.

[p.545]

De energumenis baptizatis.

Ex eadem Epistola, cap. VI.

[p.545]

De his uero baptizatis qui postea a daemonio, aut uitio aliquo, aut peccato interueniente arripiuntur, quaesiuit dilectio tua, si a Presbytero uel Diacono possint aut debeant consignari; quod hoc nisi Episcopus praecepit, non licet; nam ei manus imponenda omnino non est, nisi Episcopus auctoritatem dederit id efficiendi. Ut autem fiat, Episcopi est imperare, ut manus ei uel a Presbytero uel a caeteris Clericis imponatur: nam quomodo id fieri sine magno labore poterit, ut longe constitutus energumenus ad Episcopum deducatur, cum si talis casus ei in itinere acciderit, nec perferri ad Episcopum, nec referri ad sua facile possit.

CAPUT CX.

[p.545]

De epistola sancti Iacobi, in qua pro infirmis orari praecipitur.

Ex eadem Epistola, cap. VIII.

[p.545]

Sane quoniam de hoc sicuti de caeteris consulere uoluit dilectio tua, adiecit etiam filius meus Coelestinus Diaconus in epistola sua esse a tua dile[p.546]ctione positum illud, quod in beati Apostoli Iacobi epistola conscriptum est: Infirmatur quis in uobis, inducat Presbyteros, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei saluabit infirmum, et suscitabit eum Dominus: et si in peccatis fuerit, remittentur ei. Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi uel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quo ab Episcopo confecto non solum Sacerdotibus, sed omnibus uti Christianis licet in sua, aut suorum necessitate inungendo. Caeterum illud superfluum uidemus adiectum, ut de Episcopo ambigatur quod Presbyteris licere non dubium est: nam idcirco de Presbyteris dictum est, quia Episcopi occupationibus aliis impediti, ad omnes languidos ire non possunt. Caeterum si Episcopus aut potest, aut dignum ducit aliquem a se uisitandum, et benedicere, et tangere chrismate sine cunctatione potest, cuius est ipsum chrisma conficere; nam poenitentibus istud fundi non potest, quia genus est sacramenti; nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi?

CAPUT CXI.

[p.546]

Ut nulla pretia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur; quod si qui perpetrare fuerint deprehensi, honoris sui sint periculum subituri.

Ex Epistola Papae Gelasii*, cap. V.

[p.546]

Baptizandis consignandisque fidelibus pretia nulla praefigant, nec illationibus quibuslibet impositis exagitare cupiant renascentes; quoniam quod gratis accepimus, gratis dare mandamur, et ideo nihil a praedictis prorsus exigere moliantur, quo uel paupertate cogente deterriti, uel indignatione reuocati, redemptionis suae causas adire despiciant; certum habentes quod qui prohibita deprehensi fuerint admisisse, uel commissa non potius sua sponte correxerint, periculum subituri proprii sint honoris.

[* Epist. Gelas. primi ad Episc. Lucaniae. ]

CAPUT CXII.

[p.546]

De Energumenis.

Ex Concilio Aurausico*, cap. XIV.

[p.546]

Energumeni iam baptizati si de purgatione sua curant, et se sollicitudini Clericorum tradunt, monitisque obtemperant, omnimodis communicent, sacramenti ipsius uirtute uel muniendi ab incursu daemonum quo infestantur, uel purgandi quorum iam ostenditur uita purgatior.

Ex Concilio Carthaginis*, cap. XC.

[p.546]

Omni die Exorcistae energumenes manis imponant.

Ex Concilio quo supra, cap. XCI.

[p.546]

Pauimenta domorum Dei energumeni uerrant.

Ex Concilio quo supra, cap. XCII.

[p.546]

Energumenis in domo Dei adsidentibus uictus quotidianus per Exorcistas oportuno tempore ministretur.

Explicit Liber Secundus.
[* Ex Arausicano I.]
[* Carth. IV.]