[p.546]
INCIPIT LIBER III.

CAPITULUM PRIMUM.

[p.546]

Presbyterorum et Diaconorum ordinationes certis celebrari posse temporibus.

Ex decreto Papae Gelasii*, cap. XI.

[p.546]

Ordinationes etiam Presbyterorum Diaconorumque nisi certis temporibus et diebus exerceri non debeant, id est quarti mensis ieiunio, septimi et decimi, sed etiam Quadragesimalis initii, ac mediana Quadragesimae die sabbati ieiunio circa uesperam nouerint celebrandas. Nec cuiuslibet utilitatis seu Presbyterum seu Diaconum his praeferre, qui ante ipsos fuerint ordinati.

[* Epist. Gelas. primi ad Episc. Lucaniae.]

CAPUT II.

[p.546]

Ut nemo litteras nesciens, uel aliqua parte corporis imminutus promoueatur ad Clerum.

Ex quo supra, cap. XVI.

[p.546]

Illitteratos quoque, et nonnulla parte corporis imminutos sine ullo respectu ad Ecclesiasticum didicimus uenire seruitium; quod simul antiqua traditio, et Apostolicae sedis uetus forma non recipit; quia nec litteris carens sacris esse potest aptus officiis, et uitiosum nihil Deo prorsus offerri legalia praecepta sanxerunt. Itaque de caetero modis omnibus haec uitentur, nec quisquam talis suscipiatur in Clerum. Si qui uero uel temeritate propria uel incuria praesidentum tales ante suscepti sunt, in his quibus constituti sunt locis eatenus perseuerent, ut nihil unquam promotionis arripiant, satisque habeant hoc ipsum sibi pro nimia miseratione permissum.

CAPUT III.

[p.546]

De his qui se ipsos abscindunt.

Ex quo supra, cap. XVII.

[p.546]

De his autem qui semetipsos absciderint, paterni Canones euidenter sequenda posuerunt, quorum tenorem sufficiat indidisse. Dicunt enim talia perpetrantes mox ut agniti fuerint, a munere Clericali debere secludi. Quod modis omnibus custodire nos conuenit, quia fas esse nullus suppeditat, praeter illa quidquam quae memorabilis decreuit forma censurae.

CAPUT IV.

[p.546]

Quod ad clerum criminosi nequeant promoueri, et in clero positi si in aliquibus fuerint inuenti criminibus, a suis officiis arceantur.

Ex quo supra, cap. XVIII.

[p.546]

Comperimus etiam horrendis quibusdam criminibus implicatos tota discretione summota, non solum de factis atrocibus necessariam poenitudinem non habere, sed nec aliqua correptione penitus succedente ad diuinum ministerium honoremque conscendere. Nonnullos autem etiam in ipsis ordinibus constitutos grauius delinquentes facinoribus non repelli, cum et Apostolus clamet: Nemini cito manus imponendas, neque communicandum peccatis alienis, maiorum ueneranda constituta pronuntient. Huiusmodi etiam si forte subrepserint, tam qui ante peccauerunt detectos oportere depel[p.547]li, quam sacrae professionis oblitos praeuaricatoresque sancti propositi procul dubio submouendos.

[I. Tim. 5.]

CAPUT V.

[p.547]

Quod daemoniis aliisque passionibus irretitis ministeria sacra tractare non liceat.

Ex quo supra, cap. XIX.

[p.547]

Usque adeo sane comperimus illicita quaeque prorumpere, ut daemoniis similibusque passionibus irretitis ministeria sacrosancta tractare tribuatur: quibus si in hoc opere positis aliquid propriae necessitatis occurrat, quis de sua fidelium salute confidet, ubi ministros ipsos curationis humanae tanta perspexerit calamitate uexari? Atque ideo necessario remouendi sunt, ne quibuslibet, pro quibus Christus mortuus est, scandalum generetur infirmis. Postremo si corpore sauciatum fortassis aut debilem nequaquam sancta contingere lex diuina permittit; quanto magis doni coelestis dispensatores esse non conuenit, quod est deterius, mente perculsos?

CAPUT VI.

[p.547]

De his qui uiduas aut dimissas ducunt, uel in malis consiliis mixti sunt.

In excerptis Martini*.

[p.547]

Si quis uiduam aut ab alio dimissam duxerit, non admittatur ad clerum; aut si obrepsit, deiiciatur. Similiter si homicidii aut facto, aut praecepto, aut consilio, aut assensione post baptismum conscius fuerit, et per aliquam subreptionem ad Clericatum uenerit, deiiciatur, et in finem uitae suae communionem recipiat.

[* Ex Capitulis Martini Bracarensis Episc. cap. XXVI.]

CAPUT VII.

[p.547]

Ex decreto Papae Hilarii, qui non debeant ad clericatum admitti.

cap. I*.

[p.547]

Cauendum ergo imprimis ne ad sacratos gradus, sicut gestis prioribus ante praescriptum est, quisquam qui uxorem non uirginem duxit, adspiret: repellendus est etiam quisque qui in secundae uxoris nuptias contra Apostolica praecepta conuenerit. Quod inscii litterarum, nec non et aliqua membrorum damna perpessi, et hi qui ex poenitentibus sunt, ad sacros ordines adspirare non audeant. Quisquis talium consecrator exstiterit, factum suum ipse dissoluet; et quod commisit illicite, aut a decessoribus inuenit admissum, si proprium periculum uult uitare, damnabit. Nos enim in nullo uolumus seueritatem ultionis exercere, sed qui in causis Dei uel contumacia uel in aliquo excessu deliquerit, aut ipse quod perperam fecit abolere noluerit, in se quiquid in alium non resecarit, inueniet. Quod ut deinceps possit tenacius custodiri, si placet omnes causas et subscriptiones proprias commodate, ut Synodali iudicio aditus claudatur illicitus. Ab uniuersis Episcopis et Presbyteris acclamatum est, haec confirmamus et haec docemus.

[* Ex Conc. Romano circ. 465.]

CAPUT VIII.

[p.547]

Item eiusdem de eadem re, cap. II*.

[p.547]

Nonnulli Episcopatum, qui nonnisi meritis praecedentibus datur, non diuinum munus, sed hereditarium putant esse compendium, et credunt sicut res caducas atque mortales, ita Sacerdotium uelut legali aut testamentario iure posse dimitti. Nam plerique Sacerdotes in mortis confinio constituti, in locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare, ut scilicet non legitima exspectetur electio, sed defuncti gratificatio pro populi habeatur assensu: quod quam graue sit aestimate: atque ideo si placet etiam hanc licentiam generaliter de Ecclesiis auferamus, ne quod turpe dictu est, homini se putet debere quod Dei est.

[* Ibid. cap. 5.]

CAPUT IX.

[p.547]

De his qui uirginitatem professi sunt: et de his quae sub sororis habitu cum aliquibus commorantur.

capitulo XIX*.

[p.547]

Quotquot uirginitatem promittentes irritam faciunt sponsionem, inter bigamos censeantur. Uirgines autem quae conueniunt cum aliquibus tamquam sorores habitare prohibemus.

[* Ex Concil. Ancyrano, sub Syluest. an. 314. cap. 18.]

CAPUT X.

[p.547]

Ut ex curialibus Clericus non fiat, propter uoluptates quas a diabolo inuentas exhibere compellitur.

Ex Epistola Papae Innocentii* ad Uictricium Episc. cap. XI.

[p.547]

Praeterea frequenter quidam e fratribus nostris curiales uel quibuslibet publicis functionibus occupatos Clericos facere contendunt, quibus postea maior tristitia cum de reuocandis eis aliquid ab Imperatore praecipitur, quam gratia de adscito nascitur: constat enim eos in ipsis muniis etiam uoluptates etiam exhibere, quae a diabolo inuentae esse noscuntur, et ludorum uel munerum apparatibus aut praeesse aut forsitan interesse. Sit certe in exemplum sollicitudo et tristitia fratrum quam saepe pertulimus Imperatore praesente, cum pro his saepius rogaremus, quam ipse nobiscum positus cognouisti: quibus non solum inferiores Clerici ex curialibus, uerum etiam iam in Sacerdotio constituti, ingens molestia ut redderentur instabat.

[* Ex epist. 2. Innoc. I. ad Uictric. Rothomag. Episcop.]

CAPUT XI.

[p.547]

De ministratoribus.

Ex eiusdem Epistola* ad Exuperium, cap. III.

[p.547]

Quaesitum etiam est super his qui post baptismum administrauerunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulere sententiam. De his nihil legimus a maioribus diffinitum: meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter uindictam noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministrum esse, datum in huiusmodi uindicem. Quomodo igitur reprehenderent factum, quod auctore Domino uiderent esse concessum? De his ergo ita ut hactenus seruatum est, sic habemus, ne aut disciplinam euertere, aut contra auctoritatem Domini uenire uideamur. Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia seruabuntur.

[* Epistola 3.]

CAPUT XII.

[p.547]

Quod qui preces uel criminales dictant, habentur immunes.

Ex eadem Epistola, cap. V.

[p.547]

Illud etiam sciscitari uoluisti, an preces dictantibus liberum concedatur, utique post baptismi [p.548] regenerationem, a Principibus poscere mortem alicuius uel sanguinem de reatu: quam rem Principes nunquam sine cognitione concedunt, sed ad iudices commissa ipsa uel crimina semper remittunt, ut causa cognita uindicentur; quae cum quaesitori fuerint delegata, aut absolutio, aut damnatio pro negotii qualitate profertur; et dum legum in improbos exercetur auctoritas, erit dictator immunis.

CAPUT XIII.

[p.548]

Si quis uolens partem sui corporis amputauerit, Clericus esse non potest, nolens autem, potest.

Ex Epistola Papae Innocentii ad Felicem Episcopum* , cap. XXVIII.

[p.548]

Qui igitur partem cuiuslibet digiti sibi ipsi uolens abscidit, hunc ad Clerum Canones non admittunt: cui uero casu aliquo contigit, dum aut operi rustico curam impendit, aut aliquid faciens se non sponte percussit, hos Canones praecipiunt, et Clericos fieri, et si in clero fuerint reperti, non abiici: in illis enim uoluntas est iudicata, quae sibi ausa fuit ferrum iniicere, quod scilicet et alii id facere dubitari non possit, in istis uero casu ueniam meruit.

[* Epist. 4. ad Felicem Nucerianum Episc. cap. I.]

CAPUT XIV.

[p.548]

Quod digami ad Clerum admitti non possunt.

Ex eadem Epistola, cap. XXIX.

[p.548]

De digamis autem nec consuli debuit, quod manifesta sit lectio Apostoli Unius uxoris uirum , ad Sacerdotium siue ad Clericatum admitti debere, et hanc ipsam tamen si uirginem accepit: nam ea quae habuerit antea uirum, licet defunctus sit, tamen si postea Clerico fuerit copulata, Clericus qui eam acceperit esse non poterit: quia in lege cautum est: Non uiduam, non abiectam habere posse in coniugem Sacerdotem.

[* cap. 2.]
[I. Tim. 3.]
[Tit. 1.]

CAPUT XV.

[p.548]

Qui de laicis ad clerum non debeant promoueri.

Ex eadem Epistola, cap. III.

[p.548]

De laicis uero consuluit tua religio, quod Canones ordinare prohibeant. Certum est quidem hoc regulas Ecclesiasticas continere, sed non ita diffinitum est, ut de omnibus sit laicis constitutum: neque enim Clerici nosci et non fieri possunt: sed designata sunt genera de quibus ad Clericatum peruenire non possunt, id est si quis fidelis militauerit, si quis fidelis causas egerit, hoc est postulauerit, si quis fidelis administrauerit. De curialibus autem manifesta ratio est, quoniam et si inueniantur huiusmodi uiri qui debeant Clerici fieri, tamen quoniam saepius ad curiam repetuntur, cauendum ab his est propter tribulationem quae saepe de his Ecclesiae prouenit.

CAPUT XVI.

[p.548]

Qui de laicis possunt Clerici fieri: hic aperte concuba prohibetur.

Ex eadem Epistola, cap. IV.

[p.548]

Laici uero qui habentes uxores baptizati sunt, ac sic se instituerunt, ut opinio eorum in nullo uacillet, ut aut Clericis iuncti sint, aut monasteriis ex quo baptizati sunt, haeserint. Si non concubinam, non pellicem nouerint, si in omnibus bonis operibus uigilarint, non prohibentur huiusmodi ad Clericatus sortem assumi.

CAPUT XVII.

[p.548]

De temporibus morandi in clero.

Ex eadem Epistola, cap. V.

[p.548]

Ita sane ut in eos tempora a maioribus constituta seruentur, nec cito quilibet Lector, cito Acolythus, cito Diaconus, cito Sacerdos fiat: quia in minoribus officiis si diu perdurent, et uita eorum pariter et obsequia comprobantur, ut ad Sacerdotium postea emensis stipendiorum meritis ueniant, nec praeripiant quod uita probata meretur accipere. Quoniam ergo certa diffinitione monstratum est qui debeant admitti, quiue reprobari, ex his omnibus, quos uidet dignatio tua non posse reprobari, eligere debebis quos Clericos facias: si enim nullam gratiam hominibus aut beneficium praestare uelimus, tales inuenire possumus, de quorum assumptione nec incurrere scandalum, nec erubescere ualeamus.

CAPUT XVIII.

[p.548]

Quae in singulis Clerici gradibus tempora sint praefixa.

Ex Epistola Zozimi Papae*, cap. III.

[p.548]

Haec sunt autem in singulis gradibus obseruanda tempora. Si ab infantia Ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, inter Lectores usque ad uicesimum aetatis annum continuata obseruatione perduret: si maior iam et grandaeuus accesserit, ita tamen ut post baptismum statim se diuinae militiae desideret mancipari, siue inter Lectores, siue inter Exorcistas quinquennio teneatur; exinde Acolythus uel Subdiaconus quatuor annis: et sic ad benedictionem Diaconatus si meretur, accedat, in quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, haerere debebit: exinde suffragantibus stipendiis per tot gradus datis propriae fidei documentis, Presbyterii Sacerdotium poterit promereri; de quo loco, si eum exactior ad bonos mores uita perduxerit, summum Pontificatum sperare debebit. Hac tamen lege seruata, ut neque digamus, neque poenitens, neque uiduae maritus ad hos gradus possit admitti. Sane ut etiam defensores Ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supradicta obseruatione teneantur, si meruerint esse in ordine Clericatus.

[* Data an. 418.]

CAPUT XIX.

[p.548]

Quod non debeant Sacerdotes aut Clerici amicti palliis, et praecincti lumbis in Ecclesia ministrare.

Ex Epistola Papae Coelestini*, cap. XIV.

[p.548]

Didicimus enim Domini Sacerdotes superstitioso potius cultui inseruire, quam mentis uel fidei puritati. Sed non mirum si contra Ecclesiasticum morem faciunt, qui in Ecclesia non creuerunt, sed alio uenientes itinere secum haec in Ecclesiam quae in alia conuersatione habuerant, intulerunt: amicti pallio et lumbis praecincti credunt se sanctae scripturae fidem non per spiritum, sed per litteram impleturos: nam si ad hoc ita praecepta sunt, ut taliter seruarentur, cur non fiunt pariter quae sequuntur ut lucernae ardentes una cum baculo teneantur? Habent suum ista mysterium, et intelligentibus ita clara sunt, ut ea magis qua decet significatione seruentur. Nam in lumborum praecinctione castitas,[p.549] in baculo regimen pastorale, in lucernis ardentibus boni fulgor operis, de quo dicitur; Sic opera uestra luceant , indicatur. Habent tamen istum forsitan cultum, morem potius quam rationem sequentes, qui remotioribus habitant locis, et procul a caeteris degunt, unde hic habitus in Ecclesiis Gallicanis, ut tot annorum tantorumque Pontificum in alterum habitum consuetudo uertatur. Discernendi a plebe uel caeteris sumus doctrina non ueste, conuersatione non habitu, mentis puritate non cultu. Nam si studere incipiamus nouitati, traditum nobis a Patribus ordinem calcabimus, ut locum superuacuis superstitionibus faciamus. Rudes ergo fidelium mentes ad talia non debemus inducere: docendi enim sunt potius quam illudendi; nec imponendum est eorum oculis, sed mentibus infundenda praecepta sunt. Erant quidem multa quae pro disciplina Ecclesiastica, uel ipsius rei dicere ratione possemus: sed ab his ad alia deuocamur.

[* Coelestini I. Epist. 2. ad Episcop. prouinciae Uiennensis et Narbonensis, cap. I.]
[Matt. 5.]

CAPUT XX.

[p.549]

De Clericis, quales debeant promoueri.

Ex Decretis Papae Siricii, cap. VIII.*

[p.549]

Didicimus etiam licenter ac libere inexploratae uitae homines, quibus etiam fuerint numerosa coniugia, ad praefatas dignitates prout cuicumque libuerit adspirare, quod non tantum illis qui ad haec immoderata ambitione perueniunt, quantum Metropolitanis specialiter Pontificibus imputamus, qui dum inhibitis ausibus conniuent, Dei nostri quantum in se est praecepta contemnunt. Et ut taceamus quod altius suspicamur, ubi illud est quod Dominus noster data per Moysen lege constituit dicens: Sacerdotes mei semel nubant . Et alio loco: Sacerdos uxorem uirginem accipiat, non uiduam, non repudiatam, non meretricem . Quod sequutus Apostolus ex persequutore praedicator: Unius uxoris uirum tam Sacerdotem quam Diaconum fieri debere mandauit. Quae omnia ita uestrarum regionum despiciuntur Episcopis, quasi in contrarium magis fuerint constituta: et quia non est nobis de huiusmodi usurpationibus negligendum, ne nos indignantis Domini uox iusta corripiat quae dicit: Uidebas furem et currebas cum eo; et ponebas tuam portionem cum adulteris : quid ab uniuersis post haec Ecclesiis sequendum sit, quid uitandum generali pronuntiatione decernimus.

[* Epistola ad Himerium Terracon Episcop.]
[Leuit. 21.]
[Ezech. 44.]
[I. Tim. 3.]
[Psal. 49. ]

CAPUT XXI.

[p.549]

Quod extra conscientiam Metropolitani non ordinandus sit Episcopus.

Ex Decretis Papae Innocentii, cap. IX.*

[p.549]

Primum ut extra conscientiam Metropolitani Episcopum nullus audeat ordinare: integrum enim iudicium est, quod plurimorum sententiis confirmatur. Nec unus Episcopus ordinare praesumat Episcopum, ne furtiuum beneficium praestitum uideatur. Hoc enim et a Synodo Nicaena constitutum atque diffinitum.

[* Epistola 2. ad Uictricium Rothomag. Episcop. cap. 1. ]

CAPUT XXII.

[p.549]

Quod nolentibus Clericis, uel populis, nemo debeat Episcopus ordinari.

Ex Epistola Papae Coelestini* ad uniuersos Episcopos per Uiennensem et Narbonensem prouinciam constitutos, cap. XVIII.

[p.549]

Nullus inuitis detur Episcopus: Cleri, plebis et ordinis consensus et desiderium requiratur. Tunc alter de altera eligatur Ecclesia, si de ciuitatis ipsius Clericis, cui est Episcopus ordinandus, nullus dignus, quod euenire non credimus, poterit inueniri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis Ecclesiis merito praeferantur. Habeat unusquisque suae fructum militiae in Ecclesia, in qua suam per omnia officia transegit aetatem: in aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam alter sibi audeat uindicare mercedem. Sit facultas Clericis renitendi si se uiderint praegrauari: et quos sibi ingeri ex transuerso cognouerint, non timeant refutare: quia si non debitum praemium, uel liberum de eo qui eos recturus est debent habere iudicium.

[* Epist. 2. Coelestini I. cap. V. ]

CAPUT XXIII.

[p.549]

Quod ab illicitis sit ordinationibus abstinendum.

Ex eadem Epistola cap. XIX.*

[p.549]

Abstineatur etiam ab illicitis ordinationibus. Nullus ex laicis, nullus digamus, nullus qui sit uiduae maritus aut fuerit, ordinetur; sed irreprehensibilis, et qualem elegit Apostolus, fiat. Per Moysen Dominus praecepit: Uirginem accipiat Sacerdos uxorem . Subsequitur et supplet Apostolus eodem loquutus Spiritu, unius uxoris uirum debere Episcopum consecrari. Ad hanc ergo eligantur formulam Sacerdotes: et si quae factae sunt ordinationes illicitae, remoueantur, quoniam stare non possunt: nec discussionem nostram subterfugere poterunt, quamuis latere se aestiment qualiter peruenerunt. Ut nulla religionis reuerentia obscuritate fuscetur, non sit uana gloriatio palliatis, Episcopalem morem qui Episcopi sunt, sequantur. Daniel,* ut diximus, qui accusationem Pontificali honore subterfugere se posse credidit, et ad fastigium tantum accusatores suos latendo peruenit, a sanctitatis uestrae coetu interim se nouerit segregatum, qui se nostro iudicio debet obiicere, si conscientiae suae nouit confidentiam obtinere. Massiliensis* uero Ecclesiae Sacerdotem, qui dicitur, quod dictu nefas est, in necem fratris sui taliter gratulatus, ut huic qui eius sanguine cruentatus aduenerat, portionem cum eodem habiturus occurreret; uestro eum audiendum collegio delegamus.

[* cap.VI. ]
[Leuit. I.]
[I. Tim. 3. ]
[* Hic incipit cap. 7.]
[* Hic cap. 8. incipit Massiliensis, etc. ]

CAPUT XXIV.

[p.549]

Ut nullus Episcoporum seruum alterius ad Clericatus officium promouere praesumat.

Ex Decretis Papae Leonis in Epistola ad Episcopos per Campaniam.*

[p.549]

Admittuntur passim ad ordinem sacrum, quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur; et qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt, ad fastigium Sacerdotii, tamquam seruilis uilitas hunc honorem capiat, prouehuntur: et probari Deo se posse creditur, qui domino suo necdum probare se potuit. Duplex itaque in hac parte reatus est, quod et sacrum ministerium talis consortii uilitate polluitur, et dominorum quantum ad illicitae usurpationis temeritatem pertinet, iura soluuntur. Ab his itaque, fratres carissimi, omnes uestrae prouinciae abstineant Sacerdotes, et non tantum ab his, sed ab aliis etiam qui originali aut alicui conditioni obligati sunt, uolumus temperari; nisi forte eorum petitio aut uoluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos uindicant potestatis; debet enim esse immunis ab aliis, qui diuinae militiae fuerit aggregandus, ut a castris dominicis, quibus nomen eius adscribitur, nullis necessitatis uinculis abstrahatur.

[* Leonis I. epist. I. cap. I. ]
[p.550]

CAPUT XXV.

[p.550]

Ut quicumque ad Sacerdotium uel uiduarum mariti, uel habentes numerosa coniugia promoti fuerint, ab omnibus Ecclesiasticis officiis arceantur.

Eiusdem cap. II.

[p.550]

Qualis uero unicuique natalium honestas et morum esse debeat, qui sacri altaris ministerio est sociandus, et Apostolo nos docente, et diuina praeceptione didicimus, et Canonum regulis, a quibus plerosque fratrum declinasse et penitus deuiasse reperimus: nam constat ad Sacerdotium peruenisse uiduarum maritos quosdam, etiam quibus fuerint numerosa coniugia, et ad omnem licentiam uita liberior, ad sacrum ordinem passim patefactis aditibus fuisse promotos, contra illam beati Apostoli uocem qua talibus exclamat dicens: Unius uxoris uirum : et contra illud antiquae legis praeceptum quo dicitur et cauetur: Sacerdos uirginem uxorem accipiat, non uiduam, non repudiatam . Hos ergo quicumque tales admissi sunt, ab Ecclesiasticis officiis et a Sacerdotali nomine Apostolicae sedis auctoritate iubemus arceri. Nec hoc enim sibi poterunt pro arbitrio uindicare, cuius capaces per hoc quod illis obstiterat, non fuerunt: huius discussionis curam nobis specialiter uindicantes, ut si qua forsitan de his commissa sunt, corrigantur, ne liceat ultra committi; et ne qua excusatio de ignoratione nascatur, (quamquam ignorare nunquam licuerit Sacerdotem, quid Canonum regulis fuerit diffinitum) haec ergo ad prouincias uestras per Innocentium, Legitimum, et Segetium fratres et Coepiscopos nostros scripta direximus, ut quae male pullulasse noscuntur, radicitus euellantur, et messem Dominicam zizania nulla corrumpat. Ita enim fructum uberem quae sunt sincera praestabunt, si ea quae natam segetem enecare consuerunt, diligentius amputentur.

[I. Tim. 3. ]
[Leuit. 21.]

CAPUT XXVI.

[p.550]

Ut si quis sacerdotum contra haec interdicta fecerit a suo sit officio submouendus.

Eiusdem cap. V.

[p.550]

Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec statuta uenerit uel uenire tentauerit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se nouerit officio submouendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. Ne quid uero sit quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de Ecclesiasticis ordinibus et Canonum promulgata sunt disciplinis, ita a uestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis illa commiserit, ueniam sibi deinceps nouerit denegari.

CAPUT XXVII.

[p.550]

Quod non habeantur Episcopi, quos nec Clerus elegit, nec populus exquisiuit, nec prouinciales Episcopi consecrauerunt: si qui tamen Clerici ab his pseudo-Episcopis ordinantur, rata potest ordinatio talis existere.

Eiusdem cap. XV. *

[p.550]

Nulla ratio sinit ut inter Episcopos habeantur, qui nec a Clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a prouincialibus Episcopis cum Metropolitani iudicio consecrati: unde cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum quod non docetur eis fuisse collatum? Si qui autem Clerici ab ipsis pseudo-Episcopis in eis Ecclesiis ordinati sunt, quae ad proprios Episcopos pertinebant, et ordinatio eorum cum consensu et iudicio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis Ecclesiis perseuerent: aliter autem uana habenda est consecratio, quae nec in loco fundata est, nec auctoritate munita.

[* Leonis eiusd. Epistola, seu respons. Inquis. ad Rustici Narbon. Episcopi, haec est XCII. respons. I.]

CAPUT XXVIII.

[p.550]

Ut nullus inuitis ordinetur Antistes.

Eiusdem cap. XXXV.*

[p.550]

Cum ergo de summi Sacerdotis electione tractabitur, ille omnibus praeponatur, quem Clerici plebisque consensus concorditer postulauerint; ita ut si in aliam forte personam partium se uota diuiserint, Metropolitani iudicio is alteri praeponatur, qui maioribus et studiis iuuatur et meritis, tantum ut nullus inuitis et non petentibus ordinetur; ne ciuitas Episcopum non optatum aut contemnat, aut oderit, et fiat minus religiosa quam conuenit, cui non licuerit habere quem uoluit.

[* Ad Anastasium Thessalonicens. Episc. epist. 84. cap. 5. ]

CAPUT XXIX.

[p.550]

Ut nullus alienum Clericum sollicitare uel tenere praesumat, suo Episcopo non praebente consensum.

Eiusdem cap. XXXIX.

[p.550]

Alienum Clericum inuito Episcopo ipsius nemo suscipiat, nemo sollicitet; nisi forte ex placito charitatis id inter dantem accipientemque conueniat: nam grauis iniuriae reus est, qui de fratris Ecclesia id quod est utilius aut pretiosius audet uel allicere uel tenere. Itaque si intra prouinciam res agitur, transfugam Clericum de Ecclesia sua Metropolitanus redire compellat. Si autem longius recessit, tui praecepti auctoritate reuocabitur, ut nec cupiditati nec ambitioni occasio relinquatur.

[cap. IX.]

CAPUT XXX.

[p.550]

Ut implicati negotiis alienis, ante redditam rationem Clerici non ordinentur.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. IV.

[p.550]

Magnus Episcopus Astuagensis {12} dixit: Quid dilectioni uestrae uidetur, procuratores et actores, tutores etiam seu curatores pupillorum si debeant ordinari. Gratus Episcopus dixit: Si post deposita uniuersa et reddita ratiocinia, si actus uitae ipsorum fuerint comprobati, in omnibus debent et cum laude Clerici, si postulati fuerint, honore munerari. Si enim quis ante libertatem negotiorum uel officiorum ab aliquo sine consideratione fuerit ordinatus, Ecclesia infamatur. Uniuersi dixerunt: Recte omnia statuit sanctitas tua, ideoque tua nostra est quoque sententia.

[* Primo sub Iulio I. cap. VIII.]
[{12} Astuagensis ] Alius codex Aptungensis.]

CAPUT XXXI.

[p.550]

Rebaptizati ad nullum Clericatus gradum promouendi.

Ex Concilio quo supra, cap. XXVII.*

[p.550]

Item confirmatum est, ut si quando Presbyteri uel Diaconi in aliqua grauiori culpa conuicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit remoueri, non eis manus uel tamquam poenitentibus, uel tam[p.551]quam fidelibus laicis imponatur; neque unquam permittendum ut rebaptizati ad Clericatus gradum promoueantur.

[* Ex cod. can. Afric. Eccles. cap. notato, et ex Carthag. nomine V. cap. XI.]

CAPUT XXXII.

[p.551]

De his qui peregre baptizantur, ut ad Clerum non ueniant.

Ex Concilio Heliberitano*, cap. XXIV.

[p.551]

Omnes qui peregre fuerint baptizati, eo quod eorum minime sit cognita uita, ad Clerum non esse promouendos in alienis prouinciis.

[* sub Marcello Papa I. anno 305.]

CAPUT XXXIII.

[p.551]

De discretione poenitentium, qui possint ad Ecclesiasticos ordines prouehi, uel qui non possint.

Ex Concilio Toletano V. cap. LIV.

[p.551]

Hi qui in discrimine constituti poenitentiam accipiunt, nulla manifesta scelera confitentes, sed tantum peccatores se praedicantes, huiusmodi si reualuerint, possunt etiam per morum probitatem ad gradus Ecclesiasticos peruenire. Qui uero ita poenitentiam accipiunt, ut aliquod mortale peccatum perpetrasse publice fateantur, ad Clerum uel honores Ecclesiasticos peruenire nullatenus possunt, quia se confessione propria notauerunt.

CAPUT XXXIV.

[p.551]

De discretione libertorum, qui ad Ecclesiasticos ordines peruenire possunt, uel qui prouehi non possunt.

Ex eodem, cap. X.

[p.551]

Quicumque libertatem ab omnibus suis ita percipiunt, ut nullum sibimet in eis obsequium patronus retentet, isti si sine crimine sunt, ad Clericatus ordinem liberi suscipiuntur; quia directa manumissione absoluti noscuntur. Qui uero redempto obsequio manumissi sunt, pro eo quod adhuc a patrono seruituti tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad Ecclesiasticum ordinem promouendi, ne quando uoluerint eorum domini, fiant ex Clericis serui.

CAPUT XXXV.

[p.551]

De Clericis scurrilibus.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. LX.

[p.551]

Clericum scurrilem, et uerbis turpibus iocularem, ab officio detrahendum.

[* Carth. IV. sub Anastas. I. an. 398. ]

CAPUT XXXVI.

[p.551]

Non transmigrandum de ciuitate in ciuitatem.

Ex Concilio Calchedonensi*, cap. V.

[p.551]

De his qui transmigrant de ciuitate in ciuitatem Episcopis aut Clericis, placuit ut Canones, qui de hac re a sanctis Patribus statuti sunt, habeant propriam firmitatem.

[* sub Leone I. an. 451.]

CAPUT XXXVII.

[p.551]

Quod non oporteat absolute quoslibet ordinari.

Ex eodem Concilio, cap. VI.

[p.551]

Nullum absolute ordinari debere Presbyterum aut Diaconum, nec quemlibet in gradu Ecclesiastico, nisi specialiter Ecclesiae ciuitatis aut possessionis, aut Martyrii, aut Monasterii qui ordinandus est, pronuntietur. Qui uero absolute ordinantur, decreuit sancta Synodus irritam haberi huiusmodi manus impositionem, et nusquam posse ministrare ad ordinantis iniuriam.

CAPUT XXXVIII.

[p.551]

De singulis gradibus sacri ordinis, qualiter ordinentur.

Ex Concilio Carthaginensi* de psalmistis, cap. X.

[p.551]

Psalmista, id est Cantor, potest absque scientia Episcopi sola iussione Presbyteri officium suscipere cantandi, dicente sibi Presbytero: Uide ut quod ore cantas corde credas, et quod corde credis, operibus comprobes.

[* Ex Carth. IV. an. 398.]

CAPUT XXXIX.

[p.551]

Qualiter Ostiarii ordinentur.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. IX.

[p.551]

Ostiarius cum ordinatur, postquam ab Archidiacono instructus fuerit qualiter in domo Dei debeat conuersari, ad suggestionem Archidiaconi tradat ei Episcopus Ecclesiae claues de altario, dicens ei: Sic age quasi redditurus Deo rationem pro his rebus quae istis clauibus recluduntur.

[* ut supra.]

CAPUT XL.

[p.551]

Qualiter Lectores ordinentur.

Ex Concilio eodem, cap. VIII.

[p.551]

Lector cum ordinatur, faciat de illo uerbum Episcopus ad plebem, indicans eius fidem ac uitam atque ingenium: post haec spectante plebe tradat ei codicem de quo lecturus est, dicens ad eum: Accipe, et esto uerbi Dei relator, habiturus si fideliter et utiliter impleueris officium, partem cum eis qui uerbum Dei ministrauerunt.

CAPUT XLI.

[p.551]

Qualiter Exorcistae ordinentur.

Ex eodem Concilio, cap. VII.

[p.551]

Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu Episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi Episcopo: Accipe et commenda memoriae, et habeto potestatem imponendi manus supra energumenos, siue baptizatos, siue catechumenos.

CAPUT XLII.

[p.551]

De Exorcistis qui non sunt ab Episcopis ordinati.

Ex Concilio Laodicensi*, cap. XXVI.

[p.551]

Quod hi qui non sunt ab Episcopis ordinati, tam in Ecclesiis, quam in domibus, exorcizare non possint.

[* sub Syluestro, uel Liberio potius, circa 364. ]

CAPUT XLIII.

[p.551]

Qualiter Acolythi ordinentur.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. VI.

[p.551]

Acolythus cum ordinatur, ab Episcopo quidem doceatur qualiter in officio suo agere debeat, sed ab Archidiacono accipiat ceroferarium[p.552] cum cereo, ut sciat se ad accendenda Ecclesiae luminaria mancipari; accipiat et urceolum uacuum ad suggerendum uinum in Eucharistiam sanguinis Christi.

[* Carth. IV. ut supra. ]

CAPUT XLIV.

[p.552]

Qualiter Subdiaconi fiant.

Ex eodem Concilio, cap. I.*

[p.552]

Subdiaconus cum ordinatur, quia manus impositionem non accipit, patenam de manu Episcopi accipiat uacuam, et calicem uacuum; de manu uero Archidiaconi accipiat urceolum cum aquamanile ac manutergium.

[* cap. V.]

CAPUT XLV.

[p.552]

Incipit de regulis omnium Clericorum. Ut Clerici nullas negotiationes inhonestas et turpia lucra sectentur.

Ex Decreto Papae Gelasii*, cap. XV.

[p.552]

Consequens fuit ut illa quoque, quae de Piceni partibus nuper ad nos missa relatio nuntiauit, non praetereunda putaremus, id est plurimos Clericorum negotiationibus inhonestis et lucris turpibus imminere, nullo pudore cernentes Euangelicam lectionem, qua ipse Dominus noster negotiatores e templo uerberatos flagellis asseritur expulisse; nec Apostoli uerba recolentes quibus ait: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus : Psalmistam quoque Dauid surda dissimulantes aure cantantem: Quoniam non cognoui negotiationes, introibo in potentias Domini . Proinde huiusmodi aut ab indignis post haec quaestibus nouerint abstinendum, et ab omnibus quibuslibet negotiationis ingeniis cupiditateque cessandum, aut in quocumque gradu sint positi, mox a Clericalibus officiis abstinere cogantur: quoniam domus Dei domus orationis et esse debet et dici, ne officina negotiationis et spelunca potius sit latronum.

[* Epist. 9. Gelas. I. ad Episcop. Lucaniae.]
[2. Tim. 2.]
[Psal. 70.]

CAPUT XLVI.

[p.552]

Ex Concilio Terraconensi*, cap. II.

[p.552]

Quicumque in Clero esse uoluerit, emendi uilius uel uendendi carius studio non utatur. Certe si hoc uoluerit exercere, cohibeatur a Clero.

[* Tempore Hormisdae circa 516.]

CAPUT XLVII.

[p.552]

Ut Clericus nec suo nec alieno nomine foenus exerceat.

Ex Decretis Papae Leonis*, cap. IV.

[p.552]

Illud etiam duximus praemonendum, ut sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis Clericorum exercere foenus attentet: indecens enim est crimen suum commodis alienis impendere. Foenus autem hoc solum aspicere et exercere debemus, ut quod hic misericorditer tribuimus, ab eo Domino, qui multipliciter et in perpetuum mansura retribuet, recipere ualeamus.

[* Leonis I. Epist. ad Episc. per Campaniam, etc.]

CAPUT XLVIII.

[p.552]

De contumacibus Clericis, et ad officium tardis.

Ex Concilio Agathensi*, cap. II.

[p.552]

Contumaces uero Clerici prout dignitatis ordo permiserit, ab Episcopis corrigantur, et si qui prioris gradus elati superbia excommunicationem fortasse contemserint, aut Ecclesiam frequentare uel officium suum implere praesumserint, peregrina eis communio tribuetur; ita ut cum eos poenitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.

[* An. 506.]

CAPUT XLIX.

[p.552]

Si clericus furtum Ecclesiae fecerit.

Ex Concilio quo supra, cap. V.

[p.552]

Si quis Clericus furtum Ecclesiae fecerit, peregrina ei communio tribuatur.

CAPUT L.

[p.552]

Ut si cuiuslibet ordinis Clericus tardius ad Ecclesiam uenerit, deponatur.

Ex Concilio Toletano*, cap. V.

[p.552]

Presbyter, Diaconus, uel Subdiaconus, uel quilibet Ecclesiae deputatus Clericus, si intra ciuitatem fuerit, uel in loco in quo Ecclesia est, aut castello, aut uico, aut uilla, et ad Ecclesiam ad sacrificium quotidianum non uenerit, Clericus non habeatur, si castigatus per satisfactionem ueniam ab Episcopo noluerit promereri.

[* Tolet. I.]

CAPUT LI.

[p.552]

Quod nullus Ecclesiasticorum in tabernis comedere debeat.

Ex Concilio Laodicensi*, cap. XXIV.

[p.552]

Quod non oporteat sacro ministerio deditos, a Presbyteris usque ad Diaconos, et reliquum Ecclesiasticum ordinem, id est usque ad Subdiaconos, Lectores, Cantores, Exorcistas, et Ostiarios, et ex numero continentium et Monachorum, ingredi tabernas.

[* sub Syluestro aut potius Liberio circa 364.]

CAPUT LII.

[p.552]

De Clericis qui in mutuam caedem proruunt.

Ex Concilio Hilerdensi*, cap. II.

[p.552]

Si qui Clerici in mutuam caedem proruperint, prout dignitas officiorum in tali excessu contumeliam pertulerit, a Pontifice districtius iudicentur.

[* Tempore Ioan. Pap. I. circiter annum 524.]

CAPUT LIII.

[p.552]

De Clericis qui ad saecularium defensionem confugiunt propter districtionem Episcopi.

Ex Concilio Agathensi*, cap. VIII.

[p.552]

Id etiam placuit, ut Clericus si relicto officio suo propter districtionem ad saecularem iudicem forte confugerit, et ei is ad quem recurrit solatium ei defensionis impenderit, cum eodem de Ecclesiae communione pellatur.

[* Anno 506. ]

CAPUT LIV.

[p.552]

De Clericis negotia et nundinas sectantibus.

Ex Concilio Heliberitano*, cap. XVI.

[p.552]

Episcopi, Presbyteri et Diaconi de locis suis negotiandi causa non discedant, nec circumeuntes prouincias, quaestuosas nundinas sectentur. Sane ad uictum sibi conquirendum, aut filium, au libe[p.553]rum, aut mercenarium, aut amicum, aut quemlibet mittant; et si uoluerint negotiari, intra prouinciam negotientur.

[* sub Marcello I. cap. XVIII.]

CAPUT LV.

[p.553]

Ut si uoluntarie Clericus damnum Ecclesiae fecerit, satisfaciat, et excommunicetur.

Ex Concilio Agathensi*, cap. XXVII.

[p.553]

Si quis uero de Clericis documenta quibus Ecclesiae possessio firmatur, aut supprimere, aut negare, aut aduersariis fortasse tradere damnabili et punienda obstinatione praesumserit, quidquid per absentiam documentorum damni Ecclesiae illatum est, de propriis facultatibus reddat, et communione priuetur. Hi autem qui in damno Ecclesiae instrumenta Ecclesiae impie sollicitatis traditoribus susceperint, pari sententia feriantur.

[* Ut supra cap. XXVI.]

CAPUT LVI.

[p.553]

De conuersatione Clericorum, ut in uno conclaui sunt.

Ex Concilio Toletano*, cap. XXIV.

[p.553]

Prona est omnis aetas ab adolescentia in malum : nihil enim incertius quam uita adolescentiae. Ob hoc constituendum oportuit, ut si qui in Clero pueri aut adolescentes existunt, omnes in uno conclaui atrii commorentur, ut lubricitatis annos non in luxuria, sed in disciplinis Ecclesiasticis agant, deputati probatissimo seniori; quem et magistrum doctrinae et testem uitae habeant. Quod si aliqui ex his pupilli existunt, Sacerdotali tutela foueantur, ut et uita eorum a criminibus intacta sit, et res ab iniuria improborum. Qui autem his praeceptis resultauerint, monasteriis deputentur, ut uagantes animi et superbi seueriori regula distringantur.

[* Tolet. IV. an. 633.]
[Prou. 30.]

CAPUT LVII.

[p.553]

Ut Clericis uitetur ebrietas, quae omnium uitiorum fomes ac nutrix est.

Ex Concilio Agathensi, cap. XLII.*

[p.553]

Itaque eum quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut triginta dierum spatio a communione statuimus submouendum, aut corporali dandum supplicio.

[* In edit. XLI.]

CAPUT. LVIII.

[p.553]

Cuiuscumque ordinis Clerici nuptialia conuiuia uitent, ne sacer auditus aut obtutus pollui possit.

Ex Concilio quo supra, cap. XL.*

[p.553]

Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, uel deinceps, quibus ducendi uxores licentia non est, etiam alienarum nuptiarum euitent conuiuia, neque his coetibus admisceantur ubi amatoria cantantur et turpia, aut obscoeni motus corporum choris et saltationibus efferuntur; ne auditus et obtutus sacris mysteriis deputati, turpium spectaculorum atque uerborum contagione polluantur.

[* cap. XXXIX. ]

Caput LIX.

[p.553]

De Clericis qui magos aut sortilegos consuluerunt.

Ex Concilio Toletano*, cap. XXIX.

[p.553]

Si Episcopus quis, aut Presbyter, siue Diaconus, uel quilibet ex ordine Clericorum, magos aut aruspices, aut ariolos, aut certe augures, uel sortilegos, uel eos qui profitentur sortem aliquam, aut aliquos eorum similia exercentes consulere fuerit deprehensus, ab honore dignitatis suae depositus, Monasterii censuram excipiat, ibique perpetuae poenitentiae deditus scelus admissum sacrilegii luat.

[* Tolet. IV. an. 633.]

CAPUT LX.

[p.553]

Clerici tabernas non ingrediantur absque peregrinationis necessitate.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. XXVII.

[p.553]

Ut Clerici edendi uel bibendi causa tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate compulsi.

[* Carth. nomine tertio, sub Siricio an. 397 ]

CAPUT LXI.

[p.553]

De Clericis qui in seditione arma sumserint.

Ex Concilio Toletano*, cap. XLV.

[p.553]

Clerici qui in quacumque seditione arma uolentes sumserint uel sumserunt, reperti amisso ordinis sui gradu in Monasterium poenitentiae retrudantur.

[* Tolet. IV.]

CAPUT LXII.

[p.553]

De Clericis per plateas et andronas ambulantibus.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. XLVII.

[p.553]

Clericus per plateas et andronas, nisi certa et maxima officii sui necessitate non ambulet.

[* Carthag. IV. et sequentia Capitula.]

CAPUT LXIII.

[p.553]

De Clericis in nundinis et foro deambulantibus.

Ex Concilio quo supra, cap. XLVIII.

[p.553]

Clericus qui non pro emendo aliquid in nundinis uel in foro deambulat, ab officio suo degradetur.

CAPUT LXIV.

[p.553]

Clerici qui uigiliis desunt, stipendiis priuandi.

Ex Concilio Carthaginensi, cap. XLIX.

[p.553]

Clericus qui absque corpusculi sui inaequalitate uigiliis deest, stipendio priuatus excommunicetur.

CAPUT LXV.

[p.553]

Clerici maledici degrandentur.

Ex Concilio Carthaginensi, cap. LVII.

[p.553]

Clericus maledicus, maximeque in Sacerdotibus, cogatur ad postulandam ueniam; si noluerit, degradetur, nec unquam ad officium absque satisfactione reuocetur.

CAPUT LXVI.

[p.553]

De Clericis sepulcra demolientibus.

Ex Concilio Toletano*, cap. XLVI.

[p.553]

Si quis Clericus in demoliendis sepulcris fuerit deprehensus, quia facinus hoc pro sacrilegio legibus publicis sanguine uindicatur, oportet Canonibus in tali scelere proditum a Clericatus ordine submoueri, et poenitentiae triennio deputari.

[* Tolet. IV.]
[p.554]

CAPUT LXVII.

[p.554]

Ut Clerici inuidi non promoueantur.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. LIV.

[p.554]

Clericus inuidens fratrum profectibus, donec in uitio est non promoueatur.

[* Carthag. IV. sicut et sequentia capp.]

CAPUT LXVIII.

[p.554]

Clerici adulatores et proditores degradentur.

Ex Concilio quo supra, cap. LVI.

[p.554]

Clericus qui adulationibus et proditionibus uacare deprehenditur, degradetur ab officio.

CAPUT LXIX.

[p.554]

Clerici nec uestimentis nec calceamentis quaerant decorem.

Ex Concilio Carthaginensi, cap. XLV.

[p.554]

Clericus professionem suam etiam habitu et incessu probet, et ideo nec uestibus nec calceamentis decorem quaerat.

CAPUT LXX.

[p.554]

De Clericis scurrilibus uel inter epulas cantantibus.

Ex Concilio Carthaginensi, cap. LX.

[p.554]

Clericos scurriles et uerbis turpibus ioculatores ab officio detrahendos. Clerici inter epulas cantantes supradictae sententiae seueritate feriantur.

CAPUT LXXI.

[p.554]

De Clericis per creaturas iurantibus.

Ex Concilio quo supra, cap. LXI.

[p.554]

Clericum per creaturas iurantem acerrime obiurgandum; si perstiterit in uitio, excommunicandum.

CAPUT LXXII.

[p.554]

Ne ante horam tertiam conuiuia ineantur.

Ex Concilio Bracarensi*, cap. LXIV.

[p.554]

Non oportet Clericos uel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire conuiuia, neque aliquando Clericos nisi hymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori Deo deferre.

[* Ex Capitulis Martini Bracarensis Episc. cap. LXV.]

CAPUT LXXIII.

[p.554]

De his qui in parua aetate coram parentibus religionis habitum tenuerunt.

Ex Concilio Toletano*, cap. VI.

[p.554]

Cum hucusque dissolutae operationis effectus interdum nutare fecit honestum constitutionis edictum, dum incognite resolui putatur, quod indissolubili sanctionis auctoritate tenetur: ideo quidquid obuium ex incerto occurrit, euidenter abiici decet, ut de caetero nihil supersit, quod in dubium nutetur: ideoque si in qualibet minori aetate uel religionis tonsuram, uel religione debitam uestem in utroque sexu filiis aut unus aut ambo parentes dederint, certe aut nolentibus, aut nescientibus se, susceptam non mox uisam in filiis abdicauerint, sed uel coram se, uel coram Ecclesia palamque in conuentu eosdem filios talia habere permiserint, ad saecularem reuerti habitum ipsis filiis quandoque penitus non licebit; sed conuicti quod tonsuram aut religiosam uestem aliquando habuerint, mox ad religionis cultum habitumque reuocentur, et sub strenua districtione huiuscemodi sanctae obseruantiae inseruire cogantur. Parentibus sane filios suos religioni contradere non amplius, quam usque ad decimum aetatis eorum annum licentia poterit esse, postea uero an cum uoluntate parentum an suae deuotionis sit solitarium uotum, erit filiis licitum religionis assumere cultum. Quisquis autem uel abolitione tonsurae, uel saecularis uestis assumptione detectus fuerit attigisse transgressionem, et excommunicationis censuram accipiat, et religioni semper inhaereat.

[* Tolet. X. an. Christi 656.]

CAPUT LXXIV.

[p.554]

Poenitens si usus exegerit, inter Ostiarios deputetur, uel de quibus poenitentibus dicitur.

Ex Excerptis Martini*, cap. XXIII.

[p.554]

Poenitens tantum si necessitas aut usus exegerit, inter Ostiarios prius deputetur, uel inter Lectores, ita ut Euangelium uel Epistolam non legat. Si qui autem ordinati sunt, inter Subdiaconos habeantur, ita ut manum non imponant, aut sacra non contingant. Ex poenitente enim dicimus de eo, qui post baptismum pro homicidio, aut pro diuersis criminibus, aut grauissimis peccatis publicam poenitentiam sub cilicio gerens, diuino fuerit altario reconciliatus.

[* Ex Capitulis Martini Bracarensis Episc.]

CAPUT LXXV.

[p.554]

BLANK

Ex Concilio Carthaginensi.*

[p.554]

Quod Clericorum nomen etiam Lectores, Psalmistae et Ostiarii retineant.

[* Carthag. III. cap. 21. sub finem.]

CAPUT LXXVI.

[p.554]

Si Lector bigamus, aut uiduam ducat, non amplius quam Subdiaconus fiat.

Ex Epistola Martini*, cap. XLIII.

[p.554]

Lector si uiduam uxorem acceperit, in lectoratu permaneat: aut si forte necessitas sit, Subdiaconus fiat: nihil autem supra: similiter et si bigamus fuerit.

[* Ex Capitulis Martini Bracarensis Episc.]

CAPUT LXXVII.

[p.554]

Lectores Cantoresque cum orariis agere suum officium non debere.

Ex Concilio Laodicensi.*

[p.554]

Quod non oporteat Lectores aut Cantores orariis uti, et ita legere uel psallere.

[* sub Syluestro, uel, ut alii uolunt, sub Liberio circa 364. cap. XXIII.]

CAPUT LXXVIII.

[p.554]

De Diaconibus.

Ex Concilio Ancyrano*, cap. VIII.

[p.554]

Diaconi quicumque ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt dicentes uelle se habere uxores, nec posse se continere; hi postea si ad nuptias uenerint, maneant in ministerio, propterea quod his Episcopus licentiam dederit. Quicumque sane tacuerint, et susceperint manus impositionem [p.555] professi continentiam, et postea ad nuptias uenerint, a ministerio uel clero cessare debebunt.

[* Ancyr. I.]

CAPUT LXXIX.

[p.555]

Ut leuitae et uirgines ante xxv. annos non consecrentur.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. IV.

[p.555]

Item placuit ut ante xxv. annos aetatis nec Diaconus ordinetur, nec uirgines consecrentur.

[* Carthag. nomine tertio, an. 397.]

CAPUT LXXX.

[p.555]

De honore quem Presbyteris et Diaconis, qui sub ipsis sunt, debeant exhibere.

Ex Concilio Laodicensi*, cap. XX.

[p.555]

Quod non oporteat Diaconum coram Presbytero sedere, sed iussione Presbyteri sedeat. Similiter autem et Diaconi honorem habeant ab obsequentibus, id est Subdiaconibus et omnibus Clericis.

[* sub Syluestro, etc. ut supra.]

CAPUT LXXXI.

[p.555]

De obedientia Diaconorum erga Presbyteros.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. XXXVII.

[p.555]

Diaconi ita se Presbyteris ut Episcopis ministros esse cognoscant.

[* Carthag. IV. an. 398. ]

CAPUT LXXXII.

[p.555]

Ex Concilio quo supra. *

[p.555]

Ut Diaconus praesente Presbytero Eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogit, iussus eroget.

[* Ibid. cap. 37.]

CAPUT LXXXIII.

[p.555]

Ex Concilio cuius suprascriptum, cap. IX.*

[p.555]

Ut Diaconus iubente Presbytero sedeat quolibet loco.

[* cap. 39.]

CAPUT LXXXIV.

[p.555]

Ex Concilio Carthaginensi.*

[p.555]

Ut Diaconus in conuentu Presbyterorum interrogatus loquatur.

[* cap. 40.]

CAPUT LXXXV.*

[p.555]

Ut Diaconus tempore tantum oblationis et lectionis alba utatur.

[* cap. 41.]

CAPUT LXXXVI.

[p.555]

Quod praeter Episcopum clericus proficisci non debeat.

Ex Concilio Laodicensi, cap. XLII.

[p.555]

Quod non oporteat Sacerdotem uel Clericum praeter iussionem sui Pontificis proficisci.

CAPUT LXXXVII.

[p.555]

Ut Sacerdotes et Leuitae canes ad uenandum et accipitres non habeant.

Ex Concilio Agathensi, cap. LVI.

[p.555]

Episcopis, Presbyteris, Diaconis canes ad uenandum aut accipitres habere non liceat. Quod si quis talium personarum in hac uoluntate detectus fuerit, si Episcopus, tribus mensibus se a communione suspendat, Presbyter duobus mensibus abstineat, Diaconus uero uno ab omni officio suo uel communione cessabit.

CAPUT LXXXVIII.

[p.555]

De his qui in aegritudine sunt baptizati.

Ex Concilio Neocaesariensi*, cap. XII.

[p.555]

Si quis in aegritudine constitutus fuerit baptizatus, Presbyter ordinari non debet: non enim fides illius uoluntaria, sed ex necessitate est; nisi forte postea ipsius studium et fides probabilis fuerit, aut hominum raritas cogat.

[* sub Syluestro I. an. 314. ]

CAPUT LXXXIX.

[p.555]

Quod non oporteat peregrinos clericos sine commendatitiis litteris ministrare.

Ex Concilio Calchedonensi*, cap. XIII.

[p.555]

Peregrinos Clericos et Lectores in alia ciuitate praeter commendatitias litteras sui Episcopi nusquam penitus ministrare debere.

[* sub Leone I. an. 451.]

CAPUT XC.

[p.555]

Ut nullus minister proficiscatur sine chrismate, ubi et Presbyter minister ostenditur.

Ex Concilio Arausico. *

[p.555]

Nullum ministrorum qui baptizandi recepit officium, sine chrismate usquam debere progredi, quia inter nos placuit semel in baptismate chrismari: de eo autem qui in baptismate quacumque necessitate faciente non chrismatus fuerit in confirmatione, Sacerdos commonebitur: nam inter nos chrismatis ipsius nonnisi una benedictio est; non ut praeiudicans quidquam dico, sed ut non necessaria habeatur repetita chrismatio.

[* Arausic. I. sub Leone I. an. 441. ]

CAPUT XCI.

[p.555]

Ut ab alterius Episcopo chrisma nullus accipiat.

Ex Concilio Uasensi*, cap. III.

[p.555]

Per singula territoria Presbyteri uel ministri ab Episcopis non prout libitum fuerit a uicinioribus, sed a suis propriis per annos singulos petant chrisma appropinquante solemnitate Paschali; nec per quemcumque Ecclesiasticum, sed si qua necessitas aut ministrorum occupatio est, per Subdiaconum, quia inhonorum est inferioribus summa committi. Optimum autem est ut ipse suscipiat, qui in tradendo usurus est: si quid obstat, saltem is cuius officii est sacrarium disponere, et sacramenta suscipere.

[* Uasensi I. sub Leone I. an. 442.]

CAPUT XCII.

[p.555]

Presbyter Diaconum aut Presbyterum non ordinabit.

Ex Concilio Hispalensi*, cap. V.

[p.555]

Quinto iudicio ad cognitionem nostri examinis Gabrensis Diaconi relatu deductum est de quibusdam ipsius Ecclesiae Clericis, quorum dum[p.556] unus ad Presbyterium, duo ad Leuitarum ministerium sacrarentur, Episcopus eorum oculorum dolore detentus, fertur manum suam super eos tantum posuisse, et Presbyter quidam illis contra Ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse, qui licet propter tantam praesumptionis audaciam poterat accusatus iudicio praesenti damnari, si adhuc in corpore positus, non fuisset mortis uocatione praeuentus: sed quia iam ille examini diuino relictus, humano iudicio accusari non potest, hi qui supersunt, et ab eo non consecrationis titulum, sed ignominiae potius elogium perceperunt, ne sibi licentiam talis ultra usurpatio faciat, decreuimus ut a gradu Sacerdotalis, uel Leuitici ordinis, quem peruerse adepti sunt, depositi aequo iudicio abiiciantur. Tales enim merito iudicati sunt remouendi, quia praue inuenti sunt constituti.

[* Hispalensi II. sub Bonifac. V. an. 619.]

Caput XCIII.

[p.556]

De his quae prohibentur Presbyteris in Ecclesiasticis sacramentis agere.

Ex Concilio quo supra, cap. VII.

[p.556]

Septimo examine relatum est nobis uenerantissimum quondam Agapium Cordouensis urbis Episcopum frequenter Chorepiscopos, uel Presbyteros destinasse, qui tamen iuxta Canones unum sunt, qui absente Pontifice altaria erigerent, basilicas consecrarent: quod quidem non est mirum id praecepisse, uirum Ecclesiasticis disciplinis ignarum, et statim a saeculari militia in Sacerdotale ministerium delegatum. Ergo ne ultra talis a nobis licentia usurpetur, communi sententia statuendum oportuit: scientes quia sicut Presbytero uel Chorepiscopo illicita consecratio est altaris, ita et constitutio: in diuinis enim litteris praecipiente Domino solus Moyses in tabernaculo Dei erexit altare, solus ipse unxit, utique quia summus Sacerdos Dei erat, sicut scriptum est de eo: Moyses et Aaron in Sacerdotibus eius .

[Psal. 98.]

CAPUT XCIV.

[p.556]

Ut si Presbyter inconsulto Episcopo agendam celebrauerit, honore priuetur.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. VIII.

[p.556]

Numidius Episcopus Maxilitanus dixit: In quibusdam locis sunt Presbyteri, qui aut ignorantes simpliciter, aut dissimulantes audaciter praesente et inconsulto Episcopo cum plurimis in domiciliis agant agendam, quod disciplinae et incongruum esse cognoscit sanctitas uestra. Genedius Episcopus dixit: Fratres et Coepiscopi nostri dignae suggestioni tuae respondere non morentur. Ab uniuersis Episcopis dictum est: Quisquis Presbyter inconsulto Episcopo agendam in quolibet loco uoluerit celebrare, ipse honori suo contrarius existit.

[* Carth. 2. sub Siricio, an. 397. cap. 9.]

CAPUT XCV.

[p.556]

Presbytero alterius regionis praesente Episcopo, uel Presbyteris ciuitatis non liceat ministrare: et quo ordine panem siue calicem dent.

Ex Concilio Neocaesariensi*, cap. XIII.

[p.556]

Presbyteri qui conregionales non sunt, in Ecclesia praesentibus Episcopis uel Presbyteris ciuitatis offerre non possunt, nec panem dare sanctificatum, nec calicem porrigere. Quod si absentes sint ciuitatis Sacerdotes, et fuerint inuitati ad dandam orationem, soli poterunt dare. Uicarii autem Episcoporum, quos Graeci Chorepiscopos uocant, constituti sunt quidem ad exemplum septuaginta seniorum, sed tamquam Consacerdotes propter sollicitudinem et studium quod in pauperes agunt, offerant, et honorabiles habeantur.

[* sub Syluestro, an. 314.]

CAPUT XCVI.

[p.556]

De his qui ex uasis ministerii Ecclesiae aliquid uendiderint.

Ex Concilio Bracarensi,* cap. XVI.

[p.556]

Si quis Presbyter aut Diaconus inuentus fuerit de ministeriis Ecclesiae aliquid uenumdasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione Ecclesiastica non haberi; in iudicio tamen Episcopi dimittendum esse siue dignus sit, siue indignus, in suo debet recipi gradu: quia multoties hoc ipsum quod de sacrosancto altario intaminauerint, id cum Episcopi potestate dimissum est.

[* Ex Capitulis Martini Brac. Episc. cap. XVII.]

CAPUT XCVII.

[p.556]

Ne Presbyter benedictionem uel poenitentiam in Ecclesia dare praesumat.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. XLVI.

[p.556]

Benedictionem super plebem in Ecclesia fundere, aut poenitentem in Ecclesia benedicere, Presbytero penitus non licebit.

[* Ex Concilio Agathensi, cap. 44.]

CAPUT XCVIII.

[p.556]

De his qui in Ecclesiis in quibus prouecti sunt, minime perdurant.

Ex Concilio Nicaeno*, cap. XVI.

[p.556]

Quicumque temere ac periculose, neque timorem Dei prae oculis habentes, nec agnoscentes Ecclesiasticam regulam discedunt ab Ecclesia, Presbyteri, uel Diaconi, uel quicumque sub regula prorsus existunt: hi nequaquam debent in aliam Ecclesiam recipi, sed omnem necessitatem conuenit illis imponi, ut ad suas parochias reuertantur: quod si non fecerint, oportet eos communione priuari. Si quis autem ad alium pertinentem audaciter inuadere, et in sua Ecclesia ordinare tentauerit, non consentiente Episcopo a quo discessit is qui regulae mancipatur, ordinatio huiuscemodi irrita comprobetur.

[ * Nicaeno an. 325.]

CAPUT XCIX.

[p.556]

Qualiter Diaconi ordinentur.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. IV.

[p.556]

Solus Episcopus, qui eum benedicit, manus super caput illius imponat: quia non ad Sacerdotium, sed ad ministerium consecratur.

[ * Ex Carthag. IV. anno 398]

CAPUT C.

[p.556]

De numero certo Diaconorum.

Ex Concilio Neocaesariensi*, cap. XIV.

[p.556]

Diaconi septem debent esse iuxta regulam, licet et ualde magna sit ciuitas: idipsum autem et actuum Apostolorum liber insinuat.

[* sub Syluestro I.]
[p.557]

CAPUT CI.

[p.557]

Quo tempore Presbyterum conueniat ordinari.

Ex eodem Concilio, cap. XII.

[p.557]

Presbyter ante tricesimum aetatis suae annum nullatenus ordinetur, licet ualde sit dignus, sed hoc tempus obseruet. Nam Dominus noster tricesimo aetatis suae anno baptizatus est.

CAPUT CII.

[p.557]

Qualiter Presbyter ordinetur.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. III

[p.557]

Presbyter cum ordinatur, Episcopo eum benedicente et manus super caput eius tenente, etiam omnes Presbyteri qui praesentes sunt, manus suas iuxta manus Episcopi super caput illius teneant.

[* Carth. IV. an. 398.]

CAPUT CIII.

[p.557]

De non contemnendo oblationes Presbyteri coniugati.

Ex Concilio Agathensi.*

[p.557]

Si quis decernit, Presbyterum coniugatum tamquam occasione nuptiarum quod offerre non debet, et ab eius oblatione ideo se abstinet, anathema sit.

[* Ex Concilio Gangrensi, sub Syluestro I. cap. 4.]

CAPUT CIV.

[p.557]

Quod non liceat Clericum in duarum ciuitatum Ecclesiis ministrare.

Ex Concilio Calchedonensi*, cap. X.

[p.557]

Non liceat Clericum in duarum ciuitatum conscribi simul Ecclesiis, et in qua ab initio ordinatus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem ob inanis gloriae cupiditatem: hoc autem facientes reuocari debere ad suam Ecclesiam in qua primitus ordinati sunt, et ibi tantummodo ministrare. Si uero iam qui translatus est ex alia in aliam Ecclesiam; prioris Ecclesiae uel martyriorum, quae sub ea sunt, aut ptochiorum, aut xenodochiorum rebus in nullo communicet. Eos uero qui ausi fuerint post diffinitionem magnae et uniuersalis huius Synodi quidquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, decreuit sancta Synodus a proprio huiusmodi gradu excidere.

[* sub Leone I. an. 451.]

CAPUT CV.

[p.557]

De his qui uocantur Chorepiscopi.

Ex Concilio Antiocheno*, cap. X.

[p.557]

Qui in uicis uel possessionibus Chorepiscopi nominantur, quamuis manus impositionem Episcoporum perceperint, et ut Episcopi consecrati sint, tamen sanctae Synodo placuit ut modum proprium recognoscant, et gubernent sibi subiectas Ecclesias, earumque moderamine curaque contenti sint. Ordinent etiam Lectores, et Subdiaconos atque Exorcistas, quibus promotiones istae sufficiant. Nec Presbyterum uero, nec Diaconum audeant ordinare, praeter ciuitatis Episcopum, cui ipse cum possessione subiectus est. Si quis autem transgredi statuta tentauerit, depositus quo utebatur honore priuetur. Chorepiscopum uero ciuitatis Episcopus ordinet, cui ille subiectus est.

[* sub Iulio, an. 341.]

CAPUT CVI.

[p.557]

Iudicio multitudinis ordinationes fieri non debere.

Ex Concilio Laodicensi*, cap. XIII.

[p.557]

Quod non sit permittendum turbis electiones eorum facere, qui sunt ad Sacerdotium prouehendi.

[* sub Syluestro, seu potius Liberio.]

CAPUT CVII.

[p.557]

De Episcopalibus ordinationibus.

Ex eodem Concilio, cap. XII.

[p.557]

Ut Episcopi iudicio Metropolitanorum, et eorum Episcoporum qui circum circa sunt prouehantur ad Ecclesiasticam potestatem; hi uidelicet qui plurimo tempore probantur tam uerbo fidei, quam rectae conuersationis exemplo.

CAPUT CVIII.

[p.557]

De electione Episcopi.

Ex Concilio Bracarensi*, cap. I.

[p.557]

Non liceat populo electionem facere eorum qui ad Sacerdotium promouentur; sed iudicium sit Episcoporum, ut ipsi eum qui ordinandus est probent, si in sermone, et in fide et in spiritali uita edoctus sit.

[* Ex Capitulis Martini Brac. Episcop.]

CAPUT CIX.

[p.557]

De his qui ad Episcopatum in prouinciis prouehuntur.

Ex Concilio Nicaeno*, cap. IV.

[p.557]

Episcopum conuenit maxime quidem ab omnibus qui sunt in prouincia Episcopis ordinari: si autem hoc difficile fuerit aut propter instantem necessitatem, aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum conuenientibus, et absentibus quoque pari modo decernentibus, et per scripta consentientibus, tunc ordinatio celebretur: firmitas autem eorum quae geruntur, per unamquamque prouinciam Metropolitano tribuatur Episcopo.

[* Nicaen. I. an. 325.]

CAPUT CX.

[p.557]

Quod addi debeant Episcopi numero ordinatorum, si de ordinando Episcopo fuerit contradictum.

Ex Concilio Africano*, cap. XVII.

[p.557]

Sed et illud est statuendum, ut quando ad eligendum Episcopum conuenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, (quia talia tractata sunt apud nos) non praesumant ad purgandum eum, qui ordinandus est, tres iam, sed postulentur ad numerum unus uel duo: et in eadem plebe qui ordinandus est, discutiantur primo personae contradicentium, postremo etiam illa, quae obiiciuntur, pertractentur: et cum purgatus fuerit, sub conspectu publico ita demum ordinetur. Si hoc cum uestrae sanctitatis animo concordat, roboretur uestrae dignationis responsione. Ab uniuersis Episcopis dictum est: satis placet.

[* Uulgo dicto, seu collectione canonum e uariis Conciliis Africanae prouinciae.]

CAPUT CXI.

[p.557]

Non accipiendum praemium pro Episcoporum honore de communione peccati.

[p.558]

Ex Epistola* Hormisdae ad Episcopos per Hispaniam, cap. II.

[p.558]

Hoc quoque ad priora coniungimus, ne benedictio per impositionem manus, quae a Deo esse creditur, pretio comparetur: quia ante oculos esse conuenit, quia Simon Spiritum sanctum uolens redemptione mercari, Apostoli fuerit detestatione percussus. Tunc deinde cui non uile potest esse quod uendidit? Istam Sacerdotibus ordinandis reuerentiam seruet electio, ut in graui munere populorum diuinum credatur esse iudicium: ibi enim Deus, ubi simplex sine prauitate consensus. Uerum nec ab hac quidem parte sollicitudinis et admonitionis omittimus, ne uel ille se a culpa aestimet alienum, qui etsi ipse quidem a redemptione liber initiauerit benedictione mystica Sacerdotem, et tamen ad alterius redempti uoluntatem uel sponte in hoc, uel necessitate consenserit; quid prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti? Procul dubio contra mandata committit, et qui habet peccatum proprium, et qui sequitur alienum; incassum animus resistit cupiditati, si non restiterit et timori. Aduersum haec facilius Deo adiuuante prouidebitur, si circa Metropolitanos priuilegia a sanctis Patribus constituta permaneant; si Metropolitani circa parochias suas ordinem suum ea quae decet ueneratione custodiant, ut nec electio Praesules, nec contemptus depretiet obsequentes, quae si in operibus ita fixa habeantur in cordibus, quemadmodum releguntur in scripturis: si nulla sint in templis emptionum semina, nulla erunt fomenta discordiae; sed regnante charitate, sub illa quam nobis Deus promisit et retribuet, pace uiuetur.

[Epist. XXV. ]

CAPUT CXII.

[p.558]

Quod non oporteat Episcopos aut quemlibet ex clero per pecunias ordinari.

Ex Concilio Calchedonensi*, cap. II.

[p.558]

Si quis Episcopus per pecuniam fecerit ordinationem, et sub pretio redegerit gratiam quae non potest uendi, ordinaueritque per pecunias Episcopum, aut Chorepiscopum, aut Presbyterum, aut Diaconum, uel quemlibet ex his qui connumerantur in clero, aut promouerit per pecunias dispensatorem, aut defensorem, aut mansionarium, uel quemquam qui subiectus est regulae, pro suo turpissimi lucri commodo; is qui hoc attentasse probatus fuerit, proprii gradus periculo subiacebit: et qui ordinatus est, nihil ex hac ordinatione uel promotione, quae est per negotiationem facta, proficiat, sed sit alienus ea dignitate, uel sollicitudine, quam pecuniis quaesiuit. Si quis uero mediator tam turpibus et nefandis datis uel acceptis exstiterit, et ipse si quidem Clericus fuerit, proprio gradu decidat: si uero laicus aut monachus, anathematizetur.

[* sub Leone I. an. 451.]

CAPUT CXIII.

[p.558]

De his qui cum sint ex alia prouincia, in aliis audent ordinationes efficere.

Ex Concilio Antiocheno*, cap. XIII.

[p.558]

Nullus Episcopus ex alia prouincia audeat ad aliam transgredi, et ad promotionem ministerii aliquos in Ecclesia ordinare, licet consensum uideantur praebere nonnulli, nisi litteris tam Metropolitani quam caeterorum qui cum eo sunt Episcoporum rogatus adueniat, et sic ad actionem ordinationis accedat. Si uero nullo uocante, inordinato more deproperet super aliquibus ordinationibus et Ecclesiasticis negotiis ad eum non pertinentibus componendis, irrita quidem quae ab eo geruntur existant; ipse uero incompositi motus sui et irrationabilis audaciae subeat ultionem, ex hoc iam damnatus a sancto Synodo.

[* sub Iulio, an. 341.]

CAPUT CXIV.

[p.558]

De his qui cum ad Episcopatum conuocantur, euitant.

Ex eodem Concilio, cap. XVII.

[p.558]

Si quis Episcopus per manus impositionem Episcopatum acceperit, et praeesse populo constitutus ministerium subire neglexerit, nec acquieuerit ire ad Ecclesiam sibi commissam, hunc oportet communione priuari donec susceperit coactus officium, aut certe de eo aliquid integra decreuerit eiusdem prouinciae Synodus Sacerdotum.

CAPUT CXV.

[p.558]

De Episcopalibus in prouinciis ordinationibus.

Ex eodem Concilio, cap. XIX.

[p.558]

Episcopus praeter Synodum et praesentiam Metropolitani nullatenus ordinetur: hoc autem modis omnibus coram posito, melius quidem est ut omnes simul adsint eiusdem prouinciae Sacerdotes, quos Metropolitanus Episcopus aduocare debebit: et si quidem omnes occurrerint, optime: quod si hoc difficile fuerit, saltem plures adesse omni modo conuenit, aut certe scriptis eiusdem sententiae comprobari: et ita sub plurimorum uel praesentia uel decreto ordinatio celebretur. Quod si secus contra definita factum fuerit, nullas ordinatio uires habeat: si uero iuxta definitam regulam fiat, et nonnulli pro contentione propria contradicant, obtineat sententia plurimorum.

CAPUT CXVI.

[p.558]

Ut nullo modo de parochia ad aliam parochiam Episcopus transeat.

Ex eodem Concilio, cap. XXI.

[p.558]

Episcopus ab alia parochia nequaquam migret ad aliam, nec sponte sua prorsus insiliens, nec ui coactus a populis, nec ab Episcopis necessitate compulsus; maneat autem in Ecclesia quam primitus a Deo sortitus est, nec inde transmigret secundum pristinum de hac re terminum constitutum.

CAPUT CXVII.

[p.558]

Ut in altera Parochia Clericos alterius parochiae Episcopus nullatenus ordinet.

Ex eodem Concilio, cap. XXII.

[p.558]

Episcopus alienam ciuitatem quae non est illi subiecta, non adeat; nec ad possessionem accedat quae ad eum non pertinet super ordinationem cuiusquam, nec constituat Presbyteros aut Diaconos alteri subiectos Episcopo, nisi forte cum consilio et uoluntate regionis Episcopi. Si quis autem tale aliquid facere tentauerit, irrita sit eius ordinatio, et ipse coerceatur a Synodo: nam si ordinare non potuerit, nullatenus iudicabit.

CAPUT CXVIII.

[p.558]

Ut nullus Episcopus, Presbyter et Diaconus condu[p.559]ctor existat: et ut Lectores uxores accipiant, et Clerici abstineant ab usuris: et quo tempore uel ipsi uel uirgines consecrentur.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. XVI.

[p.559]

Item placuit ut Episcopi, Presbyteri et Diaconi non sint conductores aut procuratores, neque ullo turpi negotio et inhonesto uictum quaerant, quia respicere debent scriptum esse: Nullus militans Deo implicat se negotiis saecularibus . Item placuit* ut Lectores cum ad annos pubertatis uenerint, cogantur aut uxores ducere, aut continentiam profiteri. Item* placuit ut Clericus si commendauerit pecuniam, pecuniam accipiat, si speciem, eamdem speciem quantam dederit accipiat. Et* ut ante uiginti quinque annos aetatis nec Diaconi ordinentur, nec uirgines consecrentur: et ut Lectores populum non salutent.

[* Ex cod. can. Eccles. Afric. Carth. 3. cap. 15.]
[2. Tim. 2. ]
[* Carth. 3. cap. 19.]
[* Carth. 3. cap. 16. ]
[* Ibid. cap. 4.]

CAPUT CXIX.

[p.559]

Si qui Clerici ab Episcopis suis promoti contemserint, nec illic maneant unde recedere noluerunt.

Ex eodem Concilio, cap. XXXI. *

[p.559]

Item placuit ut quicumque Clerici uel Diaconi pro necessitatibus Ecclesiarum non obtemperauerint Episcopis suis, uolentibus eos ad honorem ampliorem in sua Ecclesia promouere, nec illic ministrent in gradu suo unde recedere noluerunt.

[* Ex cod. can. Afric. Eccles. ]

CAPUT CXX.

[p.559]

De his qui plebes proprias derelinquunt.

Ex Concilio Africano*, cap. XXXVIII.

[p.559]

Rursum placuit ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra ad aliquam Ecclesiam in Dioecesi constitutam se conferre, uel in re propria diutius, quam oportet, constitutam curam uel frequentationem propriae cathedrae negligere.

[* uulgo dicto, seu collectione uariorum canonum Africanae prouinciae. ]

CAPUT CXXI.

[p.559]

Ut Episcopi qui ordinantur, ab ordinatoribus suis epistolam accipiant, qui diem et Consulem praeferant.

Ex eodem Concilio, cap. LVI.

[p.559]

Deinde placuit ut quicumque deinceps ordinantur per prouincias Africanas, litteras accipiant ab ordinatoribus suis manu eorum subscriptas, continentes Consulem et diem, ut nulla altercatio de posterioribus uel anterioribus oriatur.

CAPUT CXXII.

[p.559]

De his qui uel semel in Ecclesia legerint, ab aliis non posse promoueri.

Ex eodem Concilio, cap. LVII.

[p.559]

Item placuit ut quicumque in Ecclesia uel semel legerit, ab alia Ecclesia ad clericatum non teneatur. Et subscripserunt. Aurelius Episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri Episcopi subscripserunt.

CAPUT CXXIII.

[p.559]

De rebaptizationibus et reordinationibus, uel translationibus Episcoporum.

Ex eodem Concilio, cap. XV.

[p.559]

Illud autem suggerimus mandatum uobis, quod etiam in Capsensi {13} plenaria Synodo uidetur statutum, ut non liceat fieri rebaptizationes, reordinationes, uel translationes Episcoporum. Nam Cresconius Uillaregensis Episcopus, plebe sua derelicta, Tubuniensem {14} inuasit Ecclesiam; et usque in hodie commonitus (secundum quod statutum fuerat) relinquere eamdem quam inuaserat plebem, contemsit: aduersus istum quae pronuntiata fuerant, confirmata quidem audiuimus; sed petimus secundum quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam qua iam, necessitate ipsa cogente, liberum nobis sit Rectorem prouinciae secundum statuta gloriosissimorum Principum aduersus illum adire, ut qui miti admonitioni sanctitatis uestrae acquiescere noluit, et emendare illicitum, auctoritate iudiciaria protinus excludatur. Aurelius Episcopus dixit: Seruata forma disciplinae non aestimabitur appetitus, si a uestra charitate modeste conuentus recedere detrectauerit, cum fuerit suo contemptu et contumacia faciente, etiam auctoritate iudiciaria conuentus. Honoratus et Urbanus Episcopi dixerunt: hoc enim omnibus placet. Ab uniuersis Episcopis dictum est: Iustum est, placet.

[{13} Capsensi ] Alius codex Capuensi, alius uero Carpensi.]
[{14} Tubuniensem ] In alio codice legitur Tibinensem. ]

CAPUT CXXIV.

[p.559]

Quod non oporteat ordinationes Episcoporum diu differre.

Ex Concilio Calchedonensi*, cap. XXV.

[p.559]

Quoniam quidam Metropolitanorum quantum comperimus negligunt commissos sibi greges, et ordinationes Episcoporum facere differunt, placuit sanctae Synodo intra tres menses ordinationes Episcoporum celebrare, nisi forte necessitas ineuitabilis coegerit tempus dilationis extendi. Quod si hoc minime fecerit, correptioni Ecclesiasticae subiacebit: uerumtamen redditus Ecclesiae uiduatae penes oeconomum eiusdem Ecclesiae integri reseruentur.

[* sub Leone I. an. 451.]

CAPUT CXXV.

[p.559]

Quales uel quam docti debeant ordinari Episcopi.

Ex Concilio Carthaginensi*, cap. I.

[p.559]

Qui Episcopus ordinandus est, antea examinetur: si natura prudens est, si docibilis, si moribus temperatus, si uita castus, si sobrius, si misericors, si litteratus, si in lege Domini instructus, si in scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus Ecclesiasticis exercitatus, et ante omnia si fidei documenta uerbis simplicibus asserat, id est, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum esse confirmans, totamque in Trinitate Deitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem, et coomnipotentem praedicans, si singulam quamque in Trinitate personam plenum Deum, et totas tres personas unum Deum: si Incarnationem diuinam non in Patre, neque in Spiritu sancto factam, sed in Filio tantum credat, ut qui erat in Diuinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine hominis matris filius, Deus uerus ex Patre, homo uerus ex[p.560] matre, carnem ex matris uisceribus habens et animam humanam rationalem, simul in utriusque natura, id est, homo et Deus, una persona, unus filius, unus Christus, unus Dominus, creaturarum omnium, quae sunt, et auctor et Dominus et Creator, cum Patre et Spiritu sancto omnium creaturarum; qui passus est uera carnis passione, mortuus uera corporis sui morte, resurrexit uera carnis suae receptione, et uera animae resumptione in qua ueniet iudicare uiuos et mortuos. Quaerendum etiam ab eo si Noui et Ueteris Testamenti, id est, legis et Prophetarum et Apostolorum unum eumdemque credat auctorem et Dominum, si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium factus sit malus. Quaerendum etiam ab eo, si credat huius quam gestamus, et non alterius carnis resurrectionem; si credat iudicium futurum, et recepturos singulos pro his quae in hac carne gesserunt, uel poenas, uel praemia. Si nuptias non improbet; si secundum matrimonium non damnet: si carnium perceptionem non culpet; si poenitentibus reconciliatis communicet. Si in Baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum, quam illa quae uoluntarie admissa sunt, dimittantur: si extra Ecclesiam Catholicam nullus saluetur.

Cum in his omnibus examinatus inuentus fuerit plene instructus, tunc consensu Clericorum et laicorum et conuentu totius prouinciae Episcoporum, maximeque Metropolitani uel auctoritate, uel praesentia ordinetur Episcopus: suscepto in nomine Christi Episcopatu, non suae delectationi, nec suis motibus, sed his Patrum definitionibus acquiescens. In cuius ordinatione etiam aetas requiratur, quam sancti Patres exemplo Saluatoris in praeelegendis Episcopis constituerunt. Dehinc disponitur qualiter Ecclesiastica officia ordinentur.

[* Carth. IV.]

CAPUT CXXVI.

[p.560]

Qualiter consecrentur Episcopi.

Ex Concilio quo supra, cap. II.

[p.560]

Episcopus cum ordinatur, duo Episcopi ponant et teneant Euangeliorum codicem super caput et ceruicem eius, et uno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes Episcopi qui adsunt, manibus suis caput eius tangant.

CAPUT CXXVII.

[p.560]

De ordinatione ministrorum Sacerdotum quando fiat.

Ex Epistola Papae Leonis ad Dioscorum,* cap. I.

[p.560]

Quod ergo a Patribus nostris propensiore cura nouimus esse seruatum, a uobis quoque uolumus custodiri, ut non passim diebus omnibus Sacerdotalis uel Leuitica ordinatio celebretur, sed post diem Sabbati, eiusque noctis quae in prima Sabbati lucescit exordia diligantur, in quibus his qui consecrandi sunt ieiunis, et a ieiunantibus sacra benedictio conferatur; quod eiusdem obseruantiae erit, si mane ipso Dominico die continuato Sabbati ieiunio celebretur, a quo tempore praecedentis noctis initia non recedunt, quem ad diem Resurrectionis, sicut etiam in Pascha Domini declaratur, pertinere non dubium est. Nam praeter auctoritatem consuetudinis, quam ex Apostolica nouimus uenire doctrina, etiam sacra scriptura manifestat, quod cum Apostoli Paulum et Barnabam ex praecepto Spiritus sancti ad Euangelium gentibus mitterent praedicandum, ieiunantes et orantes imposuerunt eis manus; ut intelligamus quanta et dantium et accipientium deuotione curandum sit, ne tantae benedictionis sacramentum negligenter uideatur impletum. Et ideo pie et laudabiliter Apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum Sacerdotum formam per Ecclesias, quibus Dominus praeesse te uoluit, etiam ipse seruaueris; ut his qui consecrandi sunt nunquam benedictio nisi in die Dominico Resurrectionis tribuatur, cui a uespere Sabbati initium constat adscribi, et tantis diuinarum dispensationum ministeriis consecrata. Quidquid a Domino est insignius constitutum in huius diei dignitate est gestum; in hac mundus sumsit exordium; in hac per resurrectionem Christi et mors interitum, et uita accepit principium; in hac Apostoli a Domino praedicandi omnibus gentibus Euangelii tubam sumunt, et ad inferendum uniuerso mundo sacramentum regenerationis accipiunt; in hac sicut beatus Ioannes Euangelista testatur, cum congregatis in unum discipulis clausis ianuis ad eos Dominus introisset, insufflauit et dixit: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum detinueritis, detenta sunt . In hac denique promissus a Domino Apostolis Spiritus sanctus aduenit; ut coelesti quadam regula insinuatum et traditum nouerimus, in illa die celebranda nobis esse mysteria Sacerdotalium benedictionum, in qua collata sunt omnia dona gratiarum.

[* Leonis I. Epist. 81. ad Dioscorum Alexand. Episc. ]
[Ioan. 20.]

CAPUT CXXVIII.

[p.560]

Ex Concilio Carthaginensi,* cap. XIII.

[p.560]

Ut Episcopus non longe ab Ecclesia hospiciolum habeat.

[* Carth. IV. ]

CAPUT CXXIX.

[p.560]

Ut Episcopus et pauperes et infirmos tueatur.

Ex Concilio Aurelianensi,* cap. XII.

[p.560]

Episcopus pauperibus uel infirmis, qui debilitate faciente non possunt suis manibus laborare, uictum et uestimentum in quantum possibilitas habuerit, largiatur.

[* Aurel. I. cap. XVI. ]

CAPUT CXXX.

[p.560]

Ut Episcopus suppellectilem et mensam uilem habeat.

Ex Concilio Carthaginensi,* cap. XV.

[p.560]

Episcopus uilem supellectilem et mensam ac uictum pauperem habeat, et dignitatis suae auctoritatem fidei et uitae meritis quaerat.

[* Carthag. IV. ]

CAPUT CXXXI.

[p.560]

Ex Concilio quo supra, cap. XVI.

[p.560]

Ut Episcopi libros gentilium non legat, haereticorum autem pro necessitate temporis.

CAPUT CXXXII.

[p.560]

Ex Concilio quo supra, cap. XIX.*

[p.560]

Ut Episcopus gubernationem uiduarum et pupillorum ac peregrinorum non per semetipsum, sed per Archipresbyterum, aut per Archidiaconum gerat.

[* cap. XVII. ]

CAPUT CXXXIII.

[p.560]

Ex Concilio quo supra, cap. XVII.*

[p.560]

Ut Episcopus tuitionem testamentorum non suscipiat.

[* cap. XVIII.]
[p.561]

CAPUT CXXXIV.

[p.561]

Ex Concilio quo supra, cap. XIX.

[p.561]

Ut Episcopus nec prouocatus pro rebus transitoriis litiget.

CAPUT CXXXV.

[p.561]

Ut Episcopus antequam ordinetur, Canones agnoscat.

Ex Concilio supra scripto.*

[p.561]

Item placuit ordinandis Episcopis uel Clericis, prius ab ordinatoribus suis decreta Conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta Concilii fecisse poeniteant.

[* Ex Carth. III. cap. III. et ex cod. can. Afric. Eccles. cap. 18. ]

CAPUT CXXXVI.

[p.561]

Ut Episcopus die Dominico ab Ecclesia abesse non debeat.

Ex Concilio Aurelianensi, cap. XXVI.*

[p.561]

Episcopus si in infirmitate non fuerit impeditus, Ecclesiae cui proximus fuerit die Dominico deesse non debet.

[* Aurel. I. cap. XXXI. ]

CAPUT CXXXVII.

[p.561]

Ut Episcopus nullam curam rei familiaris ad se reuocans, tantum orationi et doctrinae uacet.

Ex Concilio quo supra, cap. XX.*

[p.561]

Episcopus nullam rei familiaris curam ad se reuocet, sed ut lectioni et orationi et uerbi Dei praedicationi tantummodo uacet.

[* Concil. Carth. IV.]

CAPUT CXXXVIII.

[p.561]

Ex Concilio Carthaginensi,* cap. XXXIV.

[p.561]

Ut Episcopus quolibet loco sedens, stare Presbyterum non patiatur.

[* Carthag. IV. ]

CAPUT CXXXIX.

[p.561]

De consessu Presbyteri cum Episcopo in Ecclesia.

Ex Concilio quo supra, cap. XXXV.

[p.561]

Ut Episcopus in Ecclesia in concessu Presbyterorum sublimior sedeat, intra domum uero collegam se Presbyterorum esse agnoscat.

CAPUT CXL.

[p.561]

Quamdiu Episcopus in aliena ciuitate remoretur.

Ex Concilio Sardicensi,* cap. XIV.

[p.561]

Osius Episcopus dixit: Et hoc quoque statuere debetis, ut Episcopus ex alia ciuitate cum uenerit ad aliam ciuitatem, uel ex prouincia sua ad aliam prouinciam, et ambitioni magis quam deuotioni seruiens, uoluerit in aliena ciuitate multo tempore residere: forte enim euenit Episcopum loci non esse tam instructum, neque tam doctum; is uero qui aduenit incipiat contemnere eum, et frequenter facere sermonem ut dehonestet et infirmet illius personam, ita ut ex hac occasione non dubitet relinquere assignatam sibi Ecclesiam, et transeat ad alienam. Definite ergo tempus, quia et non recipi Episcopum inhumanum est, et si diutius residet, pernitiosum est. Hoc ergo ne fiat prouidendum est. Memini autem superiori Concilio Fratres nostros constituisse, ut si quis laicus in ea in qua commoratur ciuitate tres Dominicos dies, id est per tres septimanas non celebrasset conuentum; communione priuaretur. Si haec circa laicos constituta sunt, multo magis Episcopus non licet nec decet, si nulla sit tam grauis necessitas quae detineat, ut amplius a supra scripto tempore absens sit ab Ecclesia sua. Uniuersi Episcopi dixerunt placere sibi.

[* Anno 347. sub Iulio I.]

CAPUT CXLI.

[p.561]

Non liceat Episcopo a sua Ecclesia plus tribus hebdomadibus abesse.

Ex eodem Concilio, cap. XV.

[p.561]

Osius Episcopus dixit: Quia nihil praetermitti oportet, sunt quidam fratres et Coepiscopi nostri, qui non in ea ciuitate possident in qua uidentur Episcopi esse constituti, uel certe paruam rem illic habeant; alibi autem idonea praedia habere cognoscuntur, uel affectionem proximorum quibus indulgeant, hactenus permitti eis oportet ut accedant ad possessiones suas, et disponant uel ordinent fructum laboris sui, ut post tres dies Dominicos, id est, post tres hemdomadas si morari necesse est, in suis potius fundis morentur: aut si est proxima ciuitas in qua est Presbyter, ne sine Ecclesia uideantur facere diem Dominicum, illuc accedat; ut neque res eius domesticae per absentiam eius detrimentum sustineant, et non frequenter ueniendo ad aliam ciuitatem, in qua Episcopus moratur, suspicionem iactantiae et ambitionis euadat. Uniuersi dixerunt placere sibi.

CAPUT CXLII.

[p.561]

De laicis non temere faciendis Episcopis.

Ex eodem Conclio, cap. XIII.

[p.561]

Osius Episcopus dixit: Et hoc necessarium arbitror, ut diligentissime tractetis, si forte aut diues aut scholasticus de foro aut ex ministratore Episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur nisi ante et Lectoris munere, et officio Diaconi aut Presbyterii fuerit perfunctus; et ita per singulos gradus si dignus fuerit, ascendat ad culmen Episcopatus. Potest enim per has promotiones, quae habebunt utique prolixum tempus, probari qua fide sit, qua modestia, qua grauitate et uerecundia; et si dignus fuerit probatus, diuino Sacerdotio illustretur: quia conueniens non est, nec ratio nec disciplina patitur, ut temere et leuiter ordinetur aut Episcopus, aut Presbyter, aut Diaconus, qui neophytus est: maxime cum et magister gentium beatus Apostolus ne hoc fieret denuntiasse et prohibuisse uideatur: sed hi quorum per longum tempus examinata sit uita, et merita fuerint comprobata. Uniuersi dixerunt placere sibi haec.

[I. Tim. 3.]

CAPUT CXLIII.

[p.561]

Quando et in quibus causis Episcopi ad comitatum ire debeant.

Ex eodem Concilio, cap. VIII.

[p.561]

Osius Episcopus dixit: Importunitates et nimia frequentia et iniustae petitiones fecerunt nos non tantam habere uel gratiam uel fiduciam, dum quidam non cessant ad comitatum ire Episcopi, et maxime Afri, qui sicut cognouimus sanctissimi fra[p.562]tris et Coepiscopi nostri Grati salutaria consilia spernunt atque contemnunt, et non solum ad comitatum multas et diuersas Ecclesiae non profuturas perferunt causas, ut fieri solet aut oportet, ut aut pauperibus, aut uiduis aut pupillis subueniatur, sed et dignitates saeculares et administrationes quibusdam postulant. Haec itaque prauitas olim non solum murmurationes, sed et scandala excitat; honestum est autem ut Episcopi intercessionem suam his praestent, qui aliqua iniqua ui opprimuntur, aut si uidua affligatur, aut pupillus exspolietur, si tamen ista omnia iustam habeant causam aut petitionem. Si uobis ergo, fratres carissimi, placet decernite, ne Episcopi ad comitatum accedant, nisi forte hi qui religiosissimi Imperatoris litteris uel inuitati uel uocati fuerint. Sed quoniam saepe contingit ut ad misericordiam Ecclesiae confugiant qui iniuriam patiuntur, aut qui peccantes in exilio uel insulis damnantur, aut certe quamcumque sententiam suscipiunt, ideo subueniendum est his, et sine dubitatione eis petenda per Ecclesiam indulgentia. Hoc ergo si uobis placet. Uniuersi dixerunt, placet et constituatur.

CAPUT CXLIV.

[p.562]

De Diaconibus ad comitatum dirigendis.

Ex eodem Concilio, cap. IX.

[p.562]

Osius Episcopus dixit: Haec quoque prouidentia uestra tractare debet, qui decreuistis ne Episcoporum improbitas notetur, ut ad comitatum pergant: quicumque ergo, quales superius memorauimus, preces habuerint uel acceperint, per Diaconum suum mittant, quia persona ministri inuidiosa non erit, et quae impetrauerit celerius poterit referre. Et hoc consequens esse uidetur, ut de qualibet prouincia Episcopi ad eum fratrem et Coepiscopum nostrum preces mittant, qui in Metropoli consistit, ut ille et Diaconum eius et supplicationes destinet, tribuens commendatitias litteras pari ratione ad fratres et Coepiscopos nostros, qui illo tempore his regionibus et urbibus morantur, in quibus felix beatus Augustus rempublicam gubernat. Si uero habet Episcopus amicos in palatio, qui cupit aliquid quod tamen honestum est impetrare, non prohibeatur per Diaconum suum rogare ac significare his, quos scit benignam intercessionem sibi absenti posse praestare.

CAPUT CXLV.

[p.562]

Quod ad comitatum pro pupillis et uiduis, ac necessitatem patientibus sit eundum.

Ex eodem Concilio, cap. X.

[p.562]

Qui uero Romam uenerint, sicut dictum est, sanctissimo fratri et Coepiscopo nostro Romanae Ecclesiae preces quas habent, tradant, ut et ipse prius examinet si honestae et iustae sunt, et praestet diligentiam atque sollicitudinem ut ad comitatum perferantur. Uniuersi dixerunt placere sibi, et honestum esse consilium. Alippius Episcopus dixit: Si propter pupillos et uiduas, uel laborantes, qui causas non iniquas habent, susceperint peregrinationis incommoda, habebunt aliquid iustae rationis: nunc uero cum ea postulent praecipue quae sine inuidia omnium et sine reprehensione esse non possunt, non necesse est eos ire ad comitatum.

[* Hic incipit cap. X. superiora autem ad IX. pertinent in editis.]

CAPUT CXLVI.

[p.562]

Quod non oporteat Episcopos, Clericos et Monachos praedia aliena conducere.

Ex Concilio Calchedonensi,* cap. III.

[p.562]

Peruenit ad sanctam Synodum, quod quidam qui in clero uidentur allecti, propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant, et saecularia negotia sub cura sua suscipiant; Dei quidem ministerium paruipendentes, saecularium uero discurrentes domos, et propter auaritiam patrimoniorum sollicitudinem sumentes. Decreuit itaque sanctum hoc magnumque Concilium, nullum deinceps, non Episcopum, non Clericum, non Monachum aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus se miscere, praeter pupillorum (si forte leges imponant) inexcusabilem curam, aut ciuitatis Episcopus Ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere praecipiat, aut orphanorum et uiduarum, earumque quae sine ulla prouisione sunt personarum, quae maxime Ecclesiastico indigent adiutorio, et propter timorem Domini causa deposcat. Si quis autem transgredi de caetero haec statuta tentauerit, qui est huiusmodi Ecclesiasticis increpationibus subiacebit.

[* sub Leone I. an. 451]

CAPUT CXLVII.

[p.562]

De honore Monachis competente, et ut nullus eorum tentet Ecclesiastica aut saecularia inquietare negotia; nec alienum seruum praeter conscientiam domini eius suscipere.

Ex eodem Concilio, cap. IV.

[p.562]

Qui uere et sincere singularem sectantur uitam, competenter honorentur: quoniam uero quidam utentes habitu monachi, Ecclesiastica negotia ciuiliaque conturbant, circumeuntes indifferenter urbes, nec non et monasteria sibi instituere tentantes: placuit nullum quidem usquam aedificare aut constituere Monasterium uel Oratorii domum praeter conscientiam ciuitatis Episcopi: Monachos uero per unamquamque ciuitatem aut regionem subiectos esse Episcopo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi, in locis in quibus renuntiauerunt saeculo permanentes: nec Ecclesiasticis uero nec saecularibus negotiis communicent, uel in aliquo sint molesti propria monasteria deserentes, nisi forte his praecipiatur propter opus necessarium ab Episcopo ciuitatis. Nullum uero recipere in monasteriis seruum ut sit Monachus cum eis obtentu monachi, praeter sui domini conscientiam. Transgredientem uero hanc definitionem nostram excommunicatum esse decernimus, ne nomen Dei blasphemetur. Uerumtamen Episcopum conuenit ciuitatis competentem monasteriorum prouidentiam agere.

CAPUT CXLVIII.

[p.562]

De pacificis peregrinorum, id est commendatitiis litteris.

Ex Concilio Antiocheno,* cap. VIII.

[p.562]

Presbyteri autem qui sunt in agris, Canonicas epistolas dare non possunt, ad solos tantum uicinos Episcopos litteras destinabunt. Chorepiscopi autem qui sunt irreprehensibiles, dare possunt pacificas, id est generales epistolas.

[* sub Iulio Papa, an. 341. ]
[p.563]

CAPUT CXLIX.

[p.563]

De Metropolitanis singularum prouinciarum.

Ex Concilio Antiocheno, cap. IX.

[p.563]

Per singulas regiones Episcopos conuenit nosse, Metropolitanum Episcopum sollicitudinem totius prouinciae gerere: propter quod ad Metropolim omnes undique qui negotia uidentur habere, concurrant: unde placuit eum et honore praecellere, et nihil amplius praeter eum caeteros Episcopos agere secundum antiquam a Patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum quae ad suam Dioecesim pertinent, possessionesque subiectas. Unusquisque enim Episcopus habeat suae parochiae potestatem, ut regat iuxta reuerentiam singulis competentem, et prouidentiam gerat omnis possessionis quae sub eius est potestate: ita ut Presbyteros et Diaconos ordinet, et singula suo iudicio comprehendat. Amplius autem nihil agere tentet praeter Antistitem Metropolitanum, nec Metropolitanus sine caeterorum gerat consilio Sacerdotum.

CAPUT CL.

[p.563]

De uacantibus Episcopis.

Ex eodem Concilio, cap. XVI.

[p.563]

Si quis Episcopus uacans in Ecclesiam uacantem prosiliat, sedemque peruadat absque integro perfectoque concilio, hic abiiciatur necesse est, etsi cunctus populus, quem diripuit, eum habere delegerit. Perfectum uero Concilium illud est, ubi interfuerit Metropolitanus Antistes cum suffraganeis suis.

Caput CLI.

[p.563]

Ut Metropolitanis sua iura seruentur.

Ex Decreto Leonis Papae, cap. XXXII. in Epist. ad Anastasium.*

[p.563]

Igitur secundum sanctorum Patrum Canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reuerentia consecratos, Metropolitanos singularum prouinciarum Episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura praetenditur, ius traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus, ita ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia aut praesumptione discedant.

[* Ex Epistola Leonis Pap. I. cap. 2. ]

CAPUT CLII.

[p.563]

Leotedoro Episcopo Foroiulianensi salutem.*

[p.563]

Sollicitudinis quidem tuae iste ordo esse debuerat, ut cum Metropolitano tuo primitus de eo quod quaerendum esse uidebatur, conferres, ac si id quod ignorabat dilectio tua, etiam ipse nescisset, instrui uos pariter posceretis, quia in causis quae ad generalem obseruantiam pertinent, nihil sine Primatibus oportet inquiri.

[* Eiusdem Leonis Epistola, ad Theodorum Episc. Foroiulianensem circa 452. scripta.]

CAPUT CLIII.

[p.563]

De Praesidibus, uel caeteris rem publicam agere uolentibus, ne sine litteris Episcopi sui communicent; et cum contra disciplinam egerint, excommunicentur.

Ex Concilio Arelatensi,* cap. VII.

[p.563]

De Praesidibus qui fideles ad praesidatum prosiliunt, ita placuit, ut cum promoti fuerint litteras accipiant Ecclesiasticas communicatorias; ita tamen ut in quibuscumque locis gesserint, ab Episcopo eiusdem loci cura de illis agatur, ut cum coeperint contra disciplinam publicam agere, tum demum a communione excludantur: similiter et de his fiat qui rem publicam agere uolunt.

[* Arelat. I.]

CAPUT CLIV.

[p.563]

Ut Clerici uel laici in aliena Ecclesia non communicent sine litteris Episcopi sui.

Ex Concilio Carthaginensi,* cap. VII.

[p.563]

Cassianus Uelenensis Episcopus dixit: Statuat gratuitas uestra, ut unusquisque Clericus uel laicus non communicet in alia plebe sine litteris Episcopi sui.

[* Carthag. I. sub Iulio. I]

CAPUT CLV.

[p.563]

Quod oporteat egenis epistolas tribui, honestiores autem commendatitiis litteris approbari.

Ex Concilio Calchedonensi,* cap. XI.

[p.563]

Omnes pauperes et indigentes Ecclesiastico auxilio cum proficiscuntur sub probatione epistoliis, uel Ecclesiasticis pacificis tantummodo commendare decreuimus, et non commendatitiis litteris: propter quod commendatitias litteras honoratioribus tantummodo praestari personis conueniat.

[* sub Leone I. ]

CAPUT CLVI.

[p.563]

De Clericis qui sine epistolis sui Pontificis proficiscuntur.

Ex Concilio Agathensi,* cap. LIII.

[p.563]

Presbyter, aut Diaconus, uel Clericus sine Antistitis sui epistolis ambulans, communionem ei nullus impendat.

[* Anno 506. cap. LII.]

CAPUT CLVII.

[p.563]

Ut sine epistola Episcopi sui non liceat Clericum uel Monachum proficisci; et de Monachis uel Abbatibus.

Ex eodem Concilio, cap. XXXVIII.

[p.563]

Clericis sine commendatitiis epistolis Episcopi sui licentia non pateat euagandi: in Monachis quoque praesentis sententiae forma seruetur. Quod si uerborum increpatione non emendauerint, etiam uerberibus statuimus coerceri. Seruandum quoque de Monachis, ne eis ad solitarias cellulas liceat a congregatione discedere, nisi forte probatis post emeritos labores, aut propter infirmitatis necessitatem asperior Abbatibus regula remittatur: quod ita demum fiet, ut intra eadem monasterii septa manentes, tamen sub Abbatis potestate separatas habere cellulas permittantur. Abbatibus quoque singulis diuersas cellulas aut plurima monasteria habere non liceat, nisi tantum propter incursum hostilitatis intra muros receptacula collocare.

Caput CLVIII.

[p.563]

Incipit Epistola Formata Attici Episcopi Constantinopolitani.

[p.563]

Graeca elementa litterarum, numeros etiam exprimere nullus, qui uel tenuiter graeci sermonis notitiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis Canonicis, quas mos latinus Formatas appel[p.p.564]lat, aliqua fraus falsitatis temere praesumeretur, hoc a Patribus trecentis decem et octo Nicaeae congregatis saluberrime inuentum est et constitutum; ut Formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant rationem, id est, ut assumantur in supputationem prima graeca elementa Patris et Filii et Spiritus sancti, hoc est ΠΥΑ. Πατηρ, i. Pater, Υιος, i. Filius, Αγον πνεύμα, i. Spiritus sanctus: quae elementa LXXX. octogenarium et CCCC. quadringentesimum et, I. primum significant numeros. Petri quoque Apostoli prima littera i. Π qui numerum octaginta significat. Eius quoque qui scripsit epistolam, prima littera; cui scribitur, secunda; accipientis, tertia littera; ciuitatis quoque, de qua scribitur, quarta; et indictionis (quaecumque est) temporis idem qui fuerit numerus assumatur. Atque ita his omnibus graecis litteris, quae, ut diximus, numeros exprimunt in unum ductis unam, quaecumquae collecta fuerit, summam epistola teneat. Hanc qui suscipit omni cum cautela requirat expresse: addat praeterea separatim in epistola etiam nonagenarium et nonum numerum, qui secundum graeca elementa significat. Α Μ Η Ν.

EXPLICIUNT CANONES. Deo gratias, Amen.