[f.9v]
INCIPIVNT REGVLAE ECCLESIASTICAE SANCTORVM APOSTOLORVM PROLATAE PER CLEMENTEM ECCLESIAE ROMANAE PONTIFICAEM.

I

[f.9v]

DE ORDINATIONE EPISCOPI

Episcopus a duobus aut tribus episcopis ordinetur

II

[f.9v]

DE ORDINATIONE PRESBITERI DIACONI et ceterorum

presbyter ab uno episcopo ordinetur et diaconus et reliqui clerici

III

[f.9v]

NIHIL ALIUD IN SACRIFICIO PRETER QUOD DOMINUS STATUIT OFFERENDUM

Si quis episcopus aut presbiter preter ordinationem domini alia quędam in sacrificio offerat super altare. id est aut mel autet lac aut pro uino sicera et confecta quedam aut uolatilia aut animaliaammalia aliqua aut legumina contra constitutionem domini faciens. congruo tempore deponatur

IIII

[f.9v]

QUE SPECIES AD ALTARE NON AD SACRIFICIUM SED AD BENEDICTIONEM SYMPLICEM DEBEANT EXHIBERI

Offerri non liceat aliquid ad altare preter nouas spicas et uuas et oleum ad luminaria et thymmiama id est incensum temporetempora quo sancta cęlebratur oblatio

V

[f.9v]

QUOD EA QUĘ IN ECCLESIIS OFFERRI NON possunt ad domosdomus sacerdotum a fidelibus deferanturdeferatur

reliqua poma omnia ad domum primitię episcopo et presbyteris dirigantur nec offerantur in altari. certum est autem quod episcopis et presbyteris diuidant et diaconis et reliquis clericis

VI

[f.9v]

UT EPISCOPUS AUT PRESBITER UXOREM SUAM QUAM DEBET caste regere non relinquatrelinquant

Episcopus aut presbiter uxorem propriam nequaquam sub optentu religionis abiciat. si uero reiecerit excommunicetur sed et si perseuerauerit deiciatur

VII

[f.9v]

UT SACERDOTES ET MINIStri altaris sealtaris a secularibus curis abstineant

Episcopus aut presbiter aut diaconus Nequaquam seculares curasculas adsumatadsumant. sin aliter deiciantur

VIII

[f.9v]

QUO TEMPORE PASCHA CELEBRETUR

Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus sanctum paschę diem ante uernale aequinoctium cum iudęis caelebrauerit. abiciatur

VIIII

[f.9v]

QUOD MINISTRI ALTARIS OBLATIONE CELEBRATA DEBEANT communicare

Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus uel quilibet ex sacerdo[f.10r] tali catalogo facta oblatione non communicauerit aut causam dicat ut si rationabilis fuerit ueniam consequatur aut si non dixerit communione priuetur tamquam qui populo causa lesionis extiterit dans suspicionem de eo qui sacrificauit quod recte non obtulerit communicare debeant omnes fideles qui ingrediuntur ecclesiam

['communicare debeant' ought to conclude canon X's rubric; 'omnes ... ecclesiam' ought to be the first words of canon X.]

X

[f.10r]

QUOD FIDELES LAICI INGREDIENTES ECCLESIAM et scripturas audientes

Non autem perseuerant in orationem nec sanctam communionem percipiunt uelud inquietudines ecclesiae commouentes conuenit communione priuari

[These words ought to be the next three words after 'omnes ... ecclesiam' (cf. note to canon VIIII). 'Audientes' has been emended (from 'audiunt') by the scribe to fit its new context as part of the rubric to canon X.]

XI

[f.10r]

QUOD CUM EXCOMMUNICATIS NON SIT ORANDUM

Si quis cum excommunicato saltemsaltim in domo simul orauerit iste communione priuetur

XII

[f.10r]

QUOD CUM DAMNATIS CLERICIS NON SIT ORANDUM

Si quis cvm damnatocondemnato clerico ueluti cum clerico simul orauerit iste damnetur

XIII

[f.10r]

UT NULLUS FIDELIUM PRETER COMMENDATITIAS SUSCIPIATUR ĘPISTULAS

Si quis clericus aut laicus a communione suspensus seu communicans ad aliam properet ciuitatem et suscipiatur preter commendaticias litteras et qui susceperunt et qui susceptus est. communione priuentur Excommunicato uero requiratur proteletur ipsa correptio tamquam qui mentitus sit et ecclesiam dei seduxerit

XIIII

[f.10r]

UT AB EPISCOPIS ALIENA PAROECIA MINIMA PERUADATUR

Episcopo non licere alienam paroeciam propria relicta peruadere licet cogaturcogitatur a plurimis nisi forte eum rationabilis causa compellat tamquam qui possit ibidem constitutis plus lucri conferre et in causa religionis aliquid profecto prospicere et hoc non a semetipso pertemptet sed multorum episcoporum iudicio et maxima supplicatione perficiat

XV

[f.10r]

UT CLERICI PROPRIAS ECCLESIAS NON RELINQUANT

Si quis presbiter aut diaconus aut quilibet de numero clericorum reliquens propriam paroeciam pergat ad alienam. et omnino demigrans preter episcopi sui conscientiam in aliena paroecia commoretur. hunc ulterius ministrare non patimur praecipuę si uocatus ab episcopo redire contempsent in suam quietudine perseuerans uerumtamen tamquam laicus ibi communicet

[f.10v]

[XVI]

[f.10v]

UT EPISCOPUS QUI CLE[RIC]OS [AL]TERIUS SUSCEPERIT COMMUNIONE PRIUETUR

Episcopus uero apud quem demoratos clericos alteriusmemoratus esse constiterit. si contra eos decretameundem [ce]ssationemcensionem pro nihilo reputans tamquam clericos forte susciperit. uelut magister inquietudinis communione priuetur

XVII

[f.10v]

QUOD BIGAMI NON ADMITTANTUR AD CLERUM

Si quis postpost post baptisma secundis fuerit nuptiis copulatus. aut concubinamconbinam habuerit. non potest esse episcopusnon episcopus non presbiter aut diaconusdiacunus aut prorsusprosus ex numero eorum qui ministerio sacro deseruiunt

XVIII

[f.10v]

QUOD HIS QUI UIDUAM UEL EIECTAM AUT MERETRICEM ACCEPERIT NON ADMITTATUR AD CLERUM

Si quis uiduam et eiectam aut meretricem acciperit aut ancillam uel aliquam de his quae publicis spectaculis mancipantur. non potest esse episcopus aut presbiter aut diaconus aut ex eo numero qui ministerio sacro deseruiunt

XVIIII

[f.10v]

QUI DUAS SORORES HABUERIT NON ADMITTATUR AD CLERUM

Qui duas in coniugiemconiugium sorores acceperit uel filiam fratris clericus esse non poterit

XX

[f.10v]

CLERICUM FIDEIUSSOREM ESSE NON POSSE

Clericus fideiussionibus inseruiens abiciatur

XXI

[f.10v]

QUOD HII QUI NON SPONTE EUNUCHIZATI SUNT SUSCIPIANTUR AD CLERUM

EunuchusEunulchus si per insidias hominum factus est. uel si in persecutione eius sunt amputata uirilia uel si ita natus est et est dignus. efficiatur episcopus

XXII

[f.10v]

UT HIS QUI SE EUNUCHIZAUIT CLERICUS NON FIAT

Si quis abscidit semetipsum id est si quis amputauit sibi uirilia. non fiat clericus quia suus homicida est et dei condicionis inimicus

XXIII

[f.10v]

U CLERICUS QUI SE EUNUCHIZAUIT ABICIATUR A CLERO

Si quis cum clericus fuerit absciderit semetipsum. omnino damnetur quia suus est homicida

XXIV

[f.10v]

UT LAICUS QUI SE EUNUCHIZAUIT TRIBUS ANNIS COMMUNIONE PRIUETUR

Laicus semetipsum abscidens annis tribus communio priuetur quia suę uitę insidiator extititexistit

XXV

[f.10v]

QUOD EPISCOPUS AUT PRAESBITER AUT DIACONUS SI PRO CRIMINIBUS DAMNATI FUERINT MINIME COMMUNIONE PRIUENTUR

[f.11r]

Episcopus aut presbiter aut diaconus qui in fornicatione aut periurio aut furtofurtu captus est deponatur. non tamen communione priuetur. dicit enim scriptura. non uindicabituindicauit dominus bis in idipsum

XXVI

[f.11r]

SIMILITER ET RELIQUI MINISTRI ECCLESIAE

Similiter et reliqui clerici huic condicionicondicione subiaceant

XXVII

[f.11r]

QUI CLERICI DEBEANT CONIUGIBUS COPULARI

In nuptisInnuptuis autem qui ad clerum prouecti sunt pręcipimus ut si uoluerint uxores accipiant. sed lectores cantoresque tantummodo

XXVIII

[f.11r]

QUOD EPISCOPUS PRESBITER ET DIACONUS PECCANTES FIDELES UERBERARE NON DEBEANT

Episcopum aut presbyterum aut diaconum percutientem fideles delinquentes aut infideles inique agentes et per huiusmodi uolentes timeri deici ab officio suo pręcipimus quia nusquam nos hoc dominus docuit. eEt contrario uero ipse cum percuteretur non repercutiebat cum malediceretur non remaledicebat cum pateretur non comminabatur

XXVIIII

[f.11r]

QUOD OFFICIUM PRISTINUM DAMNATI PRO CRIMINIBUS USURPARE NON DEBEANT

Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus depositus iuste super certis criminibus ausus fuerit adtractare ministerium dudum sibi commissum hic ab ecclesia penitus abscidatur

XXX

[f.11r]

QUOD NON DEBEANT OFFICIA ECCLESIASTICA PECUNIISPECUNIAS OBTINERI

Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem deiciatur et ipse et ordinator eius et a communione modis omnibus abscidatur sicut symon magus a petroa me petro

XXXI

[f.11r]

UT ECCLESIA SECULARI POTENTIA MINIME PERUADATUR

Si quis episcopus saeculi potestatibus usus ecclesiam per ipsos obtineat deponatur et segregentur omnesque qui illi communicant

XXXII

[f.11r]

DE PRAESBITERO QUI CONTEMTO EPISCOPO SEORSUM CONUENTUS CONGREGARE TEMPTAUERITTEMPTAUERUNT

Si quis pręsbyter contempnens episcopum suum conuentumseorsum collegeritcolligerit et altare aliud erexerit nihil abens quod reprehendat episcopum in causa pietatis et iustitiæ. deponatur quasi principatus amator matur existens. est enim tyrannus et ceteri clerici quicumque tali consentiunt; laici uero segregentur. Hęc autem post unam [f.11v]et secundam e tertiam episcopi obtestationem fieri conuenit

XXXIII

[f.11v]

QUOD CLERICI DAMNATI NON DEBEANT AB ALIIS RECIPI

Si quis presbiter aut diaconus ab episcopo suo segregetur hunc nonnori licer[…]re ab alio recipi sed ab ipso qui eum sequestrauerat nisi forsitan obierit episcopus ipse qui eum segregasse cognoscitur

XXXIIII

[f.11v]

UT NULLUS EPISCOPUS PRESBITER AUT DIACONUS SINE COMMENDATICIIS SUSCIPIATURSUSCIPIANTUR EPISTULIS

Nullus episcoporum peregrinorum aut pręsbyterorum aut diaconorum sine commendaticiis suscipiatur epistolisepistulis et cum scripta detulerint discutiantur attentius et ita suscipiantur. si prędicatores pietatis extiterint minus nequeminumeque sunt necessaria subministrentur eis et ac communionem nullatenus admittantur quia per subreptionem multa proueniunt

XXXV

[f.11v]

DE PRIMATU EPISCOPORUM

Episcopos gentium singularum scire conuenit quis inter eos primus habeatur quem uelut caput existiment et nihil amplius preter eius conscientiam gerant quam illa sola singuli quę paroecię proprię et uillis quae sub ea sunt competunt. sed nec ille pręter omnium conscientiam faciant aliquid. sic enim unanimitasunianimitas erit et glorificabitur deus per christum in spiritu sancto

XXXVI

[f.11v]

QUOD NON LICEAT EPISCOPUM IN ALIENA PROUINTIA CLERICOS ORDINARE

Episcopum non audereaudire extra terminos proprios ordinationes facere in ciuitatibus et uillis que illi nullo iure subiectae sunt. si uero conuictus fuerit hoc fecisse preter eorum conscientiam qui ciuitates ipsas et uillas detinent et ipse deponatur et qui ab illo sunt ordinati

XXXVII

[f.11v]

DE ORDINATIS EPISCOPIS NEC RECEPTIS

Si quis episcopus non susceperit officium et curam populi sibi commissam. hic communione priuetur quoadusque consentiat oboedientiam commodans. similiter autem et presbyter et diaconus. si uero perrexerit nec receptus fuerit non pro sua sententia sed pro malitia populi ipse quidem maneat episcopus. clerici uero ciuitatis communione priuentur eo quodquod eruditores inoboedientis populi non fuerunt

XXXVIII

[f.11v]

UT BIS IN ANNO CONCILIA CELEBRENTUR

[f.12r]

Bis in anno episcoporum concilia celebrentur ut inter se inuicem dogmata pietatis explorent et emergentes. ecclesiasticas contentiones amoueant. semel quidem quarta septimana pentecosthes secundo uero duodecimo die mensis hyperberethei hyperberetei id est iuxta romanos quarto quartu idus octobris

XXXVIIII

[f.12r]

UT TANTUM CURAM RERUM ECCLESIASTICA EPISCOPUS HABEAT

Omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat. et ea uelut deo contemplante dispenset. nec ei liceat ex his aliquid omnino contingere aut parentibus propriis quae dei sunt condonare quod si pauperes sunt tamquam pauperibus sumministret nenec eorum occasione ecclesiae negotia depraedentur

XL

[f.12r]

DE DIGNITATE PONTIFICIS ET QUOD RERUM SUARUM HABEAT POTESTATEM

Presbyteri et diaconi pręter episcopum nihil agerep pertemptent. Nam domini populus ipsi commisus est et pro animabus eorum hic redditurus est rationem. sint autem manifestae res propriae episcopi si tamen habet proprias et manifeste dominicae ut potestatem habeat de propriis moriens episcopus. sicut uoluerit et quibus uoluerit derelinquere. NeNec sub occasione ecclesiasticarum rerum quę episcopi esse probantur intercidant interdicant fortassis enim aut uxorem habet aut filios aut propinquos aut seruos et iustum est hoc apud deum et homines ut nec ecclesia detrimentum patiatur ignoratione rerum pontificis nec episcopis uel eius propinqui sub obtentu ecclesiae proscribantur et in causas incidant qui ad eum pertinent morsque eius iniuriis et male famę subiaceat

cadant

XLI

[f.12r]

QUOD EPISCOPUS ECCLESIASTICARUM RERUM PRO DESPONSATIONE PAUPERUM HABEAT POTESTATEM

Precipimus ut in potestatepotestatet sua episcopus res ecclesiae habeat. si enim animę hominum prætiosę illi sunt. Credite multo magis oportet eum curam pecuniarum gerere ita ut potestate eius indigentibus omnia dispensentur per presbyteros et diaconos et cum timore omnique sollicitudine ministrentur. Ex his autem quae indiget si tamen indiget ad suas necessitates et ad peregrinorum fratrum usus et ipse percipiat ut nihil eis possit omnino deese. Lex enim dei praecipitpercepit. ut qui altare deseruiunt de altario pascantur. Quia nec miles stipendiis propriis contra hostes arma sustollitsustollet

[f.12v]

XLII

[f.12v]

QUOD EPISCOPUS PRESBITER [AUT] DIACONUS ALEATOR ET EBRIOSUS ESSE NON DEBEAT

Episcopus aut presbiter au diaconus aleæ alee atque ebrietati deseruiens aut desinat aut certe damnetur

XLIII

[f.12v]

SIMILITER CLERICI ET LAICI

Si permanserint in alea communione priuentur subdiaconus aut lector aut cantor similia faciens aut desinat aut communione priuetur similiter et iam laici

[These words ought to conclude this canon's rubric.]

XLIIII

[f.12v]

QUOD EPISCOPUS PRESBITER AUT DIACONUS NON DEBEANTDEBEAT USURAS ACCIPERE

Episcopus aut pƀrt aut diaconus usuras a debitoribus exigens aut desinat aut certe damnetur

XLV

[f.12v]

QUOD NON DEBEAT EPISCOPUS PRESBITER AUT DIACONUS CUM HERETICIS ORARE

Episcopus presbyter et diaconus qui cum hereticis orauerit tantummodo communione priuetur. si uero tamquam clericos hortatus eos fuerit agere uel orare damnetur

XLVI

[f.12v]

QUOD NON DEBEANT HERETICORUM BAPTISMATA CONPROBARI

Episcopum aut presbiterum hereticorum suscipientem baptisma damnari. pręcipimus. quę enim conuentio christi ad belial aut quę pars fideli cum infidele?

XLVII

[f.12v]

QUOD AECLESIAE BAPTISMATE baptizatus. denuo baptizaribaptuari non debeat. et non ita baptizatus debeat baptizari

Episcopus aut presbiter si eum qui secundum ueritatem habuerit baptisma denuo baptizauerit. AutAutsi et non recte baptizatumpollutum ab impiis non baptizauerit. deponatur tamquam deridens crucem et mortem domini. Nec sacerdotes a falsis sacerdotibus iure discernens

XLVIII

[f.12v]

LAICUM PELLENTEM SUAM CONIUGEM COMMUNIONE PRIVANDUMPRIBANDUM

Si quis laicus uxorem propriam pellens alteram uel ab alio dimissam duxerit communione priuetur

XLVIIII

[f.12v]

QUOD IN NOMINE TRINITATIS DEBEAT BAPTIZARI

Si quis episcopus aut presbiter iuxta preceptum domini non baptizauerit in nomine patris et filii et spiritus sancti sed in tribus sine initio principiisprincipis aut in tribus filiis aut in tribus paraclitis. abiciatur

L

[f.12v]

QUOD NON DEBEAT UNA MERSIO IN BAPTISMATE QUASI IN MORTE DOMINI PROUENIRE

Si quis episcopus aut presbiter non trinam mersionem unius mysterii cęlebret sed semel mergat in baptismate quod dari uidetur in domini morte deponatur. non enim dixit nobis dominus in mortem mea baptizate sed euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti