[p.510]
COLLECTIO ANTIQUA CANONUM POENITENTIALIUM.
INCIPIT DE UTILITATE POENITENTIÆ, et quomodo credendum sit de remissione peccatorum per poenitentiam, cum præfatione Operis subsequentis.

S. Augustin. Enchirid. ad Laur. c. 64.EXCEPTO Baptismatis munere, quod contra peccatum originale donatum est, unde incipit hominis renouatio, in qua soluitur omnis reatus et ingeneratus et additus, etiam cætera uita iam ratione utentis ætatis, quantalibet præpolleat fecunditate iustitiæ, sine remissione peccatorum non agitur: quoniam filii Dei quamdiu moraliter uiuunt, cum morte confligunt; et sic Spiritu Dei excitantur, et tamquam Filii Dei proficiunt ad Deum, ut etiam spiritu suo aggrauante corruptili corpore tamquam filii hominis in quibusdam hominis motibus deficiunt ad se ipsos, et ideo peccant.

Interest quidem quantum; neque enim quia peccatum est omne crimen, ideo crimen etiam omne peccatum. Itaque sanctorum hominum uitam, quamdiu in hac morte uiuitur, inueniri posse dicimus sine crimine; unde Apostolus eligendum dicit Episcopum, si quis sine crimine est. 1. Ioan. 1. 8.Peccatum autem si dixerimus quia non habemus, ait alius Apostolus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. Sed neque de ipsis criminibus quamlibet magnis in sancta Ecclesia remittendis Dei misericordia desperanda est agentibus poenitentiam secundum modum cuiuscumque peccati. In actione autem poenitentiæ, ubi tale commissum est peccatum ut is qui commisit a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris. Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit. Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, nec in aliorum notitiam per uerba uel quæcumque alia signa procedit, cum sit coram illo cui dicitur: Psal. 37. 10.Gemitus meus a te non est absconditus: recte constituuntur ab his qui Ecclesiis præsunt tempora poenitentiæ, ut satisfiat etiam Ecclesiæ, in qua remittuntur ipsa peccata. Extra eam quippe non remittuntur.

Ergo cum tanta est plaga peccati atque impetus morbi, ut medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda sint auctoritate Antistitis, debet se quisque ab altario remouere ad agendam poenitentiam, et eadem auctoritate reconciliari. Hoc est enim indigne accipere corpus et sanguinem Domini, si eo tempore accipiat, quo debet agere poenitentiam. S. Aug. ibid. ut supra, c. 82.Nam et ipsa poenitentia quando causa digna est, ut secundum morem Ecclesiæ agatur, plerumque infirmitate non agitur, quia et pudor est timor displicendi, dum plus delectat hominum existimatio quam iustitia, qua se quisque humiliat poenitendo. Unde non solum cum agitur poenitentia, uerum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est; alioquin non diceret Apostolus de quibusdam: 2. Tim. 2. 25.Ne forte det illis Deus poenitentiam. Et ut Petrus amare fleret, præmisit Euangelista, et ait: Luc. 22. 61.Respexit eum Dominus.

Iudicet ergo seipsum homo uoluntarie dum potest, et mores conuertat in melius, ne cum iam non poterit, etiam præter uoluntatem a Domino iudicetur, et cum in se protulerit seuerissimæ medicinæ, sed tamen medicinæ sententiam, ueniat ad Antistites per quos illi in Ecclesia claues ministrantur, et tamquam bonus iam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a præpositis Sacramentorum accipiat satisfactionis suæ modum, et in offerendo sacrificio contribulati cordis deuotus et supplex: id tamen agat quod non solum ipsi prosit ad recipiendam salutem, sed etiam cæteris ad exemplum; ut si peccatum eius non solum in graui eius malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiæ uidetur Antistiti, in notitia multorum, uel etiam totius plebis, agere poenitentiam non recuset, non resistat, non letali et mortiferæ plagæ per pudorem addat tumorem. Meminerit semper quia Iac. 4. 6.Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Quid enim est infelicius, quid peruersius quam de ipso uulnere quod latere non potest, non erubescere, et de ligatura plus erubescere?

Nemo arbitretur propterea se consilium salubre huius poenitentiæ debere contemnere, quia multos forte aduertit, et nouit ad Sacramenta Altaris accedere, quorum talia crimina non ignorat. Multi [p.511]enim corriguntur, ut Petrus, multi tolerantur ut Iudas, multi nesciuntur donec ueniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis. Nam plerique propterea uolunt alios accusare, quia se per illos cupiunt excusare. Plerique autem boni Christiani propterea tacent et sufferunt aliorum peccata quæ nouerunt, quia documentis sæpe deseruntur, ut ea quæ ipsi sciunt iudicibus Ecclesiasticis probare possint; quamuis enim uera sint quædam, non tamen iudici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos uero a communione quemdam prohibere non possumus quamuis hæc prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis, nisi aut sponte confessum, aut aliquo sæculari siue Ecclesiastico iudicio accusatum atque conuictum. Quis enim sibi utrumque audet assumere, ut cuiquam ipse sit et accusator et iudex? Non enim temere et quomodolibet, sed per iudicium ab Ecclesiæ communione separandi sunt mali, ut si per iudicium auferri non possunt, tolerentur potius uelut palea cum tritico usque ad ultimum uentilabrum; uelut pisces mali cum bonis usque ad segregationem quæ futura est in littore, hoc est, in finem sæculi.

Plerique autem attendunt multos etiam in ipsis honoribus Ecclesiasticis Præpositorum et Ministrorum non congruenter uiuere sermonibus et Sacramentis, quæ per eos populis ministrantur. O miseros homines! qui hos intuendo Christum obliuiscuntur, qui et tanto ante prædixit, ut legi Dei potius obtemperetur, quam imitandi uideantur illi, qui ea quæ dicunt non faciunt, et traditorem suum tolerans usque in finem, etiam ad euangelizandum cum cæteris misit. Quisnam hominum erit, qui sibi manendum existimet in itinere, cum uiderit milliaria lapidea litteris plena uiam docere, et non ambulare?

Fortasse alius dicat: Ego iam baptizatus in Christo, a quo mihi omnia peccata praeterita dimissa sunt, uilis factus sum nimis iterans uias meas, et canis horribilis oculis Domini conuersus ad uomitum suum: quo abibo a Spiritu eius, et a facie eius quo fugiam? Quo, frater, nisi ad eius misericordiam poenitendo, cuius potestatem peccando contemseras? Nemo enim recte fugit ab illo nisi ad illum, ab eius seueritate ad eius bonitatem. Quis enim locus te excipiet fugientem, ubi eius præsentia te non inueniat? Si ascenderis in coelum, ibi est; si descenderis in infernum, adest. Recipe ergo pennas tuas in directum, et habita in spe in extrema huius sæculi. Etenim illuc manus sua deducet te, et perducet te dextera sua. Quidquid enim feceris, quæcumque peccaueris, adhuc in hac uita es, unde te omnino si sanare nollet, auferret. Cur ergo ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Qui enim clamando non tibi persuasit ut non recederes, parcendo clamat ut redeas. Sed non sufficit mores in melius commutare, et a factis malis recedere; nisi etiam de his quæ facta sunt satisfiat Domino per poenitentiæ dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis: Luc. 6. 36.Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus. Non enim dictum est ut tantum abstineamus a peccatis, sed et Eccli. 21. 1.de præteritis, inquit, deprecare Dominum ut tibi dimittantur.

Oportet igitur ad poenitentiam accedere cum omni fiducia, et ex fide credere indubitanter poenitentia aboleri posse peccata, etiam si ultimo uitæ spiritu admissorum poeniteat, et publica lamentatione peccata prodantur; quia propositum Dei, qui decreuit saluare quod perierat, stat immobile; et ideo quia uoluntas eius non mutatur, siue emendatione uitæ si tempus conceditur, siue supplici confessione si continuo uita exceditur, uenia peccatorum fideliter præsumatur ab illo, qui non uult mortem peccatoris, sed ut conuertatur a perditione poenitendo, et saluatus miseratione Domini uiuat. Sed fac incertum esse utrum ignoscat Deus, quid perdit homo cum supplicat Deo, qui salutem perdere non dubitauit cum offenderet Deum? Quis enim certus est etiam quod Imperator ignoscat? Et tamen pecunia funditur, maria transeuntur, procellarum incerta subeuntur, et ut mors uitetur, pene mors ipsa suscipitur. Supplicatur dein per homines homini. Sine dubitatione fiunt ista, cum sit dubium quo fine proueniant: et tamen certiores sunt claues Ecclesiæ quam corda Regum; quibus clauibus quodcumque in terra soluitur, etiam in coelo solutum promittitur, et multo est honestior humilitas qua se quisque humiliat Ecclesiæ Dei, et labor minor imponitur, et nullo temporalis mortis periculo mors æterna uitatur.

Hæc dicta sunt de publica satisfactione, qua quisque humiliando se non solum coram Deo, sed etiam coram Ecclesia, quæ habet claues regni coelorum, in qua fit remissio peccatorum ad Arbitrium Antistitis, satisfacere debet. Sed et secreta satisfactione solui mortalia crimina non negamus, sed mutato prius sæculari habitu, et indefesso Religionis studio per uitæ correctionem, et iugi imo perpetuo luctu miserante Deo, ita dumtaxat, ut contraria pro his quæ poenitet agat.

De quotidianis autem leuibusque peccatis, sine quibus hæc uita non ducitur, quotidiana fidelium oratio satisfacit. Eorum est enim dicere: Pater noster qui es in coelis, qui iam tali Patre regenerati sunt ex aqua et spiritu: delet omnino hæc oratio Dominica quotidiana peccata, delet et illa a quibus uita fidelium etiam scelerate gesta, sed poenitendo in melius mutata discedit. Si quemadmodum ueraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra, quoniam non desunt quæ dimittantur; ita ueraciter dicatur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, id est fiat quod dicitur, quia et ipsa eleemosyna est ueniam homini petenti ignoscere, ac per hoc ad omnia quæ utili misericordia fiunt, ualet quod Dominus ait: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt uobis. Non solum ergo qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo uestimentum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, ægro uel incluso uisitationem, captiuo redemptionem, debili subuectionem, cæco deductionem, tristi consolationem, non sano medelam, erranti uiam, deliberanti consilium, et quodcumque necessarium est indigenti; uerum etiam qui dat ueniam peccanti, eleemosynam dat, et qui emendat uerbere in quem potestas datur, uel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum eius, quo ab illo læsus aut offensus est dimittit ex corde, uel orat ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit atque orat, uerum etiam in eo quod corripit, et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat, quia misericordiam præstat. Multa enim bona præstantur inuitis, quando eorum consulitur utilitati, non uoluntati.

Multa itaque sunt genera eleemosynarum, quæ cum facimus, adiuuamur, ut dimittantur nostra peccata. Sed ea nihil est maius, qua ex corde dimittimus, quod in nos quisque peccauit. Quisquis autem roganti et peccanti, siue poenitenti ex corde non dimittit, nullo modo æstimet a Domino sua peccata dimitti. Quæ sint autem leuia, quæ grauia peccata, non humano sed diuino sunt pensanda iudicio. Videmus enim quædam ab ipsis quoque Apostolis ignoscendo fuisse concessa, quale illud est quod uenerabilis Paulus coniugibus ait: 1. Cor. 7. 5.Nolite fraudare inuicem, nisi ex consensu ad tempus, ut uacetis oratio[p.512]ni, et iterum reuertimini in idipsum, ne tentet uos Satanas propter incontinentiam uestram. Quod putari posset non esse peccatum, misceri scilicet coniugi, non filiorum procreandorum causa, quod bonum est nuptiale, sed carnalis etiam uoluptatis, ut fornicationis siue adulterii, siue cuiusquam alterius immunditiæ mortiferum malum, quod turpe est etiam dicere, quo potest tentante Satana libido pertrahere incontinentem, deuitet infirmitas. Posset ergo, ut dixi, hoc putari non esse peccatum, nisi addidisset: 1. Cor. 7. 5.Hoc autem dico secundum ueniam, non secundum imperium. Quis autem iam neget esse peccatum, cum dari ueniam facientibus Apostolica auctoritas fateatur. Tale quiddam est, ut dicit: Ibid.Iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis uobiscum. Quare non magis iniquitatem patimini: quare non potius fraudamini? Ut ad illud redeatur quod Dominus ait: Matt. 5. 40.Si quis uoluerit tunicam tuam tollere, et iudicio tecum contendere, dimitte illi et pallium. Et alio loco: Luc. 6. 30.Qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. Prohibuit itaque suos Apostolos de sæcularibus rebus cum aliis habere iudicium, quod dicit esse delictum; et tamen cum sinit in Ecclesia talia iudicia finiri inter fratres fratribus iudicantibus, extra Ecclesiam uero terribiliter uetat, manifestum est etiam hic, quod secundum ueniam concedatur infirmis.

S. August. ubi supra c. 79.Sunt autem quædam quæ leuissima putarentur, nisi in Scripturis demonstrarentur opinione grauiora. Quis enim dicentem fratri suo fatue, reum gehennæ putaret, nisi Veritas diceret? Aut quis æstimaret quam magnum peccatum sit dies obseruare et menses et annos et tempora, sicut obseruant qui certis diebus, siue mensibus, siue annis uolunt uel nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum uanas doctrinas hominum fausta uel infausta æstiment tempora, nisi magnitudinem ex timore Apostoli pensaremus, qui talibus ait: Galat. 4. 11.Timeo uos ne forte sine causa laborauerim in uobis? Quam multa sunt alia peccata, siue in loquendo de rebus et negotiis alienis, quæ non ad te pertinent, siue in uanis cachinnationibus, cum scriptum sit: Eccli. 21. 23.Stultus in risu exaltat uocem suam; sapiens autem uix tacite ridebit: siue in ipsis escis, quæ ad necessitatem sustendandæ huius uitæ præparantur, auidior atque immoderatior appetitus; siue in emendis et uendendis rebus caritatis et uilitatis uota peruersa. Propter hæc atque huiuscemodi peccata, et alia licet minora his quæ fiunt, uerborum et cogitationum offensionibus, Apostolo Iacobo confitente ac dicente: Iac. 3. 2.In multis enim offendimus omnes; oportet quotidie crebroque oremus ad Dominum atque dicamus: Dimitte nobis debita nostra; nec in eo quod sequitur mentiamur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Pro quibus etiam sacrificia eleemosynarum et ieiuniorum quisque pro suis uiribus offerre non cesset.

Cæterum pro illis peccatis quæ legis decalogus continet, et de quibus Apostolus ait: 1. Cor. 6 9.Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt; illa actio poenitentiæ subeunda est, in qua maiorem in se quisque seueritatem debeat exercere, ut a se ipso iudicatus non iudicetur a Domino. Quæ actio poenitentiæ tunc erit perfecta et Deo acceptabilis, si ascenderit homo aduersum se tribunal mentis suæ, et constituerit se ante faciem suam, ne hoc ei postea fiat sicut comminatur Deus peccatori. Atque ita constituto in corde iudicio adsit accusatrix cogitatio, testis conscientia, carnifex timor, deinde sanguis animæ confitentis per lacrymas profluat. Postremo ab ipsa mente talis sententia proferatur, ut se indignum homo iudicet participatione corporis et sanguinis Domini. Versetur ante oculos imago futuri iudicii, ut cum alii accedunt ad altare Dei, quo ipse non accedit, cogitet quam sit contremiscenda illa poena, qua percipientibus aliis uitam æternam, alii in mortem præcipitantur æternam.

Mensuram autem temporis in agenda poenitentia, idcirco non satis attente præfigunt Canones pro uno quoque crimine, sed magis in arbitrio Antistitis relinquendum statuunt, quia apud Deum non tam ualet mensura temporis quam doloris, nec abstinentia tantum ciborum, sed mortificatio potius uitiorum. Propter quod tempora poenitentiæ fide et conuersatione poenitentum abbreuianda præcipiunt, et negligentia protelanda. Exstant tamen pro quibusdam culpis modi poenitentiæ impositi, iuxta quos cæteræ perpendendæ sunt culpæ, cum sit facile per eosdem modos uindictam et censuram Canonum æstimare.

Diuisio totius Operis.Librum autem quem de corpore Canonum excerpsimus, cuique hoc opus quasi præfationem præponimus, in tribus libellis diuidi placuit, quo facilius lector quod quærit inueniat. Et primus quidem libellus continet ea quæ sunt de poenitentia et poenitentibus, criminibus atque iudiciis. Secundus maxime de accusatis et accusatoribus, iudicibus ac testibus, cum cæteris ad hæc pertinentibus Ecclesiasticis regulis. Tertius de sacris ordinibus, uel qui promouendi sunt ad Clerum, quiue remouendi a Clero, et de regulis ac priuilegiis omnium Clericorum et Præsulum. In quibus si quisquam aliquid inuenit de talibus Conciliis, quæ aut despicienda, aut non recipienda iudicat, ignoscat paupertati sensus nostri. Nos tamen dignum putamus plurimorum sententiam singulorum suspicionibus præferendam, et in quibuscumque rebus generalium Conciliorum auctoritatem non habemus, magis earum Synodorum quæ per singulas prouincias factæ sunt, quam proprium nostrum sequendum sensum. Denique ipsa sacra et generalia Canonum decreta præcipiunt, ut bis in anno per singulas prouincias Episcoporum celebretur Concilium, et plenariam Synodum dicunt esse ubi cum suis dioecesaneis Metropolitanus fuerit Episcopus. Cum ergo ita specialia Concilia ex generalium auctoritate fiant, constat nullum posse de eorum aliquid improbare statutis, nisi eum qui apertis indiciis potuerit conuincere eos aliqua contra fidem aut mores bonos constituisse.

Explicit Præfatio.