[p.516]
INCIPIUNT CAPITULA in Libro tertio.
I.

Presbyterorum et Diaconorum ordinationes certis celebrare temporibus.

II.

Ut nemo litteras nesciens, uel aliqua parte corporis imminutus promoueatur ad clerum.

III.

De his qui seipsos abscinduut.

IV.

Quod ad clerum criminosi nequeant promoueri, et in clero positi, si in aliquibus fuerint inuenti criminibus, a suis officiis arceantur.

V.

Quod dæmoniis aliisque passionibus irretitis ministeria sacra tractare non liceat.

VI.

De his qui uiduas aut dimissas ducunt, uel in malis consiliis mixti sunt.

VII.

Item de eadem re.

VIII.

Item de eadem re.

IX.

De his qui uirginitatem professi sunt, et de his quæ sub sororis habitu cum aliquibus commorantur.

X.

Ut ex curialibus Clericus non fiat, propter uoluptates quas a diabolo inuentas exhibere compellitur.

XI.

De administratoribus.

XII.

Quod qui preces uel criminales dictant, habeantur immunes.

XIII.

Si quis uolens partem sibi corporis amputauerit, clericus esse non potest; nolens autem potest.

XIV.

Quod digami ad clerum admitti non possunt.

XV.

Qui de laicis ad clerum non debeant promoueri.

XVI.

Qui de laicis possunt Clerici fieri.

XVII.

De temporibus morandi in clero.

XVIII.

Quæ in singulis Clerici gradibus tempora sint præfixa.

XIX.

Quod non debeant Sacerdotes aut Clerici amicti palliis et præcincti lumbis in Ecclesia ministrare.

XX.

De Clericis, quales debeant promoueri.

XXI.

Quod extra conscientiam Metropolitani non ordinetur Episcopus.

XXII.

Quod nolentibus Clericis uel populis nemo debeat Episcopus ordinari.

XXIII.

Quod ab illicitis sit ordinationibus abstinendum.

XXIV.

Ut nullus Episcoporum seruum alterius ad clericatus officium promouere præsumat.

XXV.

Ut quicumque ad Sacerdotium uel uiduarum mariti, uel habentes numerosa coniugia promoti fuerint, ab omnibus Ecclesiasticis officiis arceantur.

XXVI.

Ut si quis Sacerdotum contra hæc interdicta fecerit, a suo sit officio submouendus.

XXVII.

Quod non habeantur Episcopi quos nec clerus elegit, nec populus exquisiuit, nec Prouinciales Episcopi consecrauerint: si qui tamen Clerici ab his Pseudoepiscopis ordinantur, rata potest ordinatio talis existere.

XXVIII.

Vt nullus inuitus ordinetur Antistes.

XXIX.

Ut nullus alienum Clericum sollicitare uel tenere præsumat, suo Episcopo non præbente consensum.

XXX.

Ut implicati negotiis alienis, ante redditam rationem Clerici non ordinentur.

XXXI.

Rebaptizati ad nullum clericatus gradum promouendi.

XXXII.

De his qui in peregre baptizantur, ad clerum non ueniant.

XXXIII.

De discretione poenitentium, qui possint ad Ecclesiasticos ordines prouehi, uel qui non possint.

XXXIV.

De discretione libertorum, qui ad Ecclesiasticos ordines peruenire possunt, uel qui prouehi non possunt.

XXXV.

De Clericis scurrilibus.

XXXVI.

Non transmigrandum de ciuitate in ciuitatem.

XXXVII.

Quod non oporteat absolute quoslibet ordinari.

XXXVIII.

De singulis gradibus sacri ordinis, qualiter ordinentur.

XXXIX.

Qualiter Ostiarii ordinentur.

XL.

Qualiter Lectores ordinentur.

XLI.

Qualiter Exorcistæ ordinentur.

XLII.

De Exorcistis qui non sunt ab Episcopis ordinati.

XLIII.

Qualiter Acolythi ordinentur.

XLIV.

Qualiter Subdiaconi fiant.

XLV.

Ut Clerici nullas negotiationes inhonestas et turpia lucra sectentur.

XLVI.

De eadem re.

XLVII.

Ut clericus nec suo nec alieno nomine foenus exerceat.

XLVIII.

De contumacibus Clericis et ad officium tardis.

XLIX.

Si Clericus furtum Ecclesiæ fecerit.

L.

Ut cuiuslibet ordinis Clericus si tardius ad Ecclesiam uenerit, deponatur,

LI.

Quod nullus Ecclesiasticorum in tabernis comedere debeat.

LII.

De Clericis qui in mutuam cædem prorumpunt.

LIII.

De Clericis qui ad sæcularium defensionem confugiunt propter districtionem Episcopi.

LIV.

De Clericis negotia et nundinas sectantibus.

LV.

Vt si uoluntarie Clericus damnum Ecclesiæ fecerit, et satisfaciat, et excommunicetur.

LVI.

De conuersatione Clericorum, ut in uno conclaui sint.

LVII.

Vt Clericis uitetur ebrietas, quæ omnium uitiorum fomes ac nutrix est.

LVIII.

Cuiuscumque ordinis Clerici nuptialia conuiuia uitent.

LIX.

De Clericis qui magos aut sortilegos consuluerunt.

LX.

Clerici tabernas non ingrediantur absque peregrinationis necessitate.

LXI.

De Clericis qui in seditione arma sumserint.

[p.517]
LXII.

De Clericis per plateas et andronas ambulantibus.

LXIII.

De Clericis in nundinis et foro deambulantibus.

LXIV.

Clerici qui uigiliis desunt, stipendiis priuandi.

LXV.

Clerici maledici degradentur.

LXVI.

De Clericis sepulcra demolientibus.

LXVII.

Ut Clerici inuidi non prouehantur.

LXVIII.

Clerici adulatores et proditores degradentur.

LXIX.

Clerici nec uestimenti nec calceamenti quærant decorem.

LXX.

De Clericis scurrilibus uel inter epulas cantantibus.

LXXI.

De Clericis per creaturas iurantibus.

LXXII.

Ne ante horam tertiam conuiuia ineantur.

LXXIII.

De his qui in parua ætate coram parentibus religionis habitum tenuerunt.

LXXIV.

Poenitens si usus exegerit, inter Ostiarios deputetur.

LXXV.

Ex Concilio Carthaginense.

LXXVI.

Si Lector bigamus aut uiduam ducit, non amplius quam Subdiaconus fiat.

LXXVII.

Lectores Cantoresque cum orariis agere suum officium non debere.

LXXVIII.

De Diaconis.

LXXIX.

Vt leuitæ et uirgines ante XXV. annos non consecrentur.

LXXX.

De honore quem Presbyteris Diaconi, et Diaconis qui sub ipsis sunt debeant exhibere.

LXXXI.

De obedientia Diaconorum erga Presbyteros.

LXXXII.

Ne Diaconus præsente Presbytero Eucharistiam det.

LXXXIII.

Ut Diaconus iubente Presbytero sedeat.

LXXXIV.

Ut Diaconus in conuentu Presbyterorum non loquatur, nisi interrogatus.

LXXXV.

Ut Diaconus tempore tantum oblationis alba utatur.

LXXXVI.

Quod præter Episcopum Clericus proficisci non debeat.

LXXXVII.

Ut Sacerdos et Leuitæ canes ad uenandum et accipitres non habeant.

LXXXVIII.

De his qui in ægritudine sunt baptizati.

LXXXIX.

Quod non oporteat peregrinos Clericos sine commendatitiis ministrare.

XC.

Vt nullus minister sine chrismate proficiscatur.

XCI.

Vt ab alterius Episcopo chrisma nullus accipiat.

XCII.

Presbyter Diaconum aut Presbyterum non ordinabit.

XCIII.

De his quæ prohibentur Presbyteris in ecclesiasticis Sacramentis agere.

XCIV.

Vt si Presbyter inconsulto Episcopo agendam celebrauerit, honore priuetur.

XCV.

Ne Presbytero alterius regionis præsente Episcopo uel Presbyteris ciuitatis liceat ministrare, et quo ordine panem siue calicem dent, et quod Coepiscopi ad exemplum septuaginta seniorum ordinati sunt.

XCVI.

De his qui ex uasis ministerii Ecclesiæ aliquid uendiderunt.

XCVII.

Ne Presbyter benedictionem uel poenitentiam in Ecclesia dare præsumat.

XCVIII.

De his qui in Ecclesiis in quibus prouecti sunt, minime perdurarunt.

XCIX.

Qualiter Diaconi ordinentur.

C.

De numero certo Diaconorum.

CI.

Quo tempore Presbyterum conueniat ordinari.

CII.

Qualiter Presbyter ordinetur.

CIII.

De non contemnendo oblationes Presbyteri coniugati.

CIV.

Quod non liceat Clerico in duarum ciuitatum Ecclesiis ministrare.

CV.

De his qui uocantur Coepiscopi.

CVI.

Iudicio multitudinis ordinationes fieri non debere.

CVII.

De Episcopalibus ordinationibus.

CVIII.

De electione Episcopi.

CIX.

De his qui ad Episcopatum in prouinciis prouehuntur.

CX.

Quod addi debeant Episcopi numero ordinatorum, si de ordinando Episcopo fuerit contradictum.

CXI.

Non accipiendum præmium pro Episcoporum honore de communione peccati.

CXII.

Quod non oporteat Episcopos aut quemlibet ex clero per pecunias ordinari.

CXIII.

De his qui cum sint ex alia prouincia, in aliis audent ordinationes efficere.

CXIV.

De his qui cum ad Episcopatum uocantur, euitant.

CXV.

De Episcopalibus in prouinciis ordinationibus.

CXVI.

Vt nullo modo de parochia ad aliam parochiam Episcopus transeat.

CXVII.

Ut in altera parochia Clericos alterius parochiæ Episcopus non ordinet.

CXVIII.

Vt nullus Episcoporum, Presbyterorum et Diaconorum conductor existat: et ut Lectores uxores accipiant, et Clerici abstineant ab usuris; et quo tempore uel ipsi uel uirgines consecrentur.

CXIX.

Si qui Clerici ab Episcopis suis promoti contemserint, nec illic maneant unde recedere noluerunt.

CXX.

De his qui plebes proprias derelinquunt.

CXXI.

Ut Episcopi qui ordinantur, ab ordinatoribus suis epistolas accipiant, quæ diem et Consulem præferant.

CXXII.

De his qui semel in Ecclesia legerint, ab aliis non posse promoueri.

CXXIII.

De rebaptizationibus et reordinationibus, uel translationibus Episcoporum.

CXXIV.

Quod non oporteat ordinationes Episcoporum diu differre.

CXXV.

Quales, uel quam docti debeant ordinari Episcopi.

CXXVI.

Qualiter consecrentur Episcopi.

CXXVII.

De ordinatione ministrorum Sacerdotum, quando fiat.

CXXVIII.

Vt Episcopus iuxta Ecclesiam habeat hospitium.

CXXIX.

Vt Episcopus pauperes et infirmos tueatur.

CXXX.

Vt Episcopus supellectilem et mensam uilem habeat.

CXXXI.

Vt Episcopus libros gentilium non legat.

CXXXII.

Vt Episcopus gubernationes pauperum per ministros agat.

CXXXIII.

Vt Episcopus testamenta non tueatur.

CXXXIV.

Vt Episcopus non litiget.

CXXXV.

Vt Episcopus Canones agnoscat antequam ordinetur.

CXXXVI.

Vt Episcopus die Dominico ab Ecclesia deesse non debeat.

CXXXVII.

Vt Episcopus nullam curam rei familiaris ad se reuocans, tantum orationi et doctrinæ uacet.

CXXXVIII.

Vt Episcopus sedens stare Presbyterum non patiatur.

CXXXIX.

Vt Episcopus collegam se Presbyterorum cognoscat.

CXL.

Quamdiu Episcopus in aliena ciuitate remoretur.

[p.518]
CXLI.

Non liceat Episcopo a sua Ecclesia plus tribus hebdomadibus abesse.

CXLII.

De laicis non temere faciendis Episcopis.

CXLIII.

Quando et in quibus causis Episcopi ad Comitatum ire debeant.

CXLIV.

De Diaconis ad Comitatum dirigendis.

CXLV.

Quod ad Comitatum pro pupillis et uiduis ac necessitatem patientibus sit eundum.

CXLVI.

Quod non oporteat Episcopos, Clericos et Monachos prædia aliena conducere.

CXLVII.

De honore Monachis competente; et ut nullus eorum tentet Ecclesiastica aut sæcularia inquietare negotia, nec alienum seruum præter conscientiam Domini eius suscipere.

CXLVIII.

De pacificis peregrinorum, id est commendatitiis litteris.

CXLIX.

De Metropolitanis singularum prouinciarum.

CL.

De uacantibus Episcopis.

CLI.

Vt Metropolitanis sua iura seruentur.

CLII.

Vt Episcopus absque Metropolitani conscientia nihil agat in causis generalibus.

CLIII.

De Præsidibus, uel cæteris rempublicam agere uolentibus, ne sine litteris Episcopi sui communicent, et cum contra disciplinam egerint, excommunicentur.

CLIV.

Vt Clerici uel Laici in aliena Ecclesia non communicent sine litteris Episcopi sui.

CLV.

Quod oporteat egenis epistolam tribui, honestiores autem commendatitiis litteris approbari.

CLVI.

De Clericis qui sine epistolis sui Pontificis proficiscuntur.

CLVII.

Vt sine epistola Episcopi sui non liceat Clericum uel Monachum proficisci, et de Monachis uel Abbatibus.

CLVIII.

De epistola formata.