[f.29v]

DE CONIURATIONE UEL CONSPIRATIONE.

EX CONCILIO CALCIDONENSE. CAPITULUM XVIII.

[f.29v]

I

[f.29v]

CONIURATIONIS UEL CONSPIRATIONIS CRIMEN ET AB EXteris legibus est omnino prohibitum multo magis hoc in dei eclesia ne fiat admonere conueniet. Si qui ergo clerici uel monachi repertireper fuerint coniurantes aut conspirantes aut insidias ponentes episcopis aut clericis gradu proprio paenitus abiciantur.

DE DELATORIBUS.

EX CONCILIO HELIBERRITANO

[f.29v]

II

[f.29v]

Delator si quis extiterit fidelis et per delationem eius aliquis fuerit praescriptus uel interfectus placuit eum nec in fine accipere communionem. Si leuior causa fuerit intra quinquennium accipere poterit communionem. Si caticuminus fuerit post quinquennii tempora admittetur ad baptismum.

DE ACCUSATIS ET ACCUSATORIBUS.

EX CONCILIO CARTAGINIS

[f.29v]

III

[f.29v]

Quaerendum in iudicio cuius sit conuersationis et fidei is qui accusat et is qui accusatur.

QUOD EXCOMMUNICATI AD ACCUSATIONEM ADMITTI NON DEBEANT.

EX CONCILIO CARTAGINIS. XCV.

[f.29v]

IIII

[f.29v]

Placuitque omnibus quoniam superioribus conciliorum decretis de personis quae non admittendae sunt ad accusationem clericorum iam constitutum est et quae personae non admittentur non expraessum est. Idcirco diffinimus eum rite ad accusationem non admitti. qui postea quam excommunicatus fuerit in ipsa adhuc excommunicatione constitutus siue sit clericus siue laicus accusare uoluerit.

QUOD SERUI ET LIBERTI OMNESQUE INFAMES PERSONAE NON DEANT ACCUSARE.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XCVI.

[f.29v]

V

[f.29v]

Item placuit ut omnes serui uel proprii liberti ad accusationem non admittantur ut omnes quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittant. Omnes etiam infamiae maculis aspersi. id est instriones ac turpitudinibus subiectae personae. heretici etiam siue pagani sue iudaei sed tamen omnibus quibus accusatio denegatur in causis propriis accusandi licentia [30r]non neganda.

UT QUI UNUM CRIMEN NON PROBAUERIT AD AD ALTERUM ADMITTI NON DEBEAT.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XCVII.

[30r]

VI

[30r]

Item placuit quotienscumque clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur et unum ex ipsis de quo prius egerit probare non ualuerit ad cetera iam non admittatur.

QUI AD TESTIMONIUM ADMITTENDI SUNT.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XCVIII

[30r]

VII

[30r]

Testes autem ad testimonium non admittendos qui nec ad accusationem admitti precepti sunt uel etiam quos ipse accusator de sua domo produxerit ad testimonium autem infra annos XIIII aetatis suae non admittatur.

DE EPISCOPO QUI EXCOMMUNICAT EUM QUI SIBI SOLI CRIMEN DICIT ESSE CONFESSUM.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XCVIIII.

[30r]

VIII

[30r]

Item placuit ut si quando episcopus dicit aliquem sibi soli proprium crimen fuisse confessum atque ille neget non putet ad iniuriam suam episcopus pertinere quod illi soli non creditur et si scrupulo propriae conscientiae se dicit neganti nolle communicare.

UT NON TEMERE QUEMQUAM COMNIONE PRIUET EPISCOPUS.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM C

[30r]

VIIII

[30r]

Quamdiu excommunicatoexcommunicatu non communicauerit suus episcopus eidem episcopo ab aliis non communicetur episcopis. ut magis caueat episcopus. ne dicat in quemquam quod aliis documentis conuincere non potest.

DE HIS QUI IN ACCUSATIONEM MAIORIS NATU UENIUNT. ET UT EPISCOPUM NULLI CRIMINOSO LICEAT ACCUSARE.

EX CONCILIO CARTAGINENSIS. VIII.

[30r]

X

[30r]

Numidius episcopus assulitanus dixit. Preterea sunt quam plurimi non bonae conuersationis. qui existimant maiores natu uel episcopos passim uageque in accusationem pulsandos debent tam facili admitti. nec ne? aurelius episcopus dixit. Placet igitur caritati uestrę ut is qui aliquibus sceleribus inretitus est uocem aduersus maiorem natu non habeat accusandi. ab uniuersis episcopis dictum est si criminosus est non admittatur placet.

DE HIS QUI MERITO FACINORUM SUORUM AB ECCLESIE CONGREGATIONE PELLUNTUR.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM VIIII.

[30r]

XI

[30r]

Augustinus episcopus legatus prouintiae numidiae dixit. Hoc statuere dignamini. ut si qui forte merito facinorum suorum ab eclesia pulsi sunt et siue ab aliquo episcopo uel presbitero fuerint in communione suscepti etiam ipse cum eis pari crimine teneatur [f.30v]obnoxius refugientes sui episcopi regulare iudicium. ab uniuersis episcopis dictum est omnibus placet.

DE PRESBITERIS QUI A PROPRIIS CORRIPIUNTUR EPISCOPIS.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM X

[f.30v]

XII

[f.30v]

Alipius episcopus legatus prouinciae numidiae dixit. Nec illud praetermittendum est ut si quis forte presbiter ab episcopo suo correptus tumore uel superbia inflatus putauerit separatim sacrificia deo offerenda uel aliud erigendum altare contra ecclesiasticam fidem disciplinamque crediderit non exeat inpunitus. Ualentinus primae sedis prouinciae numidiae dixit. necessario disciplinae ecclesiasticae et fidei congrua sunt. quae frater noster alipius prosecutus est. proinde quid uideatur uestrae dilectioni dicite.

SI QUIS EPISCOPUS ABSQUE TEMPORETEMPORE SYNODI IN CRIMINE DETENTUS FUERIT AD DUODECIM EPISCOPIS AUDIATUR.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XII

[f.30v]

XIII

[f.30v]

Felix episcopus dixit. suggero secundum statuta ueterum conciliorum. ut si quis episcopus quod non optamus in reatum aliquem incurrerit et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare ne in crimine remaneat ad duodecim episcopis. et presbiter a sex episcopis cum proprio suo episcopo audiatur et diaconus a tribus.

DE DIUERSIS ORDINIBUS ECCLESIAE SERUIENTIBUS UT SI QUIS IN CAUSAM CRIMINIS INCURRERIT ET ABNUERIT IUDICIUM ECCLESIASTICUM DEBEAT PERICLITARI ET UT FILII SACERDOTUM EXPECTACULA SAECULARIA NON ADHIBEANT.

CAPITULO XV

[f.30v]

XIIII

[f.30v]

Item placuit quisquis episcoporum presbiterorum et diaconorum seu clericorum cum in ecclesia ei fuerit crimen institutum uel ciuilis causa fuerit commota si relicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis purgari uoluerit etiam si pro ipso fuerit prolata sententia locum suum amittat et hoc in criminali. in ciuili uero perdat quod aeuicit. si locum suum obtinere maluerit. Hoc etiam placuit ut a quibuscumque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos ubi est maior auctoritas fuerit prouocatum non eis obsit quorum fuerit soluta [31r]sententia. si conuicti non fuerint uel inimico animo iudicasse uel aliqua cupiditate aut gratia deprauati. Sane si ex consensu partium electi fuerint iudices etiam a pautiore numero quam constitutum est no liceat prouocari. Et ut filii sacerdotum spectacula saecularia non exhibeant sed nec spectent. Licet hoc semper christianis omnibus indictum sit et ubi blasphemiae sunt non accedant.

UT SI QUIS EPISCOPUS ACCUSATUR AD PRIMATEM IPSIUS PROUINTIAE CAUSA DEFERATUR.

CAPITULUM XVIIII.

[31r]

XV

[31r]

Aurelius episcopus dixit. quisquis episcoporum accusatur ad primatos prouintiae ipsius causam deferat accusator nec a communione suspendatur cui crimen intenditur nisi ad causam suam dicendam electorum iudicium die statuta litteris euocatus minime occurrerit. Hoc est infra spatium mensis ex ea die qua eum litteras accepisse constiterit. quod si aliquas ueras necessitatis causas probauerit quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit causae suae dicendę intra alterum mensem integram habeat facultatem. uerum tamdiu post mensem secundum communicet donec purgetur. Si autem ad concilium uniuersale anniuersarium occurrere noluerit. ut uel ibi causa sua terminetur. Ipse in sese damnationis sententiam dixisse iudicetur. tempore sane quod non communicat nec in sua eclesia uel parrochia communicet. accusator autem eius si numquam diebus causae dicendę defuerit a communione non se remoueatur. Si uero aliquando defueritfuerit subtrahens se restituto in communione episcopo ipse remoueatur a communione accusator. Ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae. si se ad diem occurrere non uoluisse probauerit. illud uere ut cum agere coeperit in episcoporum iudicio si fuerit accusatoris persona culpabilis ad arguendum non admittatur. Nisi proprias causas non tamen ecclesiasticas aserere uoluerit.

DE PRESBITERIS UEL CLERICIS ACCUSATIS.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XX.

[31r]

XVI

[31r]

Si autem presbiteri uel diaconi fuerint accusati adiuncto sibisi ex uicinis locis proprius episcopus legitimo numero collegarum. quos ab eodem accusati petierunt. id est una secum in presbiteri nomine sex. In diaconi tres. ipsorum causas discutiant. eadem [31v]dierum et dilationum et a communione remotionum et discussione personarum inter accusatores et eos qui accusatur forma seruata. Reliquorum autem clericorum causas etiam solus episcopus loci agnoscat et finiat.

DE ACCUSATO UEL ACUSATORE.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XXX

[31v]

XVII

[31v]

Item placuit ut accusatus uel accusator in eo loco unde est ille qui accusatur si metuit aliquam uim temerariae multitudinis. locum sibi eligat proximum quo non sit difficile testes perducere ubi causa finiatur.

QUI CAUSA SUA AD TRASMARINA PUTAUERIT APPELLANDUM IN COMMUNIONE MINIME SUSCIPIANTUR.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XXVIII.

[31v]

XVIII

[31v]

Item placuit ut presbiteri diaconi uel ceteri clerici inferiores. in causis quas habuerint si de iudiciis episcoporum suorum questi fuerint uicini episcopi eos cum consensu sui episcopi audiant. et inter eos diffiniant adhibiti ab eis episcopi. quod et si ab eis prouocandum putauerint non prouocent ad transmarina iudicia sed ad primates suarum prouinciarum siuit et de episcopis saepe constitutum est. Ad transmarina autem qui putauerit appellandum a nullo intra africam ad communionem suscipiantur.

UT ACCUSATORES DE LEUIBUS CAUSIS NON AUDIANTUR.

EX CONCILIO CARTAGENSE.

[31v]

DE CRIMINALIBUS UERO DICUCIANTUR IN QUO EPISCOPUS ACCUSATORIS UICE SE DISCUCIENDUM SCIAT.

XVIIII

[31v]

Placuit praeterea acusandi licentiam etiam in nostris ordinibus si qua existat leuitate conprimere ut si episcopus sit qua iudicat abstinendum si pro humiliatione et correptione fratris adsurgit exorari a ceteris adquiescat fratri. De quo igitur correptione et comminatione adhibita. Sin autem de crimine aliquem putet esse damnandum accusatoris uicem discutiendum se sciat. fas est enim ut quae uni probantur probentur omnibus.

DE ACCUSATORIBUS FRATRUM.

EX CONCILIO ARELATENSE.

[31v]

XX

[31v]

Eos qui falso fratribus suis capitalia obiecisse crimina conuicti fuerint placuit eos usque ad exitum non communicare. sicut magna synodus sanctae constituit. nisi digna satisfacione paenituerit.

CLERICI ACCUSATORES [f.32r]FRATRUM AD COMMUNIONEM RECIPIANTUR. NON AD CLERUM.

EX CONCILIO CARTAGINIS

[f.32r]

XXI

[f.32r]

Vt episcopi accusatores fratrum excommunicent. et si emendauerint uicium recipiant eos ad communionem non ad clerum.

NE SINE ACCUSATORE LEGITIMO QUISPIAM CONDEMNETUR.

EX CONCILIO TOLETANO

[f.32r]

XXII

[f.32r]

Dignum est ut uita innocentis non maculetur pernitiae accusantium adeo quisquis a quolibet criminatus tam accusatus quam accusator praesentemur atque legem et canonum sententiae exquirantur. ut si indigna ad accusandum persona inuenitur ad eius accusationem non iudicetur. nisi ubi pro capite regiae maiestatis causa uersatur.

EIUS QUI FREQUENTER LITIGANT ET AD ACCUSANDUM FACILIS EST TESTIMONIUM NEMO ABSQUE GRAUI EXAMINE RECIPIAT.

EX CONCILIO CARTAGINIS.

[f.32r]

XXIII

[f.32r]

De clericis ut nullus ecclesiastici. ad testimonium dicendum persona pulsetur. placuitque omnibus quoniam superioribus conciliorum decretis de personis quae admittendae sunt ad accusationem clericorum iam constitutum est et quae personae non admittantur non expressum est. Idcirco definimus eum rite ad accusationem non admitti. qui postea quam excommunicatus fuerit in ipsa adhucadhu excommunicatione constitutus siue sit clericus siue laicus accusare uoluerit.

DE EPISCOPORUM AUT CLERICORUM ACCUSATORIBUS.

EX CONCILIO CALCIDONENSE. CAPITULUM XXI.

[f.32r]

XXIIII

[f.32r]

Clericos aut laicos accusantes episcopos aut clericos passim et sine probatione ad accusationem recipi non debere nisi prius eorum discutiatur existimationisexistimationes opinio.

DE FALSIS TESTIBUS.

EX CONCILIO HELIBERRITANO

[f.32r]

XXV

[f.32r]

Falsus testis prout crimen est abstinebitur si tamen fuerit mortis quod obicit et probauerit quod tacuit biennii tempore abstinebitur. Si autem non probauerit conuento clero placuit per quinquennium abstineri.

UT NULLUS EPISCOPUS UEL INFRA POSITUS DIE DOMINICO CAUSAS AUDIRE PRAESUMAT.

EX CONCILIO TERRACONENSE

[f.32r]

XXVI

[f.32r]

Nullus episcoporum aut presbiterorum uel clericorum die dominico praepositum cuiuscumque causae negotium audeat iudicare. nisi hoc tantum a deo statuta sollemnia peragant. [f.32v]ceteris uero diebus conuenientibus personis illa quae iusta sunt habeant licentiam iudicandi excepto criminalia negotia.

UT NULLUS EPISCOPUS PRO IUDICIIS MUNERA ACCIPIAT.

EX CONCILIO QUO SUPRA.

[f.32v]

XXVII

[f.32v]

Obseruandum quoque decreuimus ne quis sacerdotum uel clericorum more saecularium iudicum. audeat accipere pro inpensis patrociniis munera. nisi forte in eclesia oblata gratuita quae non fauore muneris uideantur accepta. sed conlatione deuotionis inlata. quia si quis ista probantur accipere ueluti exactores fenoris aut usurarum possessores secundum statuta patrum se nouerint degradandos.

UT EPISCOPUS NULLIUS CAUSAM AUDIA ABSQUE PRAESENTIA CLERICORUM SUORUM.

EX CONCILIO CARTAGINIS

[f.32v]

XXVIII

[f.32v]

Irrita erit sententia episcopi nisi clericorum suorum presentia confirmetur.

DE DISCRETIONE CAUSARUM IN QUIBUS SACERTOTES IUDICES FIERI POSSUNT.

EX CONCILIO TOLETANO.

[f.32v]

XXVIIII

[f.32v]

Saepe principes contra quoslibet maiestatis obnoxios sacerdotibus negotia sua committunt et quia sacerdotes a christo ad ministerium salutis electi sunt. ibi consentiant regibus fieri iudices ubi iureiurando supplicii indulgentia promittitur non ubi discriminis sententia praeparatur. si quis etiam sacerdotum contra hoc commune consultum discussor in alienis periculis extiterit. sit reus effusi sanguinis apud christum et apud eclesiam perdat proprium gradum.

DE CONTEMPTU IUDICII.

EX EPISTULA PAPAE BONEFACII.

[f.32v]

XXX

[f.32v]

Probat uera esse illa quae aduersum se dicta sunt qui ad ea confutanda adesse minime uult et nullus dubitat. quod ait iudicium nocens subterfugit. quemadmodum ut absoluatur qui est innocens quaeritur sed astuta cauillatio eorum qui uersutias eorum agendum credunt esse consiliis. numque innocentiae nomen accipiet confitetur enim de omnibus quisquis se subterfugere iudicium dilationibus putat. Ueniet tamen aliquando ille qui talis perhibetur in medium. nec prodest illi totiens latuisse totiens subterfugisse quem sui actus et commissa quocumque fuerit ea quae obiciuntur illi si uera sunt crimina persecuntur. [f.33r]ut si adesse uoluerit praesens si confidit ad obiecta respondeat. quod si adesse neglexerit dilectionem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine qui indulto et totiens delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt conprobentur. cum ipsa quoque pro confessione procurata totiens constet absentia.

UT INTER DISCORDES EPISCOPOS CONPROUINCIALES ANTISTITES AUDIANT QUOD SI DAMNATUS APPELLAUERIT ROMANUM PONTIFICEM ID OBSERUANDUM QUOD IPSE CENSUERIT.

EX CONCILIO SERDICENSE. CAPITULUM III.

[f.33r]

XXXI

[f.33r]

Osius episcopus dixit. illud quoque necessario adiciendum est ut episcopi de sua prouincia ad aliam prouinciam in qua non sunt episcopi non traseant nisi forte a fratribus suis inuitati. ne uideamur ianuam claudere caritatis. quod si in aliqua prouincia aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum litem habuerit ne unus e duobus ex alia prouincia aduocet episcopum cognitorem? quod si aliquis episcopus iudicatus fuerit in aliqua causa et putat se bonam causam habere ut iterum concilium renouetur. si uobis placet sancti petri apostoli memoriam honoremus ut scribatur ab his qui causam examinarunt iulio romano episcopo. et si iudicauerit renouandum esse iudicium renouetur et det iudices. Si autem probauerit talem causam esse ut non refricentur ea quae acta sunt quae decreuerit confirmata erunt si hoc omnibus placet. synodus respondit placet.

UT NULLUS ACCUSATI SEDEM USURPET EPISCOPI.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM IIII.

[f.33r]

XXXII

[f.33r]

Gaudentius episcopus dixit. addendum si placet huic sententiae quam plenam sanctitatem protulistis ut cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio qui in uicinis locis commorantur etet et proclamauerit agendum sibi negotium in urbe roma. alter episcopus in eius cathedra post appellationem eius qui uidetur esse depositus omnino non ordinetur nisi causa fuerit in iudicio episcopi romani determinata.

DE CLERICIS A COMMUNIONE SUMMOTIS AB ALIO NON RECIPIENDIS EPISCOPIS.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XVI.

[f.33r] [f.33v]

XXXIII

[f.33v]

Osius episcopus dixit. hoc quoque omnibus placet. ut siue diaconus siue presbiter siue quis clericorum ab episcopo suo communione fuerit priuatus et ad alterum perrexerit episcopum et scierit ad quem confugit eum ab episcopo suo fuisse abiectum non oportet ut ei communionem indulgeat. quod si fecerit sciat se conuocatis episcopis causas esse dicturum uniuersi dixerunt hoc statutum et pacem seruabit et concordiam custodiet.

DE EXCOMMUNICATIS APUD UICINOS EPISCOPOS AUDIENDIS.

EX EODEM CONCILIO. XVII.

[f.33v]

XXXIIII

[f.33v]

Osius episcopus dixit. quod me adhuc mouet reticere non debeo. si episcopus quis forte iracundus quod esse non debet cito aut aspere commouet aduersum presbiterum siue diaconum suum. et exterminare eum de eclesia uoluerit. prouidendum est ne innocens damnetur aut perdat communionem. et ideo habeat potestatem is qui abiectus est ut episcopos finitimos interpellet et causacausas eius audiatur ac diligentius tractetur quia non oportet ei negari audientia roganti. et ille episcopus qui iuste aut iniustae eum abiecit pacienter accipiat ut negotium discuciatur ut uel probetur sententia eius a plurimis uel emendetur. Tamen prius quam omnia diligenter et fideliter examinentur eum qui fuerat a communione separatus ante cognitionem nullus debet praesumere ut eum cummunioni societ. Hi uero qui conueniunt ad audiendum si uiderint clericorum esse fastigium et superbiam quia iam non decet ut episcopus iniuriam uel contumeliam patiatur. seuerioribus eos uerbis castigent ut oboedient honesta praecipienti episcopo quia sicut ille clericis sincerum exhibere debet amorem caritatis ita quoque uicissim ministri infucata debent episcopo suo exhibere obsequia.

QUOD NON OPORTEAT CLERICOS HABENTES ADUERSUS SE INUICEM NEGOTIA PROPRIUM EPISCOPUM RELINQUERE et ad SAECULARIASAECULARIA IUDICIA CONUOLARE.

EX CONCILIO CALCIDONENSE. CAPITULUM VIIII.

[f.33v]

XXXV

[f.33v]

Si quis clericus aduersum clericum habet negotium non deserat episcopum proprium et ad saecularia percurrat iudicia. sed prius actio uentiletur apud episcopum proprium uel certe consilio eiusdem episcopi apud quos utroque partes uoluerit iudicium [f.34r]continebunt. si quis autem preter haec fecerit canonicis correptionibus subiacebit. quod si clericus habet causam aduersus episcopum proprium uel aduersus alterum apud synodum prouintiae iudicetur. quod si aduersus eiusdem prouintiae metropolitanum episcopus uel clericus habet quaerelam petat primatem dioeceseos aut sedem regiae urbis constantinopolitanę et apud ipsum iudicetur.

SI QUIS EXCOMMUNICATUS ANTE AUDIENTIAM COMMUNICARE PRESUMPSERIT IPSE IN SE DAMNATIONEM PROTULIT.

EX CONCILIO CARTAGINIS. CAPITULUM XXVIIII.

[f.34r]

XXXVI

[f.34r]

Item placuit uniuerso concilio ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu siue episcopus siue quilibet clericus ex tempore excommunicationis suae ante audientiam communionem presumpserit ipse in se damnationis iudicetur protulisse sententiam.

UT CLERICI DE IUDICII SUI COGNITIONE NON COGANTUR IN PUBLICO DICERE TESTIMONIUM.

EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XXVI.

[f.34r]

XXXVII

[f.34r]

Petendum etiam ut statuere dignentur. ut si forte in eclesia quamlibet causam iure apostolico ecclesiis inposito agere uoluerint et fortasse decisio clericorum uni parti displicuerit non liceat clericum in iudicium ad testimonium deuocari eum qui cognitor uel presens fuit ut nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cuiuslibet persona pulsetur.

DE CLERICIS DAMNATIS.

EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XXVIIII.

[f.34r]

XXXVIII

[f.34r]

Et illud petendum ut statuere dignentur ut sicut cuiuslibetlibet honoris clericus iudicio episcoporum quocumque crimine fuerit damnatus non liceat eum siue ab ecclesiis quibus prefuit siue a quolibet homine defensari interposita poena damni pęcunię atque honoris quo nec aetatem nec sexum excusandum esse precipiant.

DE CLERICIS QUI INTRA ANNUM CAUSAM SUAM AGERE NON PROCURARINT.

EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XLVI.

[f.34r]

XXXVIIII

[f.34r]

Rursum constitutum est ut quotiens clericos conuictis et confessis in aliquo crimine uel propter eorum quorum uerecundiae parcitur uel propter eclesiae obprobrium aut insolentem insultationem hereticorum atque gentilium. si forte [f.34v]causae suae adesse uoluerint et innocentiam suam adserere intra annum excommunicationis hoc faciant. si uero intra annum causam suam purgare contempserint nulla eorum uox postea paenitus audiatur.

QUOD ELECTORUM IUDICUM SENTENTIA SPERNI NON DEBEAT.

EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XCVIIII.

[f.34v]

XL

[f.34v]

A iudicibus autem quos communis consensus elegerit non liceat prouocare et quisquis prouocatus fuerit pro contumacia nolle obtemperare iudicibus cum hoc primo sedis episcopo fuerit probatum det litteras ut nullus ei communicet episcoporum donec obtemperet.

DE EPISCOPIS ET CLERICIS UT NON APPELLENT NISI AFRICANUM CONCILIUM.

EX EODEM CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XCII.

[f.34v]

XLI

[f.34v]

Item placuit ut presbiteri diaconi uel ceteri inferiores clerici in causis quas habuerint si de iudiciis episcoporum suorum questi fuerint uicini episcopi eos audiant et inter eos quicquid est finiant abhibici ab eis ex consensu episcoporum suorum quod si et ab eis prouocandum putauerint non prouocent nisi ad africanum concilium uel ad primates prouinciarum suarum. Ad transmarina autem qui putauerint appellandum a nullo intra africam in communione suscipiatur.

EX CONCILIO AURELIANENSE.

[f.34v]

XLII

[f.34v]

Clericus cuiuslibet gradus sine pontificis sui misso nullum ad saeculare iudicium praesumat trahere neque laico inconsulto sacerdote clericum in saeculare iudicium liceat exhibere.

DE DAMNATIS ET MINISTRARE TEMPTANTIBUS.

EX CONCILIO ANTIOCHENO. CAPITULUM IIII.

[f.34v]

XLIII

[f.34v]

Si quis episcopus damnatus a synodo. presbiter aut diaconus a suo episcopo ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere. siue episcopus iuxta praecedentem consuetudinem siue presbiter aut diaconus. nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis sed et communicantes ei omnes abici deabiciende eclesia et maxima si postea quam didicerint aduersum memoratos prolatam fuisse sententiam eisdem communicare temptauerint.

DE CLERICIS EXCOMMUNICATIS ET LAICIS.

EX CONCILIO ANTIOCHENO. CAPITULUM VI

[f.34v]

XLIIII

[f.34v]

Si quis a proprio episcopo communione priuatus est non ante suscipiatur ab aliis quam [f.35r]suo reconcilietur episcopo. aut certe ad synodum quae congregatur. occurrens pro se satisfaciat et persuadens concilio. sententiam suscipiat alteram. haec autem difinitio maneat circa laicos et presbiteros et diaconos omnes quae sub regula esse monstrantur.

DE EPISCOPIS ET CLERICIS ADEUNTIBUS IMPERATOREM.

EX CONCILIO ANTIOCHENO. CAPITULUM XI.

[f.35r]

XLV

[f.35r]

Si quis episcopus aut presbiter aut quilibet regulae subiectus ecclesiae preter consilium et litteras episcoporum prouinciae et precipue metropolitani adierit imperatorem hunc reprobari et abici oportet. non solum a communione uerum et ab honore cuius particeps. uidetur existere quia uenerandi principis auribus molestiam temptauit inferre contra leges ecclesiae. si igitur adire principem necessaria causa. deposcit hoc agatur cum tractatu et consilio metropolitani et ceterorum episcoporum qui in eadem prouincia commorantur. qui etiam proficiscentem suis prosequantur epistulis.

DE DAMNATIS EPISCOPIS AUT CLERICIS ET ADEUNTIBUS IMPERATOREM.

EX CONCILIO ANTIOCHENO. CAPITULUM XII.

[f.35r]

XLVI

[f.35r]

Si quis a proprio episcopus presbiter aut diaconus aut a synodo fuerit episcopus forte damnatus et imperatoris auribus molestus existerit. oportet ad manus episcoporum conuerti concilium et quae putauerint habere iusta plurimis episcopis suggerant eorumque discussiones ac iudicia praestolentur. si uero haec paruipendentes molesti fuerint imperatori. hos nulla uenia dignos esse nec locum satisfacionis habere nec spem futurae restitutionis paenitus operiri.

DE EPISCOPIS AB EIUSDEM PROUINCIAE SACERDOTIBUS CONSONANTER EXCLUSIS.

EX CONCILIO ANTIOCHENO. CAPITULUM XV.

[f.35r]

XLVII

[f.35r]

Si quis episcopus de certis criminibus accusatus. condemnetur ab omnibus episcopis eiusdem prouinciae cunctique consonanter eandem contra eum formam decreti protulerint. hunc apud alios nullo modo iudicari sed firmam concordantium episcoporum prouinciae manere sententiam.

DE SYNODIS QUĘ AB EPISCOPIS SUIS DEBENT TEMPORIBUS IN PROUINCIA CELEBRARI.

EX CONCILIO ANTIOCHENO. CAPITULUM XX.

[f.35r]

XLVIII

[f.35r]

Propter utilitates ccclesiasticas et absolutiones earum rerum quae dubitationem [35v]controuersiamque recipiunt. obtime placuit ut per singulas quasque prouincias bis in anno episcoporum concilia celebrentur. semel quidem post tertiam septimanam festi paschalis ita ut quarta septimana pentecosten conueniat synodus metropolitano prouinciales episcopos ammonente. secunda uero synodus fiat XV die mensis octobris quae hiperberetheon greci cognominant. In ipsis autem conciliis adsint presbiteri et diaconi et omnes qui se laesos existimant. et synodi experiantur examen nullis uero liceat apud se celebrare. concilia preter eos quibus metropolitana iura uidentur esse commissa.

DE EPISCOPIS QUI AD CONCILIA NON OCCURRUNT.

EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XLIII.

[35v]

XLVIIII

[35v]

Item placuit ut quotienscumque concilium congregandum est. episcopi qui neque aetate neque egritudine neque aliqua grauiore necessitate inpediuntur conpetenter occurrant et primatibus suarum quarumque prouinciarum intimetur. unde uniuersis episcopis uel duae uel tres turmae fiant. ac de singulis turmis uicissim quotquot electi fuerint ad diem concilii instantissime occurrant. quod si non potuerint occurrere excussationes suas in tractoria subscribant. uel si post aduentum tractoriae aliquae necessitates repetente forsitan ortae fuerint. nisi rationem inpedimenti sui apud suum primatem reddiderint. ecclesiae suae communionem debere esse contentos.

UT DE ALIENO MONASTERIO SUSCEPTOS NEC PRAEPOSITOS MONASTERII NEC CLERICOS LICEAT ORDINARE.

EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XLVII.

[35v]

L

[35v]

Item placuit ut si quis de alterius monasterio repertum uel ad clericatum promouere uoluerit uel in suo monasterio maiorem monasterii constituerit. episcopus qui hoc fecerit excommunicationis hoc faciant. si uero intra annum a ceterorum communione contentus sit et ille neque clericus neque praepositus perseueret.

DE ORDINE QUO DEPOSITI ITERUM ORDINETUR.

EX CONCILIO TOLETANO

[35v]

LI

[35v]

Episcopus presbiter aut diaconus si a gradu suo iniuste deiectus secundo synodo innocens repperiatur non potest esse quod fuerat nisi gradus amissos recipiant quod si [f.36r]episcopus fuerit recipiat coram altario de manu episcoporum orario anullum et baculum. si presbiter orarium et planetam. si diaconus orarium et planetum. subdiaconus patenam et calicem. Sic et reliqui gradus ea in reparationem sui percipiant quę cum ordinarentur perceperant.

UT EPISCOPOS DIACESANOS PRESBITEROS ET QUOSDAM EX LAICIS CONUENIAT LITTERIS.

EX CONCILIO TERRAECONENSE.

[f.36r]

LII

[f.36r]

Epistole tales per fratres a metropolitanometropolitane sunt dirigende. Ut non solum cathędralibus eclesiae presbiteris uerum etiam de diocesanis ad concilium trahant et aliquos de filiis eclesiae secularibus secum adducere debeant.

UT AD METROPOLITANI ARBITRIO SINODUS CONGREGETUR.

EX CONCILIO ARELATENSE

[f.36r]

LIII

[f.36r]

Ad arelatense episcopi arbitrio synodus congreganda. ad quam urbem ex omnibus mundi partibus sub sancti marini tempore legimus celebratum fuisse concilium atque conuentum. si quis commonitus infirmitatis causa defuerit personam uice sua dirigat.

DE DEFENSORIBUS ECCLESIARUM AB IMPERATORE POSCENDIS.

CAPITULUM XLII.

[f.36r]

LIII

[f.36r]

Ab imperatoribus uniuersis uisum est postulandum propter adflictione pauperum quorum molestiis sine intermissione fatigatur eclesia. Ut indefensores eis aduersus inpotentias diuitum episcoporum prouisione delegentur.

DE HIS QUI ECCLESIASTICA MINISTERIA PRAETER ECCLESIAM FACIUNT.

EX CONCILIO GANGRENSIS. CAPITULUM VI.

[f.36r]

LIIII

[f.36r]

Si quis extra ecclesiam seorsum conuentus celebrat et despiciens eclesiam ea quae sunt eclesiae uoluerit usurpare non conueniente presbitero iuxta decretum episcopi anathema sit.

DE FRUCTUUM OBLATIONIBUS QUAE MINISTRIS ECLESIAE CONFERUNTUR.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM VII.

[f.36r]

LVI

[f.36r]

Si quis oblationes eclesiae extra eclesiam accipere uel dare uoluerit praeter conscientiam episcopi uel eius cui huiuscemodi officia commissa sunt nec cum eius uoluerit agere consilio anathema sit.

DE HIS QUAE IN USUS PAUPERUM CONFERUNTUR.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM VIII.

[f.36r]

LVII

[f.36r]

Si quis dederit aut acceperit oblata praeter episcopum uel eum qui constitutus ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus et qui dat et qui [f.36v]accipit anathema sit.

DE HIS QUI AGAPAS ID EST PASTIONES PAUPERUM RISUI DEPUTANT.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XI

[f.36v]

LVIII

[f.36v]

Si quis despicit eos qui fideliter agapas id est conuiuia pauperibus exhibent et propter honorem domini conuocant fratres et noluerit communicare huiuscemodi uocationibus prauipendens quod geritur. anathema sit.

UT QUI OBLATIONES DEFUNCTORUM RETINENT. EXCOMMUNICENTUR.

EX CONCILIO VASENSE

[f.36v]

LVIIII

[f.36v]

De damnatione eorum qui oblationes. defunctorum retinent ecclesiis tradere demorantur ut infideles ab eclesia abiciendi. quia usque ad exinanitionem fidei peruenire certum est. hanc pietatis diuinae exaceruationem quia et fideles de corpore recedentes uotorum plenitudine et pauperes conlatu alimoniae et necessaria sustentatione fraudantur. Hi enim tales quasi egentium necatores nec redentes iudicium dei habendi sunt. Unde et quidam patrum hoc scriptis suis inserunt congruentem sententiam qui ait. Amico quippiam rapere furtum est eclesiae fraudare sacrilegium.

DE HIS QUI SUAS UEL PROPINQUORUM OBLATIONES ECCLESIAE FRAUDANT.

EX CONCILIO AGATENSE.

[f.36v]

LX

[f.36v]

Clerici etiam uel saeculares qui oblationes parentum aut donatas aut testamenta relictas retinere praestiterint. aut id quod ipsi donauerunt ecclesiis uel monasteriis crediderint auferendum. sicut synodus sancta constituit uelut necatores pauperum quousque reddant ab ecclesiis excludantur

SI QUIS POTENTIUM QUEMLIBET EXPOLIAUERIT ET ADMONENTE EPISCOPO NON REDDIDERIT EXCOMMUNICETUR.

EX CONCILIO TOLETANO

[f.36v]

LXI

[f.36v]

Si quis de potentibus clericorum aut quemlibet pauperiorem aut religiosum expoliauerit et manducauerit ad ipsum episcopus ut audiat et his contempserit inuicem mox scripta percurrant per omnes prouintiae episcopos et quoscumque adire potuerit ut excommunicatus habeatur donec audiatur et reddat aliena.

SI EPISCOPUS A METROPOLITANO ADMONITUS PRO SYNODO UEL ORDINATIONE EPISCOPALI UENIRE DISTULERIT.

EX CONCILIO AGATENSE

[f.36v]

LXII

[f.36v] [f.37r]

Si metropolitanus episcopus ad conprouinciales episcopos epistolas direxerit. in quibus eos aut ad ordinationem summi pontificis aut ad synodum inuitet postpositis omnibus excepta graui infirmitate corporis aut praeceptione regia ad constitutum diem adesse non differant qui si defuerint sicut prisca canonum praecipit auctoritas usque ad proximam synodum caritate fratrum et eclesiae communione priuetur.

UT EPISCOPUS QUI CONTRA PROFESSIONEM IN CONCILIO HABITUM UENERIT DEPONATUR.

[f.37r]

LXIII

[f.37r]

Genedius episcopus dixit. Omnia ergo quae coetu gloriosissimo statuta sunt. placet omnibus custodiri. ab uniuersis episcopis dictum est placet placet custodiantur ab omnibus.

DE COMMUNIONE PRIUATIS ET ITA DEFUNCTIS

EX EPISTULA LEONIS AD RUSTICUM

[f.37r]

LXIIII

[f.37r]

Horum causa dei iudicio seruanda in cuius manu fuit ut talium obitus usque ad communionis remedium differretur. nos autem quibus uiuentibus non communicauimus. mortuis communicare non possumus.

DE TERMINIS MINIME TRANSFERENDIS.

EX EPISTOLA PAPAE INNOCENTIS AD FLORENTIUM. CAPITULUM XXXVI.

[f.37r]

LXV

[f.37r]

Innocentius florentino episcopo tiburtinensi non semel sed aliquotiens clamat scriptura diuina transferritransferre non oportere terminos a patribus constitutos quia nefas est. si quod alter semper possiderit alter inuadat. Quod tuam bonitatem frater et quo episcopus noster. ursus adserit perpetrasse. nam nomentanam siue feliciensem parrochiam ad suam diocesim a maioribus pertinentem inuasisse te atque illic diuina celebrasse mysteria inconsulto eodem ac nesciente non sine dolore conquestus est. quod si uerum est non leuiter te incurrisse cognoscas. unde si declinare cupis tante usurpationis inuidiam. nostris litteris admonitus te conuenit abstinere. certe si aliquid tibi credis iustitiae suffragari integris omnibus et in pristinos tantum manentibus post dies uenerabiles paschae adesse debebis ut memorati possis intentionibus respondere partibusquepartibus in medio collocatis quid antiquitas aut ueritas habeat [f.37v]requiramus.

DE EPISCOPIS QUI QUOD REPETERE POTUERINT PRAETERMISO SYNODO INUASERINT.

EX CONCILIO CARTAGINIS.

[f.37v]

LXVI

[f.37v]

Placuit ut episcopus quascumque ecclesias uel plebes quas ad suam cathedramcadthedram existimant pertinere non ita repetierint ut causas suas episcopis iudicantibus agant. sed alio renitente inruerint. siue nolentibus siue uolentibussiue uolentibus plebibus causae suae detrimentum patiantur et quicumque iam hoc fecerunt si nondum est inter episcopos finita contentio sed adhuc inde contendunt ille inde discedat quem constiterit praetermissis iudicibus ecclesiasticis inruisse necne sibi quisque blandiatur si a primatu ut retineat litteras impetrarit. sed siue habeat litteras siue non habeat conueniat eum eius litteras accipiat ut appareat pacifice tenuisse eclesiam ad se pertinentem. si autem ille aliquam questionem retulerit per episcopos iudices causa finiatur. siue quos eis primatus dederit siue quos ipsi uicinos cum consultu primatis elegerit.

UT BASILICAE IN CUIUS TERRITORIO SUNT IN EIUS EPISCOPI MANEANT POTESTATE.

EX CONCILIO AURELIANENSE

[f.37v]

LXVII

[f.37v]

Omnes autem basilicae quae per diuersas constructę sunt uel cotidie construuntur. placuit secundum proprium canonum regulam ut in eius episcopi in cuius territorio positae sunt potestate consistant.

DE PARROCHIIS.

EX CONCILIO CALCIDONENSE. XVI[I]

[f.37v]

LXVIII

[f.37v]

Singularum ecclesiarum rusticas parrochias uel in possessionibus manere inconcussas illis episcopis qui eas retinere noscuntur. et maxime si per tricennium eas absque ui obtinenter sub dispensatione rexerunt quod si intra tricennium facta de his uel fiat altercatio licere eis qui se lesoslesus adserunt apud sanctam synodum prouinciae certari quod si quis a metropolitano lęditur apud primatem dioceseos aut apud constantinopolitanam sedem iudicetur sicut superius dictum est. Si qua uero ciuitas potestate imperiali nouata est aut si protinus inuocetur ciuiles dispositiones et publicas ecclesiasticarum parrochiarum quoque ordines subsequantur.

QUOD ECCLESIARUM [f.38r]OMNIUM DOTES AD EPISCOPI ORDINATIONEM DEBEANT PERTINERE.

EX CONCILIO TOLETANO

[f.38r]

LXVIIII

[f.38r]

Multi contra canonum constituta sic ecclesias quas aedificauerint postulant consecrari. ut dotem quam eius eclesiae contulerint censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. quod factum et in praeteritum displicet et in futuro prohibetur. sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.

DE TRICENNALI PRAESCRIPTIONE UT POST XXX ANNOS NULLI LICEAT PRO EO APPELLARE QUOD LEGUM TEMPUS EXCLUSIT.

EX EPISTOLA PAPAE GELASI.

[f.38r]

LXX

[f.38r]

Illud etiam adnecti placuit. ut si quod absit facultates ecclesiae necnon et dioceses ab aliis quibus possidentur episcopis iure sibi uindicent quod tricennalia lex conclusit quia et filiorum nostrorum principum ita emanauit auctoritas ut ultra XXX annis nulli liceat pro id appellare quos legum tempus excludit. datum iduum maiarum asterio et praesidio iurisconsultis.

UT EPISCOPUS AMBULET PER DIOCESEM SUAM.

EX CONCILIO BRACARENSE.

[f.38r]

LXXI

[f.38r]

Placuit omnibus episcopis atque conuenit ut per singulas ecclesias episcopi per dioceses ambulantes. primum discutiant clericos quomodo ordinem baptismi teneant uel missarum et quaecumque officia in ecclesia peragantur. et si recte quidem inuenerint deo gratias. sin autem minime docere debeant ignaros et hoc modis omnibus praecipere ut sicut antiqui canones iubent ante dies XX baptismi ad purgationem et exorcismi caticumini currant. in quos XX dies omnino caticumini symbolum quod est credo in deum patrem omnipotentem specialiter doceantur. postquam ergo haec suos clericos discusserint uel docuerint episcopi alia die conuocata plebs ipsius ecclesiae doceat illos ut errore fugienti dolorum uel diuersa crimina id est homicidium. adulterum periurium falsum testimonium et reliqua peccata mortifera. aut quod nolunt sibi fieri non faciant alteri. ut credant resurrectionem omnium hominum et diem iudicii in quo unusquisque secundum suam operam recepturus sit. et sic postea episcopus de ecclesia illa proficiscatur ad aliam.

UT EPISCOPUS DUOS SOLIDOS TANTUM ACCIPIAT NEQUE TERTIAM PARTEM [f.38v]DE OBLATIONIBUS QUAERAT ET UT CLERICI NON COGANTUR MORE SERUILI.

EX CONCILIO QUO SUPRA

[f.38v]

LXXII

[f.38v]

Placuit ut nullus episcoporum cum suas dioceses ambulant pręter honorem cathedre suae id est duos solidos aliquid aliud per ecclesias tollat neque tertiam partem ex quacumque oblatione populi in ecclesiis parrochialibusparrochibus requirat. sed illa tertia pars pro luminaribus ecclesiae uel recuperatione seruetur. et singulis annis episcopo exinde ratio fiat. nam si tertiam partem illam episcopus tollat lumen et sacra tecta abstuli ecclesiae. similiter et ut parrochiales clerici seruili more in aliquibus operibus episcopi non cogantur quia scriptum est neque ui dominantesdominaes in clero.

EX CONCILIO TOLETANO

[f.38v]

LXXIII

[f.38v]

De exactione ecclesiarum galliciae prouintiae inter cetera denique quae communi consensu nos conferre conpetenter oportuit quaerimonias etiam parrochialium presbiterorum gallitiae prouinciae sollertissime discernere decuit quas contra ponficum suorum rapacitates necessitas ut conperimus tandem conpulit in publicum examen deferre. Hi enim Pontifices ut euidens inquisitio patefecit indiscreto moderamine parrochitanas ecclesias praegrauantes dum in exactionibus superflui frequenter existunt. Paene usque ad exinanitionem extreme uirtutis quasdam basilicas perduxisse probantur ne ergo fiat. de cetero quod constat actenus inordinate praesumptum. non amplius quam duos solidos unusquisque episcoporum praefatę prouincię. per singulas diocesis uel basilicas iuxta synodum bracarentem annua inlatione sibi expectet inferri monasteriorum tamen basilicis ab ac solutionis pensione seiunctis. Cum uero episcopus diocesem uisitatuisitet nulli prae multitudine honerosus existat ne umquam quinquagenarium numerum euectionis excedata ut amplius quam una die per unamquamque basilicam remorandi licentiam habeat. quicumque uero pontificum eorundem aliter quam decernimus agendum praesumpserit correptioni proculdubio [f.39r]canonum subiacebit qua constitutione synodalium transgressorum priscorum patrum corripiendos oportet. quod si episcopus aut langvorelangore detentus aut aliis occupationibus inplicatus id explere nequiuerit presbiteros probabiles aut diaconos mittat qui et redita basilicarum et reparationes et ministrantium uitam inquirant.

DE DISPENSATORIBUS SINGULARUM ECCLESIARUM.

EX CONCILIO CALCIDONENSE. XXVI.

[f.39r]

LXXIIII

[f.39r]

Quoniam in quibusdam ecclesiis ut rumore conperimus praeter economos episcopi facultates ecclesiasticas tractant. Placuit omnem ecclesiam habentem spiritum habere economum de clero proprio qui dispenset res ecclesiasticas secundum sententiam episcopi proprii ita ut ecclesiae dispensatio praeter testimonium non sit ex hoc dispergantur ecclesiasticae facultates et sacerdotio maledictionis derogatio procuretur. quod si hoc minime fecerit diuinis constitutionibus subiacebit.

UT AB IMPERATORIBUS POSTULETUR ADUOCATORUM DEFENSIO PRO CAUSIS ECCLESIAE.

EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM LXIIII

[f.39r]

LXXV

[f.39r]

Placuit etiam ut petant ex nomine prouinciarum omnium legati perrecturi uincentius et fortunatianus a gloriosissimisgloriasissimis imperatoribus ut dent facultatem defensores constituendi scholasticos qui in actu sunt uel in munere defensionis causarum ut more sacerdotum prouinciae idem ipsi qui defensionem ecclesiarum susceperint. habeant facultatem pro negotiis ecclesiarum quotiens necessitas flagitauerit uel ad obsistendum obrepentibus uel ad necessaria suggerenda ingredi iudicium secretaria.

DE HIS QUAE A FIDELIBUS IN PARROCHITANIS BASILICIS OFFERUNTUR.

EX CONCILIO AURELIANENSE

[f.39r]

LXXVI

[f.39r]

De his qui parrochiis in terris uineis mancipiis atque peculiis quicumque fideles obtulerint antiquorum canonum instituta seruentur. et omnia in episcopi potestate consistant. de his tamen quae in altario accesserint tertia fideliter episcopis deferatur.

DE SACRIS LOCIS NOUITER INSTITUTIS QUAMUIS SUPERIUS DICTUM SIT HOC NUNC TAMEN ADICITURDICITUR UT NULA BASILICA [f.39v]SUB DEFUNCTORUM CONSTRUCTA NOMINE DEDICETUR.

EXE EPISTOLA PAPAE GELASI. CAPITULUM XXV.

[f.39v]

LXXVII

[f.39v]

De locorum consecratione sanctorum quamuis superius scriptum fuerit conprehensum nobis quoque patefactum est quod absque praecepto sedis apostolicae nonnulli factas ecclesias uel oratoria sacrare praesumant hoc sumussummus tamen in iudicio detestabiliore permoti quod in quocumque nomine defunctorum et quantum dicitur nec omnino fidelium aedificatas sacris praecessionibus audacter instituere memorantur. quae quoniam tam acerua tam dura sunt. ut eadem uix noster ferre possit auditus. si re uera christianitatis affectus in illis regionibus certus et fixus est. et destrictius ista quaerantur et a quibus fuerint gesta prodantur. quoniam sicut latentibus in hac atrocitate nominibusatrocitates omnibus non existat. in quam sententiam deuitam proferatur. Ita cum manifesti fuerint documentis expositus quam sceleris tanti poscit inmanitas non uitauit ullatenus ultionem.

QUOD IN UNAQUAQUE. ECCLESIA CUI EPISCOPUS PRAEEST QUATUOR TAM DE REDITIBUS. QUAM DE OBLATIONE FIDELIUM FIERI DEBEANT PORCIONES. UNA SIT EPISCOPI ALIA CLERICORUM. TERTIA PAUPERUM. ET QUARTA FABRICIS ECCLESIASTICIS ADPLICETUR.

EX EPISTOLA PAPAE GELASI. CAPITULUM XXVII

[f.39v]

LXXVIII

[f.39v]

Quattuor autem tam de reditu quam de oblationeoblatione fidelium prout cuiuslibet eclesiae facultas admittit. Sicut dudum rationabiliter est decretum conuenit fieri portiones. quarum una sit pontificis. alter clericorum. pauperum tertia. Quarta fabricis adplicanda. De quibus sicut sadotis intererit integram ministris ecclesię memoratam dependere quantitatem. Si clericus ultra delegatam sibi summam nihil insolenter nouerit expetendum. Ea uero quae ecclęsiasticis aedificiis adtributa sunt. huic operi ueraciter praerogata locorum doceat instauratio manifesta sanctorum. quia nefas est si sacris aedibus destitutis in lucrum suum praesul inpendia his designata conuertat ipsam nihilominus adscriptam pauperibus portionem quamuis diuinis rationibus se dispensasse monstraturus esse uideatur. tamen iuxta quod scriptum est ut uideant opera uestra bona. et glorificent patrem uestrum qui in cę[f.40r]lis est. Oportet etiam pręsenti testificatione prędicari et bonæbona fame praeconiis non taceri.

EX EPISTOLA PAPAE SIMPLICII. SIMPLICIUS EPSICOPUS FLORENTIO. AEQUITIO. ET SEUERO EPISCOPIS. CAPITULUM II.

[f.40r]

LXXVIIII

[f.40r]

RelatioReuelatio nos uestraenestrae dilectionis instruxit et gestorum serie plenius intimauit. gaudentium aufiniensis ecclesiae sacerdotem contra statuta canonum ac nostra praecepta ordinationes inlicitas perpetrasse quarum illi totam poenitus aut ferri praecipimus potestatem. scripsimus enim ad seuerum fratrem et quo episcopum nostrum ut si necesse fuerit ipse in supradicta ecclesia consideratis patrum regulis hoc fungatur officio. quo ille ab unus esse conuictus est ita ut hi qui inlicite ab eodem sunt prouecti. ab ecclesiasticis ministeriis sintsit remoti. simul etiam de reditibus ecclesiae uel oblatione fidelium quid deceat. nescienti nihil licere permittat. sed sola ei ex his una portio remittatur. duae ecclesiasticis fabricis et erogationi peregrinorum et pauperum profuture ab onagro presbitero sub periculo suo sui ordinis ministrentur. ultima inter se clerici pro singulorum meritis diuidatur. At uero ministeria ecclesiae quae alienata conperimus reparare praesumptor praedicti fratris conpellatur instantia. cui etiam in hoc specialiter praecipimus inminere ut tres illis porciones quas triennium dicitur sibi tantummodo uindicasse restituat. datum XIIII kalendarum decembrium post consolatuconsulatu leonis augustini.

UT NULLI APOSTOLICAE SEDIS PRESULI POSSESSIONEM ECCLESIAE MAGNAM UEL PARUAM IN PERPETUUM LICEAT ALIENARE UEL COMMUTATIONIS OBTENTU AD CUILIBET IURA TRANSUERTERE ET DE DOMIBUS ECCLESIASTICIS QUĘ SUNT IN URBIBUS COMMUTANDIS.

EX INSTITUTIS PAPAE SYMACHI. CAPITULUM IIII.

[f.40r]

LXXX

[f.40r]

His ergo perpensis mansuro cum dei nostri consideratione decreto sancimus ut nullus apostolicae sedis praesuli a praesente die. donec disponente domino catholicę fidei manserit doctrina saluatoris. liceat praedium rusticum quanticumque fuerit uel magnitudinis uel exiguitatis sub perpetua alienatione uel commutatione ad cuiuslibet iura transferre nec cuiusquam excusentur necessitatis obtentu quippe cum non sit personale quod loquimur. nec aliquid clericorum uel laicorum sub hanc occasione [f.40v]accepta tueatur. sed nec insum fructu rura aliquibus dari liceat. nec data retineri praeter clericos et captiuos atque peregrinos. malae tractationis ministretur occasio cum liberalitati ille alia itinera reseruentur. sane tantum domus quibuslibet urbibus constitute quarum statum necesse est expensa non modica sustentari acceptis. si offerri contigerit sub iusta existimatione reditibus et diuini timore iudicii commutent[ur].

UT NON LICEAT PRESBITERIS TITULORUM SUORUM PREDIA SEU QUICQUID IURIS EORUM FUERIT QUOLIBET ALIENARE COMENTOCOMEMENTO QUI UERO HOC AGERE TEMPTAUERIT ORDINIS SUI AMISSIONE PLECTATUR.

CAPITULO V.

[f.40v]

LXXXI

[f.40v]

Pari etiam ecclesiarum per omnes romanę ciuitatis titulos qui sunt presbiteri uel quicumque fuerint adstringi uolumus lege custodes. quia nefas dictum est obligatione qua se per caritatem christichristo conectit summus pontifex ea hominem secundi in ecclesia ordinis non teneritemeri quicumque tamen oblitus dei et decreticreti huius inmemor cuius romanę ciuitatis sacerdotes uolumus religiosis nexibus deuinciri. in constitutum praesens committens quicquam de iure titulorum uel ecclesia superius praefactafacta quilibet modo preter aurum argentum uel gemmas uestes quoque si sunt uel si accesserint aliquę mobilia ad ornamenta diuina minime pertinentia perpetuo iure. exceptis dumtaxat sub praefata condicionecondicio domibus alienare temptauerit. donator alienator ac uenditor honoris sui amissione multetur.

UT QUI PETIERIT PRAEDIUM ECCLESIAE ET ACCEPERIT AUT SI QUIS PRESBITERORUM AUT DIACONORUM NECNON DEFENSORUM DANTI SUBSCRIPSERIT ANATHEMATE FERIATUR.

CAPITULUM VI

[f.40v]

LXXXII

[f.40v]

Preterea qui petierit aut acceperit uel qui presbiterorum aut diaconorum seu defensorum danti subscripserit quod iratus deus animas percutit anathemathe feriatur. Sitque accipienti uel subscribenti de personis superius conprehensis. id est quas anathemate feriri censuimus in statuta poena contubernium seruata quam premisimus in alienatore uindicta. nisi forte et alienatorulienator sibi dum repetit. et qui acceperit caeleri restitutione prospexerit.

UT SI QUIS ANATHEMATIS POENAM PARUI DUXERIT. ETIAM DOCUMENTO QUO SE PUTAT [f.41r]PRAEDIUM POSSIDERE FRUSTRETURFRUSTETUR LICEATQUE CUILIBET ECCLESIASTICE PERSONE UOCEM CONTRADICTIONIS ADFERRE ET CUM FRUCTIBUS PRAETERITI TEMPORIS EADEM PRAEDIA ALIENATA REPOSCERE.

CAPITULUM VII.

[f.41r]

LXXXIII

[f.41r]

Quod si minore animae suae cura quisquam remedium oblatum forte neglexerit super ea poenarum genera quae superius tenentur adscripta contra fas si quod conceptum fuerit documentum uniuersis uiribus quamuis ab initio nullas habuerint effetetur. Sed etiam liceat quibuscumque ecclesiasticis personis uocem contraditionis affere et ecclesiastica auctoritate fulciri. ita ut cum fructibus possit aliena reposcere. nec aliquod se ante tribunal christi obstaculo muniat quia a religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit. huius autem constitutis legum in apostolica tantum uolumus sede seruari uniuersis ecclesiis per prouincias secundum animarum considerationem quem proposito religionis conuenire rectores earum uiderint more seruatum.

SI QUIS CLERICORUM PAUPER IN ORDINE PROMOTUS POSTEA HABUERIT ALIQUID ECCLESIAE POTESTATI SUBICIAT.

EX CONCILIO CARTAGINIS. CAPITULUM XXXII.

[f.41r]

LXXXIIII

[f.41r]

Item placuit ut episcopi presbiteri diaconi uel quicumque clerici qui nihil habentes ordinantur et tempore episcopatus uel clericatus sui agros uel quacumque praedia nomine suo conparant tamquam rerum dominicarum inuasionis crimine teneantur. nisi admoniti in ecclesia eadem ipsa contulerint. si autem ipsis propriae aliquid liberalitate alicuius uel successione cognationis obuenerit faciant inde quod eorum proposito congruit. quodquo si a suo proposito retrorsum exorbitauerint honore ecclesiastico indigni tamquam reprobi iudicentur.

UT PRESBITERI REM ECCLESIAE IN QUA SUNT CONSTITUTI NON UENDANT ET NULLO EPISCOPO LICEAT REM TITULI MATRICIS AECCLESIAE USURPARE.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XXXIII.

[f.41r]

LXXXV

[f.41r]

Item placuit ut presbiteri non uendant rem ecclesiae ubi sunt constituti nescientibus episcopis suis quomodo et episcopis non liceat uendere praedia ecclesiae ignorate concilio ut presbiteris suis non habente ergoeo necessitate nec episcopo liceat matricis ecclesiae rem tituli sui usurpare.

[f.41v]

UT RES ECCLESIAE NEMO DISTRAHAT.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XXVI.

[f.41v]

LXXXVI

[f.41v]

Item placuit ut rem ecclesiae nemo uendat. quod si redditus non debet et aliqua nimia necessitas cogit. hanc insinuandam esse primate prouincię ipsius ut cum statuto munero episcoporum utrum faciendum sit arbitretur. quod si tantatante urget necessitas ecclesiae ut non possit ante consulere saltemsalutem uicinos testes conuocet episcopus curans ad concilium omnes referre suae ecclesiae necessitates. quod si non fecerit reus deo et concilio uenditor honore amisso teneatur.

DE REBUS AD ECCLESIAM PERTINENTIBUS ET DE HIS QUAE PROPRIA EPISCOPI ESSE NOSCUNT.

EX CONCILIO ANTIOCHENO. CAPITULUM XXIIII.

[f.41v]

LXXXVII

[f.41v]

Quae sunt ecclesiae sub omni sollicitudine et conscientia bona et fide quae in deum est qui cuncta considerat iudicatque seruentur. quae etiam dispensanda sunt iudicio et potestate pontificis cui commissus est. populus et animae quae intra ecclesiam congregantur. manifesta uero sint quae pertinere uidentur ecclesiae cum notitia presbiterorum et diaconorum qui circa ipsum sunt ita ut agnoscant nec ignorent quae sint ecclesiae propria nec eos aliquid lateat ut si contigerit episcopum migrare de saeculo certis existentibus rebus quae sunt ecclesiae nec ipse conlapsae depereant. nec quę propria probantur episcopi sub occasione rerum peruadantur ecclesiae. iustum namque et acceptum est coram deo et hominibusomnibus ut sua episcopus quibus uoluerit derelinquat et quae ecclesiae sunt eidem conseruentur ecclesię ut nec ecclesia aliquid paciatur incommodum nec episcopus sub occasione proscribatur ecclesiaeecclesię et in causas incidant qui ad eum pertinent et ipse post obitum maledictionibus ingrauetur.

UT EPISCOPUS DISPENSANDI RES ECCLESIASTICAS HABEAT POTESTATEM.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XXV.

[f.41v]

LXXXVIII

[f.41v]

Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum erga omnes qui indigent cum summa reuerentia et timore dei participet autem et ipse quibus indiget si tamen indiget tam suis quam fratrum qui ab eo suscipiuntur necessariis usibus profuturis ita ut in nullo qualibet occasione fraudentur iuxta sanctum apostolum sic dicentem. habentes uictum et tegumentum his contenti simus. quod si contemptus istis minime fuerit conuertat autem res ecclesię in suos usus domesticos et eius commoda [f.42r]uel agrum fructus non cum presbiterorum conscientia diaconorum quae pertractet. sed horum potestatem domesticis suis aut propinquis aut fratribus filiisque committat ut per huiusmodi personas occulte ceteri ledantur ecclesiae synodo prouincię poenas iste persoluant. si autem aliter accusetur episcopus aut presbiteri qui cum ipso sunt quod ea quae pertinent ad eclesiam uel ex agris uel ex alia qualibet ecclesiastica facultate sibimet usurpent ita ut ex hoc affligantur quidem pauperes criminationi uero et blasphemiis tam sermo praedicationis quam hi qui dispensant taliter exponantur et hos oportet corrigi sancta synodo id quod condecet approbante.

UT DE REBUS ECCLESIAE NIHIL EPISCOPI AUFERANT ET QUALITER PROXIMI FUNDATORES ECCLESIARUM SOLLICITUDINEM GERANT.

EX CONCILIO TOLETANO

[f.42r]

LXXXVIIII

[f.42r]

Omnes itaque rei ecclesiastice quantitas sicut remedium uenie tribuit conferenti ita damnum rite praeparat fraudatori. et ideo nullus sacerdotum uel ministrorum ex rebus ecclesiae quae in quibuscumque locis a fidelibus largiuntur aliquid auferat uel iuri suo aut cathedre proprie unitate conectant. deuotio enim uniuscuiusque sicut gratanter uotum contulit deo. ita definiunt quod plenitudo uotorum conseruaretur in loco uel si conlata tenentur manet gratia auferentis. ita siita frustrantur inminet pernicies defraudantis. uerum ut rei huius portior solidatus habeatur condignis filiis uel nepotis honestioribus quae propinquis eius qui construxit uel dicauit ecclesiam licitum sit an bone intentionis habere sollertiam. ut si sacerdotem seu ministrum aliquod ex conlatis rebus praeuiderit defraudare aut commonitionis. honesta conuentione conpescant talia episcopum uel iudici corrigenda denuntient. quod si talia episcopus agere temptet metropolitano eius hęc insinuare procuret. si autem metropolitanus talia gerat regis. haec auditibus intimare non differant. ipsis tamen heredibus in eisdem rebus non liceat quasi iuris propriis potestatem praeferre. non rapinam non fraudem gerere non uiolentiam quamcumque presumere. sed hoc solum in salutare sollicitudinem adhibere. quod aut in nulla noxam operatio nocens adtingat. aut uel in multam uel in aliquam partem salutaris merces adsummat si quis uero deinceps haec monita temerare uoluerit et male [f.42v]rapta cum confusione restituet. et excommunicationis annue sententiam sustinebit

UT EPISCOPUS EXIGUUM ALIQUID SINE CLERICORUM CONHIBENTIA DISTRAHAT.

EX CONCILIO AGATENSE. CAPITULUM XLV.

[f.42v]

XC

[f.42v]

Terrulas aut uineas exiguas ecclesiae minus utiles aut longe positus paruas episcopus sinesi concilio fratrum si necessitas fuerit distrahendi habeat potestatem.

UT SERUOS ECCLESIAE FUGITIUOS LICEAT VINDEDEREINDEDERE EPISCOPO.

EX CONCILIO QUO SUPRA

[f.42v]

XCI

[f.42v]

Fugitiuos etiam de domos suas aut familias deserentes quia etiam si reuocati fuerint teneri non possunt simili ratione ab episcopo si uoluerit aut si ita meruerint distrahantur.

DE EPISCOPIS QUI PER TESTAMENTUM DE REBUS ECCLESIAE ALIQUID CONTULERINT.

EX CONCILIO QUO SUPRA. CAPITULUM LI

[f.42v]

XCII

[f.42v]

Si episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici iuris proprietate ligauerit aliteralter non ualebit. nisi tantum de iuris proprii facultate subpleuerit.

DE UINDICIONIBUS QUAS ABATES FACERE PRĘSUMUNT.

EX CONCILIO QUO SUPRA. LVI

[f.42v]

XCIII

[f.42v]

Venditiones quas abbates facere praesumunt. haec forma seruetur. ut quicquid sine episcopi notitiam uenditumuendictum fuerit ad potestatem episcopi reuocetur. Mancipia uero monachis donata ab abbatesabates non licet manumitti iniustum enim putamus. ut monachis cotidianum rurale opus facientibus serui eorum libertatis otio potiantur.

FELIBERTIS EX FAMILIA ECCLESIĘ FACTIS.

EX CONCILIO TOLETANO. CAPITULUM LXVII

[f.42v]

XCIIII

[f.42v]

Si nihil ex proprio conferant sacerdotes qui eos faciunt. et si qui nulla ex rebus suis pauperibus christi distribuunt aeterni iudicis uoce in futurum condemnabuntur. quanto magis hi qui auferunt pauperibus quod non dederunt quapropter episcopi qui nihil ex proprio suo ecclesiae christi conpensauerint. hanc diuinam sententiam metuant. et liberos ex familiis ecclesię ad condemnationem suam facere non praesumant. Impium est enim ut qui res suas eclesiae christi non contulerit damnum inferat et eius eclesiae alienare intendat. tale igitur libertos successor episcopus absque aliqua obpositionealienare. ad eius ecclesię reuocabit quia eos non aequitas aequitas sed inprobitas soluit.

DE DISCRETIONE MANU[…]MISSORUM EX FAMILIA ECCLESIAE QUALITER MANUMITTANTUR ET NE ADUER [f.43r]TESTIFICENT. UEL ACCUSENT.

EX CONCILIO QUO SUPRA. CAPITULUM LXVIII.

[f.43r]

XCV

[f.43r]

Episcopus qui mancipium iuris ecclesiae non retento ecclesiastico patrocinio manumitti desiderat duo meriti eiusdem et peculii coram concilioconciliu ecclesiae cui praeminet et per communionem subscribentibus sacerdotibus offerat ut uera et iusta inueniatur definitio commutantis. Tunc enim libera manumissione sine patrocinio ecclesiae concedere poterit. quia eum quem libertate [c]tradere disponit. iam iuri proprio adquisiuit huiusmodi autem liberto aduersus ecclesiam cuius iuris extitit accusandi uel testificandi denegetur licentiam. quod si praesumpserit placet ut stante commutatione in seruitute proprię ecclesiae reuocetur quam nocere conatur.

DE LIBERTIS PATROCINIO ECCLESIĘ COMMENDATIS.

EX CONCILIO TOLETANO. LXVI.

[f.43r]

XCVI

[f.43r]

Liberti qui a quibuscumque manumissi sunt atque ecclesiae patrocinio commendati existunt. sicut et regulae anticorum patrum constituerunt sacerdotali defensione a cuiuslibet insolentia protegantur. siue in statustatu libertatis eorum seu in peculio quod habere noscuntur.

UT LAICI CONTEMPTORES CANONUM EXCOMMUNICENTUR. CLERICI HONORE PRIUENTUR.

EX CONCILIO CARTAGINIS. XIIII

[f.43r]

XCVII

[f.43r]

Gratus episcopus dixit iusta statuta concilii et mediocritatis meae sententiam placet facere rerum omnium conclusionem uniuersi tituli designati et digesti teneant sententias suas sane credo uos tenere multis conciliis a patribus nostris et traditionem est damnatam et rebaptizationis impietatem esse puniendam quas res etiam nostro concilio credo iam terminum accepisse reliqua uero quae uel facta uel dicta superius conprehensa sunt uel ab aliis conscripta secundum legem inueniuntur custodirecustorire nos oportet. Si quis uero statuta supergressus corriperit uel pro nihillo habenda putauerit. si laicus est communione. si clericus honore priuetur. uniuersi dixerunt placet placet.

UT SI QUIS SACERDOTUM CONTRA HAEC INTERDICTA FECERIT A SUO SIT OFFITIO SUBMOUENDUS.

EX EPISTOLA PAPAE LEONIS AD EPISCOPOS PER CAMPANIAMCAM ANIAM. PICENUM ET TUSTIAM. V.

[f.43r]

XCVIII

[f.43r]

Hoc itaque admonitio nostra denuntiat quod si quis fratrum contra haec statuta uenire temptauerit. et prohibita fuerit ausus admittere a suo se nouerit officio [f.43v]submouendum. nec communionis nostrae futurum esse consortem. qui socius esse noluit disciplinae.

DE FLECTENDO GENU.

EX CONCILIO NICENO. CAPITULUM XX

[f.43v]

XCVIIII

[f.43v]

Quoniam sunt quidam in die dominico genuflectentes et in diebus pentecosten ut omnia in uniuersis locis consonanter obseruentur. placuit sancto concilio stantes domino uota persoluere.

UT POPULUS ANTE CONPLETAM MISSAM ET BENEDICTIONEM ACCEPTAM EGREDI NON PRAESUMANT.

EX CONCILIO AURELIANENSE, CAPITULUM XXII

[f.43v]

C

[f.43v]

Cum ad caelebrandas missas in dei nomine conuenitur populus non ante discedat quam missae sollemnitas compleatur et ubi episcopus fuerit benedictionem accipiant sacerdotis. ex concilio cartaginis. sacerdotem uerbum in ecclesia facientem qui egressus de auditorio fuerit excommunicetur.

QUOD MANERE DEBEAT FIRMUM SI SERUI FISCIFICI ECCLESIAS FECERINT EASQUE DE PECULIO SUO DITAUERINT.

EX CONCILIO TOLETANO

[f.43v]

CI

[f.43v]

Si quis ex seruis fiscalibus fortasse ecclesias construxerint easque de sua paupertate ditauerint. hoc praecurret episcopus praece sua auctoritate regia confirmari.

UT UALLEMATIA ET PIA CANTICA PROIBEANTUR.

EX EODEM CONCILIO

[f.43v]

CII

[f.43v]

Exterminanda omnino est inreligiosa consuetudo quam uulgus per sanctorum sollemnitates agere consueuit ut populi qui uidebant officia diuina adtende saltationibus et turpibus inuigilent canticis. non solum sibi nocentes sed et religiosorum officiis praestrepentes. hoc etenim ut ab omni hispania depellatur. sacerdotum et iudicum a concilio sancto cure conmittitur.

DE HIS QUI ECCLESIASTICA IENUNIA ABSQUE NECESSITATE DISSOLUUNT.

EX CONCILIO GANGRENSE. XVIIII

[f.43v]

CIII

[f.43v]

Si quis episcoporum qui continentiae student absque necessitate corporea tradita in commune ieiunia et ab ecclesia custodita superbiendo dissoluit stimulo suae cogitationis inpulsus anathema sit.

NON DEBERE IN DIEBUS IEIUNIORUM COMMEMORATIONES MARTYRUM FIERI.

EX CONCILIO LAUDICENSE. CAPITULUM LI

[f.43v]

CIIII

[f.43v]

Quod non oporteat in quadragesima martyrum natalitia caelebrari. sed eorum sancta commemoratio in diebus sabbatorum et dominicorum fieri conueat.

[f.44r]

OBLATIONES OFFERRI IN DOMIBUS NON OPORTERE.

EX CONCILIO QUO SUPRA. CAPITULUM LVII.

[f.44r]

CV

[f.44r]

Quod non oporteat in domibus oblationes caelebrari ab episcopis uel presbiteris.

UT SACRAMENTUM CATICUMINIS NON PREBEATUR.

EX EPISTOLA PAPĘ LEONIS

[f.44r]

CVI

[f.44r]

Item placuit ut etiam per sollemnissimos paschales dies sacramentum caticuminis non detur nisi solitum salis quia fideles per illos dies sacramenta non mutantmutant nec caticuminos oportet mutare.

QUOD PASCHA ET PENTECOSTEN SIT BAPTIZANDUM.

EX EADEM EPISTOLA AD EPISCOPOS PER SICILIAM.

[f.44r]

CVII

[f.44r]

Unde quia manifestissime patet baptizandis in ecclesia electis haec duo tempora de quibus locuti sumus esse legitima dilectionem uestram monemus ut nullos alios dies huius obseruantiæ misceatis.

QUOD OMNI TEMPORE HI QUI IN NECESSITATE MORTIS AUT EGRITUDINIS UEL OBSIDIONIS SIUE PERSECUTIONIS AUT NAUFRAGII URGERENTUR DEBEANT BAPTIZARI DE REDDITA ETIAM CHRISTI BAPTISMI RATIONE.

EX EADEM EPISTOLA.

[f.44r]

CVIII

[f.44r]

Quia sunt alia quoque festa quibus multa in honorem dei referentiaferentia debeatur. Principalis tamen et maximi sacramenti custodienda nobis est misticae rationalis exceptio non interdicta licentia qui in baptismo tribuenda quolibet tempore periclitantibus subuenitur. Ita enim ab has duas festiuitates conexas sibimet atque cognitas incolomium et in pacis securitate degentium libera uota differimus ut in mortis periculo in obsidione discrimine in persecutionis angustiisaugustiis in timore naufragii nullo tempore hoc ueræ salutis singulare presidium cuiquam denegemus.

DE CATICUMINA PREGNANTE.

EX CONCILIO NEOCESARIENSIS. CAPITULUM VI.

[f.44r]

CVIIII

[f.44r]

Grauidam oportet baptizari quando uoluerit. nihil enim in hoc quae parit nascenti communicat. propterea quod uniuscuiusque suum prepositum in confessione declaretur.

DE INFANTIBUS BAPTIZANDIS QUOTIENS DUBITATUR UTRUM FUERINT BAPTIZATI.

EX CONCILIO CARTAGINIS. CAPITULUM XXXVIIII

[f.44r]

CX

[f.44r]

Item placuit de infantibus quotiens non inueniuntur certissimi testes quies baptizatos esse sine dubitatione testentur neque ipsi sunt per etatem de traditis sibi sacramentis. idonei respondere absque ullo scripulo eos esse baptizandos ne ista [f.44v]trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione priuari. Hinc enim legitima uestrorum fratres nostri consulerunt quia multos tales a barbaris redimunt.

DE BAPTIZATIS QUI NONDUM CONFIRMATI MORIUNTUR.

EX CONCILIO ELIBERRITANO

[f.44v]

CXI

[f.44v]

Si quis diaconus regens plebem sine episcopo uel presbitero aliquos baptizauerit episcopus eos per benedictionem perficere debebit. quod si ante de saeculo recesserint sub fide qua quis credidit poterit esse iustus.

DE HIS QUI BAPTIZATI SUNT QUANTUM PENITEANT.

EX CONCILIO ILERDENSE.

[f.44v]

CXII

[f.44v]

De his qui in praeuaricationem rebaptizati sine aliqua necessitate uel tormento dilapsi sunt. placuit ut circa eos illa nicense synodi statuta seruentur. quae de praeuaricatoribus constituta esse noscuntur. id est ut septem annis inter caticuminos orent. et duobus inter chatolicos et postea moderatione et clementia episcopi fidelibus in oblatione et eocaristia communicent.

QUOD NON DEBEANT BAPTIZATI NISI AB EPISCOPIS CONSIGNARI.

EX EPISTOLA PAPAE INNOCENTI AD DECENTIUM. CAPITULUM III.

[f.44v]

CXIII

[f.44v]

De consignandis uero infantibus manifestum est non ab alio quam ab episcopo fieri licere. nam presbiteri licet sint sacerdotes pontificatus tamen apicem non habent. hoc autem pontificibus solis deberi ut uel consignent uel paraclitum spiritum tradant. non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat. uerum illa lectio actuum apostolorum quae asserit petrum et iohannem esse directosdirectos qui iamquiam baptizatis tradant spiritum sanctum. Nam presbiteris seu extra episcopum seu praesente episcopo cum baptizant chrismate baptizatos ungere licet. sed quod ab episcopo fuerit consecratum non tamen frontem ex eodem oleo signare quod solis debetur episcopis cum tradunt spiritum paraclytum uerba uero dicere non possum ne magis prodere uidear quam ad consolationem respondere.

DE ENERGUMINIS BAPTIZATIS.

EX EADEM EPISTULA. CAPITULUM VI

[f.44v]

[f.44v]

De his uero baptizatis qui postea daemonio aut uitio aliquo aut peccato interueniente arripiuntur quaesiuit dilectio tua si a presbitero uel diacono possint aut debeant consignari. quod hoc nisi episcopus praeceperit non licet. nam ei manus inponenda omnino non est. nisi episcopus auctoritatem dederit id efficiendi. ut autem [f.45r]fiat episcopi e[st] imperare ut manus ei uel a presbitero uel a ceteris clericis imponatur. nam quomodo [i]d fieri sine magno labore poterit ut longe constitutus energuminis ad episcopum deducatur cum sit talis casus ei in itinere acciderit nec ferri ad episcopumepiscopum nec r[e]ferri ad sua facile possit.

DE EPISTULA SANCTI IACOBI APOSTOLI IN QUA PRO INFIRMIS ORARE PRAECIPITUR.

EX EADEM EPISTOLA. CAPITULUM VIII.

[f.45r]

CXV

[f.45r]

Sane quoniam de hoc sicuti de ceteris consulere uoluit dilectio tua adiecit etiam si filius meus caelestinus diaconus in epistula sua esse a tua dilectione positum illud quod in beati apo[st]oli iacobi epistula conscriptum est infirmatur quis in uobis inducat presbituros et orent super eum unguentes eum oleo in nomine domini et oratio fidei saluabit infirmum. et suscitauit eum dominus et si in peccatis fuerit remittetur ei quod non est d[u]bium de fidelibus aegrotantibus accipi uel intellegi debere qui sancto oleo chris[m]atis perungui possunt quod ab episcopo confectum non solum sacerdotibus sed omnibus uti christianis licet in sua aut suorum necessitate unguendum. ceterum illud superfluum uidemus adiectum ut de episcopo ambigatur quod presbiteris licere non dubium est nam idcirco presbiteris dictum est quia episcopi occupationibusoccupationio aliis inpediti ad omnes languidos ire non possunt. ceterum si episcopus aut potest aut dignum ducit aliquem ad se uisitandum et benedicere et tangere chrismathe sine cunctatione potest cuius est ipsum chrisma conficere nam paenitentibus istud fundi non potest quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur quomodo unum genus putatur posse concedi.

UT NULLA PRAETIA DE BAPTIZANDIS CONSIGNANDISQUE FIDELIBUS EXIGANTUR. QUOD SI QUI PERPETRARE FUERINT DEPREHENSI HONORIS SUI SINT PERICULO SUBITURI.

EX EPISTULA PAPAE GELASI. CAPITULUM V

[f.45r]

CXVI

[f.45r]

Baptizandis consignandisque fidelibus pretia nulla praefigant nec inlationibus quibuslibet inpositis exagitare cupiant renascentes. quoniam quod gratis accepimus gratis dare mandamus. et ideo nihil predictus prorsus exigere moliantur. quo uel paupertate cogente deterriti uel indignatione reuocati [f.45v]redemptionis sui causas adire despiciant certum habentes quod qui proh[i]bita deprehensi fuerint admissae uel commissa non potius sua sponte correxerint periculum subituri proprii sint honoris.

EX CONCILIO ARAUSICO

[f.45v]

CXVII

[f.45v]

Inerguminis baptizatis si de purgatione sua curant et se sollicitudini clericorum tradunt monitisque omtemperant omnismodis communicent sacramenti ipsius uirtute uel muniendi ab incursu daemonum quo infestantur uel purgandi quorum iam ostenditur uita purgatior. EX CONCILIO CARTAGINIS De inerguminis omni died e exorcistisexor cistis manus inponende omni die exorciste inerguminis manus inponant. EX CONCILIO QUO SUPRA Pauimenta domorum dei inergumini uarrant. EX CONCILIO QUO SUPRA Inerguminis in domo dei adsedentibus uictus cotidianus per exorcistas oportuno tempore ministretur.