[p.514]
INCIPIUNT CAPITULA Libri secundi.
I.

De coniuratione uel conspiratione.

II.

De delatoribus.

III.

De accusatis et accusatoribus.

IV.

Quod excommunicati ad accusationem admitti non debeant.

V.

Quod serui et liberti, omnesque infames personæ non debeant accusare.

VI.

Ut qui unum crimen non probauerit, ad alteram admitti non debeat.

VII.

Qui ad testimonium admittendi sunt.

VIII.

De Episcopo qui excommunicat eum, qui sibi soli crimen dicit esse confessum.

IX.

Ut non temere quemquam communione priuet Episcopus.

X.

De his qui in accusationem maioris natu ueniunt; et ut Episcopum nulli criminoso liceat accusare.

XI.

De his qui merito facinorum suorum ab Ecclesiæ congregatione pelluntur.

XII.

De Presbyteris qui a propriis corripiuntur Episcopis.

XIII.

Si quis Episcopus absque tempore Synodi in crimine detentus fuerit, a duodecim Episcopis audiatur.

XIV.

De diuersis ordinibus Ecclesiæ seruientibus, ut si quis in causam criminis incurrerit, et abnuerit iudicium Ecclesiasticum, debeat periclitari: et ut filii Sacerdotum spectacula sæcularia non adeant.

XV.

Ut si quis Episcopus accusatur, ad Primatem ipsius prouinciæ causa deferatur.

XVI.

De Presbyteris uel Clericis accusatis.

XVII.

De accusato, uel accusatore.

XVIII.

Qui causam suam ad transmarina putauerit appellandam, in communione minime suscipiatur.

XIX.

Ut accusatores de leuibus causis non audiantur; de criminalibus uero discutiantur, in quo Episcopus accusatoris uice se discutiendum sciat.

XX.

De accusatoribus fratrum.

XXI.

Clerici accusatores fratrum ad communionem recipiantur, non ad Clerum.

XXII.

Ne sine accusatore legitimo quispiam condemnetur.

XXIII.

Eius, qui frequenter litigat, et ad accusandum facilis est, testimonium nemo absque graui examine recipiat.

XXIV.

De Episcoporum aut Clericorum accusatoribus.

XXV.

De falsis testibus.

XXVI.

Vt nullus Episcopus, uel infra positus, die Dominico causas audire præsumat.

XXVII.

Ut nullus Episcopus pro iudiciis munera accipiat.

XXVIII.

Vt Episcopus nullius causam audiat absque præsentia Clericorum suorum.

XXIX.

De discretione causarum, in quibus Sacerdotes iudices fieri possunt.

XXX.

De contemptu iudicii.

XXXI.

Ut inter discordes Episcopos comprouinciales Antistites audiant; quod si damnatus appellauerit Romanum Pontificem, id obseruandum quod ipse censuerit.

XXXII.

Ut nullus accusati sedem usurpet Episcopi.

[p.515]
XXXIII.

De Clericis a communione submotis ab aliis non recipiendis Episcopis.

XXXIV.

De excommunicatis apud uicinos Episcopos audiendis.

XXXV.

Quod non oporteat Clericos habentes aduersus inuicem negotia proprium Episcopum relinquere, et ad sæcularia iudicia conuolare.

XXXVI.

Si quis excommunicatus ante audientiam communicare præsumserit, ipse in se damnationem protulit.

XXXVII.

Ut Clerici de iudicii sui cognitione non cogantur in publico dicere testimonium.

XXXVIII.

De Clericis damnatis.

XXXIX.

De Clericis qui intra annum causam suam agere non procurarint.

XL.

Quod electorum iudicum sententia sperni non debeat.

XLI.

De Presbyteris et Clericis, ut non appellent nisi ad Africanum Concilium.

XLII.

Vt Clericus sine Pontificis sui misso nullum ad sæculare iudicium præsumat trahere.

XLIII.

De damnatis et ministrare tentantibus.

XLIV.

De Clericis excommunicatis et laicis.

XLV.

De Episcopis et Clericis adeuntibus Imperatorem.

XLVI.

De damnatis Episcopis aut Clericis, et adeuntibus Imperatorem.

XLVII.

De Episcopis ab eiusdem prouinciæ Sacerdotibus consonanter exclusis.

XLVIII.

De Synodis quæ ab Episcopis suis debent temporibus in prouincia celebrari.

XLIV.

De Episcopis qui ad Concilia non occurrunt.

L.

Ut de alieno Monasterio susceptos nec Præpositos monasterii, nec Clericos liceat ordinare.

LI.

De ordine quo depositi iterum ordinentur.

LII.

Ut Episcopus dioecesanos Presbyteros, et quosdam ex laicis conueniat litteris.

LIII.

Ut ad Metropolitani arbitrium Synodus congregetur.

LIV.

De defensoribus Ecclesiarum ab Imperatore poscendis.

LV.

De his qui Ecclesiastica ministeria præter Ecclesiam faciunt.

LVI.

De fructuum oblationibus quæ ministris Ecclesiæ conferuntur.

LVII.

De his quæ in usus pauperum conferuntur.

LVIII.

De his qui agapas, id est pastiones pauperum risui deputant.

LIX.

Ut qui oblationes defunctorum retinent, excommunicentur.

LX.

De his qui suas, uel propinquorum oblationes Ecclesiæ fraudant.

LXI.

Si quis poenitentium quemlibet exspoliauerit, et admonente Episcopo non reddiderit, excommunicetur.

LXII.

Si Episcopus a Metropolitano admonitus pro Synodo, uel ordinatione Episcopali, uenire distulerit.

LXIII.

Ut Episcopus qui contra professionem in Concilio habitam uenerit, deponatur.

LXIV.

De communione priuatis et ita defunctis.

LXV.

De terminis minime transferendis.

LXVI.

De Episcopis qui quod repetere potuerant, prætermissa Synodo inuaserint.

LXVII.

Ut basilicæ in cuius territorio sunt, in eius Episcopi maneant potestate.

LXVIII.

De parochiis.

LXIX.

Quod Ecclesiarum omnium dotes ad Episcopi ordinationem debeant pertinere.

LXX.

De tricennali præscriptione, ut post XXX. annos nulli liceat pro eo appellare quod legum tempus exclusit.

LXXI.

Ut Episcopus ambulet per dioecesim suam.

LXXII.

Ut Episcopus duos solidos tantum accipiat, neque tertiam partem de oblationibus quærat: et ut Clerici non cogantur more seruili.

LXXIII.

De exactione Ecclesiarum.

LXXIV.

De dispensatoribus singularum Ecclesiarum.

LXXV.

Ut ab Imperatoribus postuletur aduocatorum defensio pro causis Ecclesiæ.

LXXVI.

De his quæ a fidelibus in parochitanis Ecclesiis offeruntur.

LXXVII.

De sacris locis nouiter institutis, quamuis superius dictum sit, hoc nunc tamen adiicitur, ut nulla basilica sub defunctorum nomine constructa dedicetur.

LXXVIII.

Quod in una quaque Ecclesia cui Episcopus præest, quatuor tam de reditibus, quam de oblatione fidelium fieri debeant portiones.

LXXIX.

Contra eum qui illicite ordinat Clericos: et de redditibus Ecclesiæ.

LXXX.

Ut nulli Apostolicæ sedis Præsuli possessionem Ecclesiæ magnam uel paruam in perpetuum liceat alienare.

LXXXI.

Ut non liceat Presbyteris titulorum suorum prædia, seu quidquid iuris eorum fuerit quolibet alienare commento.

LXXXII.

Ut qui petierit prædium Ecclesiæ et acceperit, aut si quis Presbyterorum et Diacononorum uel defensorum danti subscripserit, anathemate feriatur.

LXXXIII.

Vt si quis anathematis poenam parui duxerit, etiam documento quo se putat prædium possidere frustretur, liceatque cuilibet Ecclesiasticæ personæ uocem contradictionis afferre, et cum fructibus præteriti temporis eadem prædia alienata reposcere.

LXXXIV.

Si quis Clericorum pauper in ordine promotus postea habuit aliquid, Ecclesiæ potestati subiiciat.

LXXXV.

Vt Presbyteri rem Ecclesiæ in qua sunt constituti non uendant; et nulli Episcopo liceat rem tituli matricis Ecclesiæ usurpare.

LXXXVI.

Vt res Ecclesiæ nemo distrahat.

LXXXVII.

De rebus ad Ecclesiam pertinentibus; et de his quæ propria Episcopi esse noscuntur.

LXXXVIII.

Vt Episcopi dispensandi res Ecclesiasticas habeant potestatem.

LXXXIX.

Vt de rebus Ecclesiæ nihil Episcopi auferant; et qualiter proximi fundatoris Ecclesiarum sollicitudinem gerant.

XC.

Vt Episcopus exiguum aliquod sine Clericorum cohibentia distrahat.

XCI.

Ut seruos Ecclesiæ fugitiuos liceat uendere Episcopo.

XCII.

De Episcopis qui per testamentum de rebus Ecclesiæ aliquid contulerint.

XCIII.

De uenditionibus quas Abbates facere præsumunt.

XCIV.

De libertis ex familia Ecclesiæ factis.

XCV.

De discretione manumissorum ex familia Ecclesiæ, qualiter manumittantur; et ne aduersa testificent uel accusent.

XCVI.

De libertis patrocinio Ecclesiæ commendatis.

XCVII.

Ut laici contemptores Canonum excommunicentur, Clerici honore priuentur.

XCVIII.

Vt si quis Sacerdotum contra interdicta fecerit, a suo sit officio submouendus.

XCIX.

De flectendo genua.

C.

Ut populus ante completam Missam et benedictionem acceptam egredi non præsumat.

CI.

Quod debeat manere firmum si serui fisci Ecclesias fecerint, easque de peculio suo ditauerint.

CII.

Ut uallematia et turpia cantica prohibeantur.

CIII.

De his qui Ecclesiastica ieiunia absque necessitate dissoluunt.

CIV.

Non debere in diebus ieiuniorum commemora[p.516]tiones Martyrum fieri.

CV.

Oblationes in domibus offerri non opportere.

CVI.

Ut Sacramentum Catechumenis non præbeatur.

CVII.

Quod Pascha et Pentecoste sit baptizandum.

CVIII.

Quod omni tempore hi qui in necessitate mortis, aut ægritudinis, uel obsidionis, siue persequutionis, aut naufragii urgentur, debeant baptizari.

CIX.

De Catechumena prægnante.

CX.

De infantibus baptizandis, quoties dubitatur utrum fuerint baptizati.

CXI.

De baptizatis qui nondum confirmati moriuntur.

CXII.

De his qui rebaptizati sunt, quantum poeniteant.

CXIII.

Quod non debeant baptizati nisi ab Episcopis consignari.

CXIV.

De energumenis baptizatis.

CXV.

De epistola sancti Iacobi Apostoli, in qua pro infirmis orare præcipitur.

CXVI.

Ut nulla pretia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur.

CXVII.

De energumenis.