[f.7r]
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI
I

De coniuratione uel conspiratione.

II

De delatoribus.

III

De accusatis et accusatoribus.

IIII

Quod excommunicati ad accusationem admitti non debeant.

V

Quod serui et liberti omnesque infames persone non debeant accussare.

VI

Ut qui unum crimen non probauerit ad alteram admitti non debeat.

VII

Qui ad testimonium admittendi sunt.

VIII

De episcopo qui excommunicat eum qui sibi soli crimen dicit esse confessum.

VIIII

Ut non temere quemquamquamquam communione priuet episcopus.

X

De his qui in accusationem maioris natu ueniunt et ut episcopum nulli criminoso liceat accusare.

[f.7v]
XI

De his qui merito facinorum suorum ab ecclesiae congregatione pelluntur.

XII

De presbiteris qui a propriis corripiuntur episcopis.

XIII

Si quis episcopus absque tempore synodisynod in crimine detentus fuerit a duodecim episcopis audiatur:

XIIII

De diuersis ordinibus ecclesiae seruientibus ut si quis in causam criminis incurrerit et abnuerit iudicium ecclesiasticum debeat periclitari et ut filius sacerdotum expectacula saecularia non adhibeant.

XV

Ut si quis episcopus accusatur ad primatem ipsius prouinciae causa deferatur.

XVI

De presbiteris uel clericis accusatis.

XVII

De accusato uel accusatore.

XVIII

Qui causa sua ad transmarina putauerit appellandum in communione minime suscipiantur.

XVIIII

Ut accusatores de leuibus causis non audiantur.

XX

De accusatoribus fratrum.

XXI

Clerici accusatores fratrum ad communionem recipiantur non ad clerum.

XXII

Ne sine accusatore legitimo quispiam condemnetur.

XXIII

Eius qui frequenter litigant et ad causandum facilis est testimonium nemo absque graui exanime recipiat

XXIIII

De episcoporum aut clericorum accusantibus.

XXV

De falsis testibus.

XXVI

Ut nullus episcopus uel infra positus die dominico causas audire praesumat.

XXVII

Ut nullus episcopus pro iudiciis munera accipiat.

XXVIII

Ut episcopus nullius causam audiat absque presentia clericorum suorum.

XXVIIII

De discretione causarum in quibus sacerdotes iudices fieri possunt.

XXX

De contemptu iudicii.

XXXI

Ut inter discordes episcopos conprouinciales antistites audiant quod si damnatus appellauerit romanum pontificem id obseruandum quod ipse censuerit.

XXXII

Ut nullus accusati sedem usurpet episcopi.

XXXIII

De clericis ac communione submotis ab alio non recipiendis episcopis.

XXXIIII

De excommunicatis apud uicinos episcopos audiendis.

XXXV
[f.8r]

Quod non oporteat clericos habentes aduersus inuicem negocia proprium episcopum relinquere et ad saecularia iudicia conuolare.

XXXVI

Si quis excommunicatus ante audientiam communicare praesumpserit ipse in se damnationem protulit.

XXXVII

Ut clerici de iudicii sui cognitione non cogantur in publico dicere testimonium.

XXXVIII

De clericis damnatis.

XXXVIIII

De clericis qui intra annum causam suam agere non procurarint.

XL

Quod electorum iudicium sententia sperni non debeat.

XLI

De presbiteris et clericis ut non appellent nisi in africano concilio.

XLII

Ut clericus sine pontificis sui misso nullum ad sęculare iudicium pręsumat trahere.

XLIII

De damnatis et ministrare temptantibus.

XLIIII

De clericis excommunicatis et laicis.

XLV

De episcopis et clericis adeuntibus imperatorem.

XLVI

De damnatis episcopis aut clericis et adeuntibus imperatorem.

XLVII

De episcopis ab eiusdem prouinciae sacerdotibus consonanter exclusis.

XLVIII

De synodis quae ab episcopis suis debent temporibus in prouincia celebrari.

XLVIIII

De episcopis qui ad concilia non occurrunt.

L

Ut de alieno monasterio susceptos necn prępositos monasterii nec clericos liceat ordinare.

LI

De ordine quo depositi iterum ordinentur.

LII

Ut episcopus diocesanos presbiteros et quosdam ex laicis conueniat litteris.

LIII

Ut ad metropolitani arbitrium synodus congregetur.

LIIII

De defensoribus ecclesiarum ab imperatore poscendis.

LV

De his qui ecclesiastica ministeria praeter ecclesiam faciunt.

LVI

De fructuum oblationibus quae ministris ecclesiae conferuntur.

LVII

De his quae in usus pauperum conferuntur.

LVIII

De his qui agapas id est pasciones pauperum risui deputant.

LVIIII

Ut qui oblationes defunctorum retinent excommunicentur.

LX

De his qui suas uel propinquorum oblationes ecclesię fraudant.

LXI

Si quis paenitentium quemlibet expoliauerit et admonente episcopo non reddiderit excommunicetur.

LXII

Si episcopus a metropolitano admonitus pro synodo uel ordinatione episcopali uenire distulerit.

LXIII

Ut episcopus qui contra prossessionem in concilio habitum uenerit deponatur.

LXIIII

De communione priuatis et ita defunctis.

LXV

De terminis minime transferendis.

LXVI

De episcopis qui quod repetere potuerant praetermisso synodo inuaserint.

LXVII

Ut basilicę in cuius territorio sunt in eius episcopi maneant potestate.

LXVIII

De parrochiis.

LXVIIII

Quod ecclesiarum omnium dotes ad episcopi ordinationem debeant pertinere.

LXX

De tricennali praescriptionepraespriptione ut post XXX annos nulli liceat pro eo appellare quod legum tempus exclusit.

LXXI

Ut episcopusepiscopis ambulet per dioecensem suam.

LXXII

Ut episcopus duos solidos tantum accipiat neque tertiam partem de oblationibus quaerat et ut clerici non cogantur more seruili.

LXXIII

De exactione ecclesiarum.

LXXIIII

De dispensatoribus singularum ecclesiarum.

LXXV

Ut ab imperatoribus postuletur aduocatorum defensio pro causis eclesiæ.

LXXVI

De his quae a fidelibus in parrochitanis basilicis offeruntur.

LXXVII

De sacris locis nouiter institutis quamuis superius dictum sit hoc nunc tamen adicitur ut nulla basilica sub defunctorum constructa nomine dedicetur.

LXXVIII

Quod in unaquaque eclesia cui episcopus praeest quattuor tam de reditibus quam de oblatione fidelium fieri debeant portiones.

LXXVIIII

Ut si episcopus praeter quartam portionem aliquid praesumpserit sibi uin[f.9r]dicare reddere conpellatur.

LXXX

Ut nulli apostolicę sedis praesuli possessionem ecclesię magna uel parua in perpetuum liceat alienare

LXXXI

Ut non liceat presbiteris titulorum suorum praedia seu quicquid iuris eorum fuerit quolibet alienare commento

LXXXII

Ut qui petierit praedium ecclesie et acceperit aut si quis presbiterorum aut diaconorum uel defensorum danti subscripserit anatemate feriatur

LXXXIII

Ut si quis anatematis poenam parui duxerit etiam documento quo se putat praedium possidere frustetur liceatque cuilibet ecclesiasticæ persone uoce contradictionis adferre. et cum fructibus pteriti temporis eadem pręmiaprędia alienata reposcere

LXXXIIII

Si quis clericorum pauper in ordine promotus postea habuerit aliquid ecclesia potestati subiciet.

LXXXV

Ut presbiteri rem ecclesię in qua sunt constituti non uendant et nullo episcopo liceat rem tituli matri cisa ecclesia usurpare.

LXXXVI

Ut res ecclesię nemo distrahat:

LXXXVII

De rebus ad ecclesie pertinentibus et de his quae propria episcopi esse noscuntur

LXXXVIII

Ut episcopus dispensandi res ecclesiasticas habeat potestatem:

LXXXVIIII

Ut de rebus ecclesie nihil episcopi auferant et qualiter proximi fundatores ecclesiarum sollicitudinem gerant

XC

Ut episcopus exiguum aliquid sine clerichorum cohibentia distrahat:

XCI

Ut seruos ecclesie fugitiuos liceat uendere episcopo:

XCII

De episcopisepiscopus qui per testamentum de rebus ecclesie aliquid contulerint:

XCIII

De uenditionibus quas abbates facere praesumunt:

XCIIII

De libertis ex familia ecclesie factis:

XCV

De discretione manumissorum ex familia ecclesie qualiter manumittantur et ne aduersa testificent uel accussent:

XCVI

De libertis patrocinio ecclesie commendatis

XCVII

Ut laici contemptores canonum excommunicentur clerici honoreonore priuentur:

XCVIII

Ut si quis sacerdotum contra interdicta fecerit a suo sit officio submouendus:

[f.9v]
XCVIIII

De flectendo genu:

C

Ut populus ante conpletam missam et benedictionem acceptam egredi non praesumat:

CI

Quod manere debeat firmum si serui fisci ecclesias fecerint easque de peculio suo ditauerint

CII

Vt uallemacia et turpia cantica prohibeantur

CIII

De his qui ecclesiastica ieiunia absque necessitate dissoluunt:

CIIII

Non debere in diebus ieiuniorum commemorationes martyrum fieri:

CV

Oblationes offerri in domibus non opportere:

CVI

Ut sacramentum caticumin[i]s non praebeatur:

CVII

Quod pascha et pentecosten sit baptizandum:

CVIII

Quod omni tempore hi qui in necessitate mortis aut egrutudinis uel obsidionis siue persecutionis aut naufragii urgentur debeant baptizari

CVIIII

De caticumina pregnante:

CX

De infantibus baptizandis quociens dubitatur utrum fuerintfuerit baptizati:

CXI

De baptizatis qui nondum confirmati moriuntur:

CXII

De his qui rebaptizati sunt quantum paeniteant:

CXIII

Quod non debeant baptizati nisi ab episcopis consignari:

CXIIII

De inerguminis baptizatis

CXV

De epistola sancti iacobi apostoli in qua pro infirmis orare praecipitur

CXVI

Ut nulla pretia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur

CXVII

De inergumenis: