[f.12v]

QUOD NULLI SIT ULTIMA PAENITENTIA DENEGANDA.

EX EPISTOLA PAPAE CAELESTINI AD EPISCOPOS GALLIARUM. CAPITULUM XV.

[f.12v]

[f.12v] [f.13r]

AGNOVIMVS ENIM poenitentiam morientibus denegari. nec illorum desideriis annui. qui obitus sui tempore hoc animae suae capiunt remedio subueniri: Horremus fateor tante impietatis aliquem repperiri. ut de dei pietate desperet quasi non possit ad se quouis tempore concurrenti succurrere. et periclitantempericlitatem sub honere peccatorum hominium perdere quo se ille expedire desiderat et liberari. Quid hoc rogo aliud est quam morienti mortem addere eiusque animam sua crudelitate nec absoluta esse possit occidere. cum deus ad subueniendum paratissimus inuitans ad paenitentiam sic promittat. Peccatori inquit quacumque die conuersus fuerit peccata eius non reputabuntur ei. et iterum. Nolo mortem peccatoris sed tantum conuertatur et uiuat: Salutem ergo homini adimit quisquis mortis preterea tempore paenitentia denegarit. et desperauit de clementia dei. qui eum ad subueniendum morienti sufficere uel momento posse non credidit: Perdidisset latro in cruce premium ad christi dexteram pendens. si illum unius ore paenitentia non iuuisset. Cum esset in poena penituit. et per unius sermonis promissionem habitaculum paradisi deo promittente promeruit. Uera ergo ad deum conuerssioconuersatio in ultimis positorum mente potius est estimanda quam tempore. Propheta hoc taliter asserente: Cum conuersus ingemueris tunc saluus eris. Cum ergo dominus sit condis inspector quouis tempore non est deneganda paenitentia postulantipostulandi. cum illi se obliget iudici cum occulta omnia nouerit reuelari.

[LIBER SANCTI PAVLI]

DE HIS QUI NECESSITATE MORTIS URGENTE PAENITENTIAM SIMUL ET UIATICUM PETUNT. ET DE HIS QUI OBMUTESCUNT ANTEQUAM AD EOS SACERDOS DATURUS PAENITENTIAM ACCEDAT.

EPISTOLA PAPAE LEONIS AD THEODORUM FOROIULIENSEM EPISCOPUM

[f.13r] [f.13v]

II

[f.13v]

Ita ergo talium necessitati auxiliandum est ut nec actio illis paenitentiae nec communionis gratia denegetur: Si eam etiam amisso uocis officio per indicia integri sensus quaerere comprobentur. Quod si ita aliqua egritudine fuerint adgrauati. ut quod paulo ante poscebant. sub praesentia significare non ualeant testimonia testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt. Simul tamen et paenitentiae et reconciliationis beneficium consequantur. seruata tamen regula canonum circa eorum personas qui in dominica fide discedendo peccauerunt.

QUOD OPORTEAT EUM QUI PRO INLICITIS UENIAM POSCIT ETIAM A MULTIS LICITIS ABSTINERE.

EX EPISTOLA PAPĘ LEONIS AD RUSTICUM NARBONENSEM EPISCOPUM CAPITULUM XXXII.

[f.13v]

III

[f.13v]

Aliud quidem est debita iuste reposcere. aliud propria perfectionis amore contemnere. Sed inlicitorum ueniam postulantem. oportet etiam licitis abstinere. Dicente apostolo. Omnia licent. sed non omnia expediunt. Unde si paenitentes habent causam quam neglegere forte non debeantnonbeant. melius expetit quis ecclesiasticum quam forense iudicium.

QUOD PĘNITENTI NULLA LUCRA NEGOTIATIONIS EXERCERE CONUENIAT.

EX EADEM EPISTOLA.

[f.13v]

IIII

[f.13v]

Qualitas lucri negotiantem aut excusat aut arguit. quia est et honestus quaestus et turpis. Uerumtamen paenitenti utilius dispendia pati quam periculis negotiationis obstringi. quia difficeledifficele est inter ementes uendentesque commertium non interueni[ri] peccatum.

QUOD AD MILITIAM SĘCULAREM POST PĘNITENTIAM REDIRE NON DEBEAT.

EX EADEM EPISTOLA.

[f.13v]

V

[f.13v]

Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis post paenitentiae actionem redire ad militiam saecularem. Cum apostolus dicat. Nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus. Unde non est liber a laqueis diaboli. qui se militia mundana uoluerit implicare.

QUOD ADULESCENS SI URGENTE QUOCUMQUE PERICULO PAENITENTIAM GESSIT. ET NON SE CONTINET. UXORIS POTEST REMEDIO SUSTINERI. QUOUSQUE POSSIT ADIPISCI CONTINENTIAE STATUM PER TEMPORIS MATURITATEM. CETERI TAMEN PAENITENTES A CONIUGIIS DEB[E]A[NT] CONTINERE.

EX EADEM EPISTOLA.

[f.13v]

VI

[f.13v]

In adulescentiaaluscentia constitutus. [si] urg[e]nte aut metu mortis aut captiuitatis periculo paenitentiam gessit. et pos[tea] tim[ens l]apsum incontinentiae uenialis copulam uxoris eleg[it] [f.14r]ne crimen fornicationis incurreret. rem uidetur fecisse uenialem si praeter coniugem nullam omnino cognouerit. In quo tamen non regulam constituimus. sed quid sit tolerabilius estimamus. Nam secundum ueram cognitionem. nihil magis ei congruit qui paenitentiam gessit. quam castitas perseuerans et mentis et corporis.

DE HIS QUI POST PAENITENTIAM HABITUM SAECULAREM PRESUMUNT.

EX CONCILIO ARELATENSE.

[f.14r]

VII

[f.14r]

Hi qui post sanctam religionis professionem apostatant et ad saeculum redeunt et postmodum paenitentię remedia non requirunt sine paenitentia communionem penitus non accipiant. Quos etiam iubemus ad clericatus officium non admitti. Et quicumque ille post paenitentiam habitum saecularem non presumat. quod sisino presumpserit ab ecclesia alienus efficiatur.

QUOD QUIBUSDAM PAENITENTIBUS PRISTINA REDDANTUR CONIUGIA PROPTER IUUENALEM AETATEM QUIBUSDAM UERO INTERDICANTUR CONIUGIA. ET QUOD HAEC ET A UIRIS ET A FEMINIS UNIFORMITER OBSERUARI DEBEANT.

EX CONCILIO TOLETANO.

[f.14r]

VIII

[f.14r]

Antiquissimi et sanctissimisanctitissimi est patris sententia papae leonis. ut is qui aetate adulescentię positus. dum mortis formidat casum peruenerit ad pęnitentiae remedium. Si coniuga[t]us forte fuerit incontinens ne postea adulterii incurrat lapsum redeat ad pristinum coniu[gium]. quousque possit adipisci temporis maturitatem continentiæ statum. Quod nos sicut [d]e uiris ita et de femis aequo modo censemus. non quidem generaliter et legitime praeceptum sed constat a nobis pro humana fragilitate indultum. Ea dumtaxat ratione ut si is qui paenitentiae non est legibus deditus ante ab hac uita discesserit quam ex consensu ad continentiam eorum fuerit regressus superstiti non liceat denuo ad uxori[ … ] transire amplexus. Si aut[em] illius uita extiterit superstes qui non accepit benedictionem paenitentis. nubat si se continere non potest. et alterius consortio fruatur uxoris. quod de utroque sexu pari modo a nobis manifestum est decreuisse. Ita uidelicet ut in his omnibus sacerdotis ordinatio expectetur. Ut iuxta quod aetatem aptam perspexerit continentiae absol[u]tionis uel districtionis tribuat legem.

DE HIS QUI PAENITENTIAM MINIME SERUAUERINT.

EPISTOLA PAPAE SYRICII. AD HYMERIUMHIMERIUM EPISCOPUM TARRACONENSEM.

[f.14r] [f.14v]

VIIII

[f.14v]

De his uero non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit consulendam qui acta paenitentia tamquam canes ac sues ad uomitus pristinos et uolutabrauolu t abra redeuntes. et militiae cingulum et ludicras uoluptates et noua coniugia. et inhibitos denuo appetiuere concubitus. quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt. De quibus quia iam suffugium non habent pęnitendi. id duximus decernendum. ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione iungantur sacrę mysterium celebritati. quamuis non mereantur intersint. A dominicae autem mense conuiuio segregentur ut hac saltem districtione correcti et ipsi in se sua errata castigent. et aliis exemplum tribuant. quatinus ab obscenis cupiditatibus retrahantur. Quibus tamen quoniam carnali fragilitate ceciderunt. uiatico munere. cum ad dominum ceperint proficisci. per communionis gratiam uolumus subueniri. Quam formam et circa mulieres quę se post poenitentiam talibus pollitionibus deuinxerunt seruandam esse censemus.

QUALITER MAIORES POENITENTIAM ACCIPIANT QUAE MINORIBUS NON FACILE COMMITTENDA EST.

EX CONCILIA AGATENSAE.

[f.14v]

X

[f.14v]

Poenitentes tempore quo poenitentiam petunt. inpositione manuum et cilium super capita a serdote sicut ubique constitutum est consequantur. Si autem comas non deposuerint. aut uestimenta non mutauerint abiciantur. Iuuenibus etiam poenitentia non facile committenda est propter aetatis fragilitatem. Uiaticum tamen omnibus in morte positis non negandum.

UT POENITENTIAE TEMPORA IUXTA QUALITATEM PECCATI DECERNANTUR.

EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM X.

[f.14v]

XI

[f.14v]

Poenitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur.

ITEM

EX EODEM CONCILIO.

[f.14v]

XII

[f.14v]

Vt sacerdotes poenitentiam imploranti absque personae acceptione poenitentiae leges iniungant.

EX CONCILIO ARELATENSAE.

[f.14v]

XIII

[f.14v]

Vt poenitentia coniugatis ex consensu detur poenitentiam coniugatis non nisi ex consensu dandam.

DE REMEDIO POENITENTIAE ET QUOD ABSOLUTIO [f.15r]POENITENTUM PER MANUUM INPOSITIONEM EPISCOPORUM SUPPLICATIONIBUS FIAT. PROPTER QUOD NECESSE EST UT REATUS PECCATORUM ANTE ULTIMUM DIEM SACERDOTALI SUPPLICATIONE SOLUATUR ETIAM SI PERICULO MORTIS URGENTE STATIM POST ACCEPTIONEM POENITENTIAE ET RECONCILIATIO SUBSEQUATUR.

EX EPISTOLA PAPAE LEONIS AD THEODORUM FOROIULIENSEM EPISCOPUM.

[f.15r]

XIIII

[f.15r]

Multiplex misericordia dei Ita lapsibus humanis subuenit ut nonnon solum per baptismi gratiam. sed etiam per poenitentiae medicinam spes uitae repararetur aeternę. Et qui regenerationis dona uiolassent proprio se iudicio condempnantes ad remissionem omnium peruenirent. Sic diuinę uoluntatis praesidiis ordinatis ut indulgentia dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtineri. Mediator enim dei et hominum dominus iesus christus hanc praepositis ecclesiae tradidit potestatem. ut et confitentibus poenitentiæ sanctionem darent. et ad eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui utique operi incessabiliter ipse saluator interuenit. nec umquam ab his abest. Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ut si quis per seruitutem nostram bone ordine et grato implebitur affectu. non ambigamusambig mus per spiritum sanctum nobis fuissefuise donatum. Si autem aliquis eorum pro quibus domino supplicamus quocumque intercoeptus obstaculo a munere indulgentiae praesentis exciderit. et prius quam ad constituta remedia perueniat. temporalem uitam humana conditione finierit. quod manens in corpore non recepit consequi exutus carne non poterit. Necesse est ergo nos eorum qui sic obierint merita actusque discutere. cum dominus noster cuius iudicia nequeunt conprehendi quod sacerdotum implere misterium non siuit suę iustitię reseruaret. Ita potestatem suam timeri uolens. ut hic error omnibus prosit. et quod quibusdam tepidis aut neglegentibus accidit nemo non mutuet. Multum enim utile ac necessarium est ut peccatorum reatus. ante ultimul diem sacerdotali supplicatione soluatur. His autem qui in tempore necessitatis et in periculis urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant. nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda [f.15v]quia misericordiae dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire. apud quem nullas patitur uenire moras uera conuersio dicente deidei spiritu per prophetam. Cum conuersus ingemueris tunc saluus eris. Et alibi. Dic iniquitates tuas prior ut iustificeris. Item quia apud dominum misericordia est et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque dei donis non debemus esse difficiles. nec se accusantium gemitus. lacrimasque neglegere. cum ipsam poenitendi affectionem ex dei credamus inspiratione conceptam dicente apostolo. ne forte det illis deus poenitentiam ut resipiscant a diaboli laqueis a quo captiui tenentur ad ipsius uoluntatem.

DE HIS QUI PRO DIUERSIS ERRATIS PAENITUDINEMPAENITENTUDINEM FERUENTIUS EXIGERUNT.

EX CONCILIO LAUDICENSE. CAPITULUM II.

[f.15v]

XV

[f.15v]

De his qui diuersis facinoribus peccauerunt et perseuerantes in oratione confessionis et poenitentiae conuersionem a malis habuere perfectam pro qualitate delicti talibus poenitentia tempus inpensam propter clementiam et bonitatem dei communio concedatur.

EX CONCILIO CARTAGINIS.

[f.15v]

XVI

[f.15v]

Vt neglegentes poenitentes tardius recipiantur.

ITEM

EX EODEM CONCILIO

[f.15v]

XVII

[f.15v]

Poenitentes qui infirmitate uiaticum eucaristiae acceperint. non se credant absolutos sine manus inpositione si superuixerint.

DE HIS QUI COMMUNIONEM TEMPORE MORTIS EXPOSCUNT. AUT SI DESPERATUS ET CONSECUTUS COMMUNIONEM ITERUM CONUALUERIT.

EX CONCILIO NICENO. CAPITULUM XIII.

[f.15v]

XVIII

[f.15v]

De his qui ad exitum ueniunt. etiam nunc lex antiqua regularisque seruabitur. ita ut si quis egreditur e corpore ultimo et necessario uiatico minime priuetur. Quod si desperatus et consecutus communionem oblationisque particeps factus iterum conualuerit. sit inter eos qui communionem orationis tantummodo consecuntur. Generaliter autem omni cuilibet in exitum posito et poscenti sibi communionis gratiam tribui. episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit.

DE PAENITENTIBUS UT A PRESBITERIS NON RECONCILIENTUR NISI PRECEPIENTE EPISCOPO.

EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM X.

[f.15v]

XVIIII

[f.15v]

Vt poenitentibus. secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio paenitentiae tempora decernantur. et ut presbiter inconsulto episcopo non reconcilietur poenitentem. nisi absentia episcopi [f.16r]necessitate cogente. Cuiuscumque autem poenitentis publicum et uulgatissimum crimen est quod uniuersam ecclesiam eommouerit ante absidam manus ei inponatur.

ITEM

EX CONCILIO CARTAGINIS

[f.16r]

XX

[f.16r]

Aurelius episcopus dixit. Si quisquam in periculo fuerit constitutus. et se reconciliare diuinis altaribus petierit. Si episcopus absens fuerit. debet utique presbiter consulere episcopum et sic periclitantempericlitatem eius praecepto reconciliar. Quam rem debemus salubri consilio roborare. Ab uniuersis episcopis dictum est placet. quod sanctitas uestra necessario nos instruere dignata est

DE TEMPORE REMISSIONIS POENITENTUM.

EX EPISTOLA PAPAE INNOCENTI AD DECENTIUM EPISCOPUM

[f.16r]

XXI

[f.16r]

De poenitentibus autem qui siue ex grauioribus commissis siue ex leuioribus poenitentiam gerunt. si nulla interueniat aegritudo quinta feria ante pascha eis remittendum romanę ecclesiae consuetudo demonstrat. ceterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est iudicare ut attendat ad confessionem poenitentis et ad fletus atque lacrimas corrigentis actum iubere dimitti. cum uiderit congruam satisfactionem. Sane si quis aegritudinem inciderit atque usque ad desperationem deuenerit ei est ante tempus paschae relaxandum ne de saeculo atque communione discedat.

UT POENITENTES AB ALIIS EPISCOPIS UEL PRESBITERIS NON RECIPIANTUR NEC ALIBI COMMUNICENT NISI IN IPSIS LOCIS UBI FUERUNT EXCLUSI.

EX EPISTOLA PAPAE FELICIS AD EPISCOPOS PER SICILIAM.

[f.16r]

XXII

[f.16r]

Curandum uero maxime et omni cautela est prouidendum ne quis fratrum coepiscoporum nostrorum etiam presbiterorum in alterius ciuitate uel diocesi poenitente uel sub manu positum sacerdotis aut reconciliatum se diderit sine episcopi uel presbiteri testimonio et litteris ad cuius pertinet parrochiam suscipiat. Quod si aliqua dissimulatione neglegitur culpa. tangit etiam clerum. qui locis in quibus hoc minus curatum fuerit commorantur. His itaque rite dispositis et ad ecclesiarum uestrarum notitiam perlatis parere uos conuenit. De his similiter et in concilio arelatense CAPITULUM XVI.

DE POENITENTIBUS SUBITO MORTVISMORTIS UT OBLATIONES EORUM RECIPIANTURRECUPIANTUR.

EX CONCILIO UASENSE. CAPITULUM II

[f.16r]

XXIII

[f.16r]

Eorum qui poenitentia accepta in bono uitae cursu satisfactoria conpunctione [f.16v]iuuentes sine communione inopinato nonnumquam transitu in agris aut in itineribus preueniuntur oblationem recipiendam et eorum funera ac deinceps memoriam ecclesiastico affectu prosequendam quia nefas est commemorationem excludi a salutaribus sacris. qui ad eadem sacra fideli affectu contendentes dum se diutius reos statuunt. indignos salutiferis ministeriis indicant. ac purgatiores restitui desiderant si absque sacramentorum uiatico intercipiuntur. quibus forte non absolutissimam reconciliationem sacerdos denegandam putasset.

DE POENITENTIBUS TRAnSGRESSORIBUSTRASGRESSORIBUS.

EX CONCILIO TOLETANO.

[f.16v]

XXIIII

[f.16v]

Quamuis priora numquam siluerint de tanto facinore concilia. ratio tamen poscit ut ea quę frequenti praeuaricatione iterantur frequenti et sententia condemnentur. et ideo quoniam tanta existit peruersitas hominum ut hihis quos professio pro peccatorum uenia ad manum sacerdotis deducit. uel adduxit. iterum rediuiuarediuitia malitia ad uitae pristinae sordes reuocet. Huius rei causa sancta sinodus decernit. ut si qui ingenuorum utriusque sexus. si sub nomine poenitentis habitu religioso sunt conuersati. postea autem come nutrientes uel uestimenta sęcularia sumentes. ad id quod reliquerant redierunt aut redierint. ab episcopo ciuitas in cuius territorio sunt conuersi rursus legibus poenitentię in monasteriis subdantur inuiti. Quod si facere propter aliquem potestatis uigorem non potuerint. tunc sicut priorum canonum canonum statuerunt decreta quousque ad admissumadmissum ordinem reuertantur excommunicati et anathema condemnati habeantur. Sed et hi qui post excommunicationem uel interdictum cum ipsis communicauerint. Sacerdos autem ad quem pertinere noscuntur. si eos quolibet munere uel fauore aut negligentia admonere noluerit. ut aut reuertentes suscipiat aut contemnentes de ecclesia reiciatreciat. simili sententia plectatur quousque emendationis eorum ab eo sententia promulgetur.

UT PRESBITERI ET DIACONI IN GRAUIORE CULPA CONUICTI MANUS INPOSITIONEM TAMQUAM LAICI NEQUAQUAM SUSCIPIANT.

EX CONCILIO CARTAGINENSE. CAPITULUM XXVII.

[f.16v] [f.17r]

XXV

[f.17r]

Item confirmatum est ut si quando presbiteri uel diaconesdiacon s in aliqua grauione culpa conuicti fuerint. qua eos a ministerio necesse sit remoueri. non eis manus tamquam poenitentibus uel tamquam fidelibus laicis inponatur neque permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoueantur. De hac re papa quoque syricius ita decreuit dicens. illud quoque uos par fuit prouidere ut sicut poenitentiampoenitentias agere cuiquam non conceditur clericorum ita et post poenitudinem ac reconciliationem nulli umquam laico liceat honorem clericatus adipisci.

EX CONCILIO ARELATENSE

[f.17r]

XXVI

[f.17r]

Poenitentiam desiderantibus clericis non negandam.

QUOD PRESBITERI AUT DIACONI SI IN ALIQUO CRIMINE PROLAPSI FUERINT NON POSSINT PER MANUS INPOSITIONEM POENITENTIAE REMEDIUM CONSEQUI.

EX EPISTOLA PAPAE LEONIS AD RUSTICUM NARBONENSEM EPISCOPUM. CAPITULUM XVI.

[f.17r]

XXVII

[f.17r]

Alienum est a consuetudine ecclesiastica ut qui in presbyterali honore aut diaconi gradum fuerint consecrati in pro crimine aliquo suo per manus inpositionem remedium accipiant poenitedi. quod sine dubio ex apostolica traditione descendit secundum quod scriptum est. sacerdos si peccauerit quis orabit pro illo? unde huiusmodi lapso ad promerendam misericordiam dei priuata est expetenda secessio. ubi illis satisfactio si fuerit digna sit etiam fructuosa.

DE HIS QUI DIUERSIS CAUSIS GENTILITATIS RITUS ALIQUID PEREGERUNT.

EX CONCILIO ANCYRANO. CAPITULUM IIII.

[f.17r]

XXVIII

[f.17r]

De his qui sacrificare coacti sunt insuper et caenauerunt in idolio quicumque eorum cum ducerentur laetiores habitu fuerunt et uestimentis pretiosioribus usi sunt et praeparatae caenae indifferenter participes exstiterunt. Placuit eos inter audientes uno anno constitui. succumbere uero tribus annis in oratione autem communicare biennio. et tunc ad perfectionis gratiam peruenire. quotquot autem ascenderunt [f.17v]templa ueste lugubri et recumbentes per omne tempus fleuere discubitus si conpleuerunt poenitentiam triennii temporistempor sine oblatione suscipiantur: Si autem non manducauerunt biennio subiecti poenitentiae tertio anno sine oblatione communicent ut perfectionem quadriennio consequantur. poenes episcopos autem erit potestas modum conuersationis eorum probantes uel humanius erga episcoposeos agere uel amplius tempus adicere. ante omnia uero praecedens eorum uita et posterior inquiratur et ita eis inpertiatur humanitas.

DE LAPSIS.

EX CONCILIO NICENO. CAPITULUM XI.

[f.17v]

XXVIIII

[f.17v]

De his qui praeter necessitatem praeuaricati sunt aut praeter oblationem facultatum aut praeter periculum uel aliquid huiusmodi quod factum est sub tyrannidetyranuide licinii. Placuit synodo quamuis humanitate prohibentur indigni tamen eis beniuolentiam commodari. quicumque ergo ueraciter paenitudinem gerunt tribus annis fideles inter audientes habeantur et sex anni omni se contritione deiciant. duobus autem annis sine oblatione populo in oratione communicent.

DE HIS QUI ABRENUNTIAUERUNT ET ITERUM AD SAECULUM SUNT REGRESSI.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XII.

[f.17v]

XXX

[f.17v]

Quicumque uocati per gratiam primum quidem impetum monstrauerunt deponentes militiae cingulum. postmodum uero ad proprium uomitum sunt relapsi. Ita ut quidam et pecunias tribuerent et beneficiis militiam repeterent hi decem annis post triennii tempus quo inter audientes erunt in afflictione permaneant sed in his omnibus propositum et speciem poenitentiae conuenit explorare. quotquot enim maetu et lacrimis atque pacientia uel bonis bonis operibus rebus ipsis conuersionem suam non simulationem demonstrant. hi definitumfinitum tempus auditionis implentes. tum demum fidelibus in oratione communicent. postmodum uero licebit episcopo de his aliquid humanius cogitare quicumque uero indifferenter tulerunt et habitum introeundi ecclesiam sibi arbitrati sunt ad conuer[f.18r]sionem posse sufficere hi definitum modis omnibus tempus inpleant.

DE CATHOLICIS IN HERESIM TRANSEUNTIBUS.

EX CONCILIO ELIVERRITANO.

[f.18r]

XXXI

[f.18r]

Si quis de ecclesia catholica ad heresem transitum fecerit rursumque recurrerit. Placuit huic poenitentiam non esse negandam eo quod cognouerit peccatum suum qui etiam X annis agat paenitentiam. cui post X annos praestari communio debet. Si uero infantes fuerint. transducti quod non suo uitio peccauerint incunctanter recipi debent.

ITEM

EX CONCILIO AGATENSE DE EADEM RE

[f.18r]

XXXII

[f.18r]

Lapsis. id est quiqui in catholica baptizati sunt si praeuaricatione damnabili. post in heresem transierunt. grandem redeundi difficultatem. sanxit antiquitas quibus annorum multitudinem breuiata poenitentia biennii conditione infra scriptę obseruationis inponimus ut prescripto biennio tertio sine relaxatione ieiunent et ecclesiam studeant frequentare in poenitentia loco standi humilitatem nouerint obseruandam. ut etiam ipsi cum caticuminis egredi commonentur abscedant hoc si obseruare uoluerint constituto tempore admittendis ad altario obseruatio relaxetur. quod si ardua uel dura forte putauerint statuta praeteritorum canonum implere debebunt.

QUOD HI QUI AD ITERATIONEM BAPTISMI UEL UI UEL TIMORE COACTI ANIMOS INCLINAUERUNT POENITENTIAE SINT SUBLEUANDI REMEDIO ITA UT SENILIS AETATIS. PERICULORUM QUOQUE ET EGRITUDINUMEGRITUDINEM CETERARUMQUE NECESSITATUM HABEATUR SOLLICITA CONSIDERATIONE RESPECTUS.

EX EPISTULA PAPAE LEONIS AD NICETAM AQUILEIENSEM EPISCOPUM. CAPITULUM XLVII.

[f.18r]

XXXIII

[f.18r]

Hi uero de quibus similiter dilectio tua nos credidit consulendos qui ad iterandum baptismum uel metu coacti uel errore transducti sunt. et nunc se contra catholicae fidei sacramentum egisse cognoscunt ea esse custodienda moderatio quae in sociaetatem nostram non nisi per poenitentiae remedium et per inpositionem episcopalis [f.18v]manus communionis recipiant unitatem tempora paenitudinis habita moderatione tuo constituenda iudicio. prout conuersorum animos inspexeris esse deuotos pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum et periculorum quorumque aut egritudinum respicientes necessitates. in quibus si quis ita grauiter urgueatur ut dum adhuc paenitet de salute ipsius desperetur. oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem communionis gratia subueniri.

QUOD ARRIANORUM CLERICI NON SINT SUSCIPIENDI IN SUIS OFFICIIS QUAMUIS EORUM BAPTISMUM QUOD CATHOLICUM CONSTAT CONFIRMET ECCLESIA.

EX EPISTOLA PAPAE INNOCENTI AD ALEXANDRUM ANTIOCHENUM EPISCOPUM. CAPITULUM XLVII

[f.18v]

XXXIIII

[f.18v]

Arrianos praeterea caeterosque eiusmodi pestes quia eorum laicos conuersos ad dominum sub imaginae paenitentiae ac sancti spiritus sanctificatione per manus inpositionem suscipiamus. non uidetur clericos eorum cum sacerdotiisacer ii aut ministerii cuiuspiam suscipere dignitatem. quoniam quibus solum baptisma ratum esse promittimus. quod utique in nomine patris et filii et spiritus sancti perficitur. Nec sanctum spiritum eos habere ex illo baptismate illisque mysteriis arbitramur. Quoniam cum a catholica fide eorum auctores desciscerent perfectionem spiritus quam acceperant amiserunt nec dare eius plenitudinemplenitudenem possunt. quae maxime in ordinantibus operatur. quam per impiaetatis suae perfidiam potius quam fidem dixerim perdiderunt. Qui fieri potest ut eorum profanos sacerdotes dignos christi honoribus arbitremur. quorum laicos inperfectos ut dixi ad sancti spiritus gratiam percipiendam cum poenitentiae imagine recipiamus.

ITEM IPSE DE EADEM RE.

EX EPISTOLA AD RUFUM ET EUSEBIUM EPISCOPOS. CAPITULUM LIII

[f.18v]

XXXV

[f.18v]

Ventum est ad tertiam questionem quae pro sui difficultate longiorem exigit disputationem. cum nos dicamus ab hereticis ordinatos uulneratum per illam manus inpositionem habere caput ubi uulnus infixum est medicina est adhibenda quo possit recipere sanitatem. quae sanitas post uulnus secuta sine cica[f.19r]trice esse non poterit. atque ubi poenitentiae remedium necessarium est illic ordinationis honorem locum habere non posse. nam si ut legitur quod tetigerit inmundus inmundum erit quomodo ei tribuetur quod munditia ac puritas consueuit accipere.

DE EPISCOPIS QUI HERETICOS UEL PAGANOS HEREDES INSTITUUNT.

EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM XLVIII.

[f.19r]

XXXVI

[f.19r]

Item constitutum est. si quis episcopus heredes extraneos a consanguinitate sua uel hereticos etiam consanguineos aut paganos eclesiae praetulerit saltem post mortem anathema ei dicatur. Atque eius nomen inter dei sacerdotes nullo modo recitetur nec excussari possit si intestatus defecerit. quia utique debuit factus episcopus rei suae ordinationem congruam suae professioni nequaquam differre.

NON DEBERE IN HERESIM PERMANENTES ECCLESIAM INGREDI.

EX CONCILIO LAUDOCIAE. CAPITULUM VI.

[f.19r]

XXXVII

[f.19r]

Non concedendum hereticis ingressum domum dei in haeresi permanentibus.

DE HERETICIS SI IN MORTIS DISCRIMINE CONUERTANTUR.

EX CONCILIO ARAUSICO.

[f.19r]

XXXVIII

[f.19r]

Hereticos in mortis discrimine positos si catholici esse desiderant. si desit episcopus et presbiteros cum crismatecrimate et benedictione consignari placet.

DE HIS QUI TERRORE CONPULSI SUNT UT HERETICIS COMMUNICARENT SI SE AB HERETICIS SEPARARE UOLUERINT UT AB ECCLESIA CATHOLICA SUSCIPIANTUR.

EX EPISTOLA PAPAE LEONIS AD ANATOLIUM CONSTANTINOPOLITANUM. EPISCOPUM.

[f.19r]

XXXVIIII

[f.19r]

Hi qui plenis satisfactionibus male gesta condemnant et accusare magis se eligunt quam tueri pacis et communionis nostrae unitate laetentur. Ita ut digno prius anathemate quae contra fidem catholicam sunt praecepta damnentur. Aliter enim in ecclesia dei quae corpus est christi nec rata sunt sacerdotia nec uera sacrificia nisi in nostrae proprietatem naturae uerus nos pontifex reconciliat uerus inmaculati agni sanguis emundat. [f.19v]nec aspere igitur communionis nostræ gratia deneganda est nec temere largienda.

QUOD OMNIS CUIUSLIBET ORDINIS CLERIICUS QUI CATHOLICAM DESERENS HERETICAE SE COMMUNIONI MISCUERIT SI AD ECCLESIAM REUERSUS FUERIT IN EO GRADU QUO ERAT SINE PROMOTIONEPROTIONE PERMANEAT.

EX EPISTOLA PAPAE LEONIS AD IANUARIUM AQUILEIENSEM EPISCOPUM. CAPITULUM XIIII.

[f.19v]

XL

[f.19v]

Ad animae periculum pertinet. si quisquam de his qui a nobis in hereticorum atque scismaticorum secta delapsus. et se utcumque hereticae communionis contagionis macularit resipiscens in communione catholica sine professione legitime satisfactionis habeatur. saluberrimum enim et spiritali medicinę utilitate plenissimum est ut siueue presbiteri siue diaconi siue subdiaconi aut cuiuslibet ordinis clerici qui se correctos uideri uolunt atque ad catholicam fidem quam iampridem amiserant rursum reuerti ambiunt prius errores suos et ipsos auctores erroriserro is damnati a se sine ambiguitate fateantur. et sensibus prauis etiam peremptis nulla sperandi supersit occasio nec ullum membrum talium possit societate uiolari. cum per omnia illis professio propria coeperit obuiare. circa quos etiam illam canonum constitutionem precipimus custodiri. ut in magno habeant beneficio si adempta sibi omni spe promotionis in quo inueniuntur ordine stabilitatem perpetuam maneant. si tamen iterata tinctione non fuerint maculati. non leuem apud dominum noxam incurrit qui de talibus ad sacros promouendos ordines iudicarit. quod si cum grandi examinatione promotio conceditur inculpatis multo magis non debet licere suspectis.

DE HIS QUI CUM HERETICIS NUPTIARUM COPULAM IUNGUNT.

EX CONCILIO LAUDOCIAE. CAPITULUM X.

[f.19v]

XLI

[f.19v]

Quod non oporteat indifferenter ecclesiasticos foedere nuptiar[um] hereticis suos filios filiasque coniungere. sed magis accipere si tamen catholicos se fieri promittant.

AD HERETICIS EULOGIAS ACCI[f.20r]PERE NON DEBERE.

EX EODEM CONCILIO.

[f.20r]

XLII

[f.20r]

Non oportet ab hereticis eulogias accipere quae sunt maledictiones potius quam benedictiones. neque cum hereticis aut scismaticis pariter orare.

DE EPISCOPIS UEL SEQUENTIBUS ORDINIBUS QUI SACROSANCTA MYSTERIA CONTRECTANT PLACUIT AB UXORIBUS ABSTINERI.

EX CONCILIO CARTAGINENSE. CAPITULUM XXV.

[f.20r]

XLIII

[f.20r]

Aurelius episcopus dixit. addimus fratres karissimi praeterea cum de quorundam clericorum quamuis lectorum ergo uxores proprias incontinentia referetur. Placuit quod in diuersis conciliis firmatum est. subdiaconi qui sacra mysteria contrectant et diaconi et presbiteri sed et episcopi secundum propria statuta etiam ab uxoribus se contineant ut tamquam non habentes uideantur esse. quod nisi fecerint ab ecclesiastico remoueantur officio. Ceteros autem clericos ad hoc non cogi nisi maturiori aetate. ab uniuerso concilio dictum est quae uestra sanctitas est iuste moderata et sancta et deo placita sunt confirmamus.

DE HIS QUI AD HONOREM PRESBITERII SINE EXAMINE PROUECTI SUNT.

EX CONCILIO NICENO. CAPITULUM VIIII.

[f.20r]

XLIIII

[f.20r]

Si quis presbiteri sine examine sunt prouecti uel cum discuterentur peccata sua confessi sunt. et homines contra canones commoti manus confessis inponere temptauerint. tales regula non admittit quia quod inreprehensibile est catholica defendit ecclesia.

DE PRAESBYTERIS QUI UXORES ACCEPERUNT UEL FORNICATI SUNT.

EX CONCILIO NEOCESARENSI. CAPITULUM I.

[f.20r]

XLV

[f.20r]

Presbiter si uxorem acceperit ab ordine deponatur si uero fornicatus fuerit aut adulterium perpetrauerit amplius pelli debet et ad poenitentiam redigi.

DE DIACONIBUS SIMILITER.

EX EODEM CONCILIO. capitulum X.

[f.20r]

XLVI

[f.20r]

Simili modo etiam diaconus si eodem peccato subcubuerit ab ordine ministerii subtrahatur.

DE DIACONIBUS SI ANTE HONOREM PECCARE PROBANTUR.

[f.20r]

XLVII

[f.20r]

Quisquis diaconus semper miserit ordinari et postea fuerit detectus [20v]in crimine mortis quod aliquando commiserit si sponte fuerit confessus placuit e[a]m acta legitima poenitentia post triennium accipere communionem. Quod si alius eum detexerit post quinquennium accepta pęnitentia accipere communionem laicam debereeum.

DE MONACHIS ET UIRGINIBUS PROPOSITUM NON SERUANTIBUS.

EX EPISTOLA PAPAE SYRICII AD HYMERIUM EPISCOPUM. TARACONENSEM.

[20v]

XLVIIII

[20v]

Praeterea monachorum quosdam atque monacharum abiecto praeposito sanctitatis in tantam protestaris demersos esse lasciuiam ut prius clanculo uelut sub monasteriorum praetextu inlicita ac sacrilega se contagione miscuerint. postea uero in abruptum conscientiae desperatione perducti. de inlicitis conplexibus libere filios procrearint. quod et publicę leges et ecclesiastica iura condemnant. Has igitur inpudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu ecclesiarumque conuentibus elimandas esse mandamus. quatenus retrusae in suis ergastulis tantum facinus continua lamentatione deflentes purificatorio possint poenitudinis igne decoquere ut eis uel ad mortem saltim so[liu]s misericordiae intuitu. per communionis gratiam possit indulgentia subuenir[e].

DE SUBINTRODUCTIS MULIERIBUS.

EX CONCILIO NICAENO.

[20v]

XLVIIII

[20v]

Interdixit per omnia magna synodus non episcopo non presbitero non diacono nec alicui omnino qui in clero est licere subintroductam habere mulierem nisini forte matrem aut sororem aut amitam uel eas tantum personas quae suspitiones effugiunt.

DE CLERICIS ET MONACHIS NON MANENTIBUS IN SUO PROPOSITO.

EX CONCILIO CALCIDONENSE. VII.

[20v]

L

[20v]

Qui semel in clero deputati sunt aut monachorum uitam expetiuerunt. statuimus neque ad militiam neque ad dignitatem aliquam uenire mundanam. aut hoc temptantes et non agentes poenitentiam quominus redeant ad hoc quod propter deum primitus elegerunt anathematizari.

DE CLERICIS QUI SUNT IN PTOCHIIS MONAS[f.21r]TERIIS ATQUE MARTYRIIS QUAE SUB POTESTATE EPISCOPORUM UNIUSCUIUSQUE CIUITATIS EXISTUNT.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM VIII.

[f.21r]

LI

[f.21r]

Clerici qui praeficiuntur ptochiis uel qui ordi[nantur] in monasteriis et basilicis martyrum sub episcoporum qui in unaquaque ciuitate sunt secundum sanctorum patrum traditiones potestate permaneant nec per contumaciam ab episcopo suo dissiliant. qui uero audent euertere huiuscemodi formam quocumque modo nec proprio subiciuntur episcopo. si quidem clerici sunt canonum corruptionibus subiacebunt. si uero laici uel monachi fuerint communione priuentur.

DE UIRGINIBUS ET MONACHIS.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XVI.

[f.21r]

LII

[f.21r]

Uirginem quae se domino deo consecrauit similiter et monachum non licere nuptiali iura contrahere quod si hoc inuenti fuerint perpetrantes excommunicentur. confitentibus autem decreuimus ut habeat auctoritatem eiusdem loci episcopus misericordiam humanitatemque largiri.

DE HIS QUI FORNICANTUR INRATIONABILITER. ID EST QUI MISCENTUR PECORIBUS AUT SI QUI CUM MASCULIS POLLUUNTUR.

EX CONCILIO ANCYRANO. CAPITULUM XV.

[f.21r]

LIII

[f.21r]

De his qui inrationabiliter uersati sunt siue uersantur. quotquot ante uicesimum annum tale crimen commiserint quindecim annis exactis in poenitentiam communionem mereantur orationum. Deinde quinquennio in hac communione durantes. Tunc demum oblationis sacramenta contingant. discutiatur autem et uita eorum qualis tempore poenitudinis extiterit et ita misericordiam consequantur. quod si inexplebiliter his hesere criminibus ad agendam poenitentiam prolixius tempus insumant. quotquot autem peracta uiginti annorum aetate et uxores habentes hoc peccato prolapsi sunt. uiginti quinque annis poenitudinem gerentes in communionem suscipiantur orationum. in qua quinquennio perdurantes. tunc dęmum oblationis [f.21v]sacramenta percipiant. quod si qui et uxores habentes et transcendentes quinquagesimum annum aetatis ita deliquerint ad exitum uitae communionis gratiam consequantur.

DE HIS QUI IN PECUDES UEL IN MASCULOS AUT OLIUM POLLUTI SUNT AUT CATENUS HOC UITIO TABESCUNT.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XVI.

[f.21v]

LIIII

[f.21v]

Eos qui inrationabiliter uixervntuixerint et lepra inusti criminis alios polluerunt. praecepit sancta synodus inter eos orare qui spiritu periclitantur inmundo.

DE HIS QUI ADULTERAS HABENT UXORES UEL SI IPSI ADULTERI COMPROBANTUR.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XVIIII.

[f.21v]

LV

[f.21v]

Si cuius uxor adulterata fuerit uel si ipse adulterium commiserit septem annorum poenitendi oportet eum perfectionem consequi secundum pristinos gradus.

DE HIS QUI PARTUS SUOS EX FORNICATIONE DIUERSIS MODIS INTERIMUNT.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XX

[f.21v]

LVI

[f.21v]

De mulieribus quae fornicantur et partus suos necant uel quae agunt secum ut utero conceptos excutiant. Antiqua quidem definitio usque ad exitum uitae eas ab ecclesia remouet. humanius autem nunc definimus ut eis decem annorum tempus secundum praefixos gradus paenitentiae largiamur.

DE HIS QUI UIRGINUM CORRUPTIONIBUS CONSCII SUNT.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM XXIIII.

[f.21v]

LVII

[f.21v]

Quidam sponsam habens sororem eius ui[ola]uit et grauidam reddidit postmodum desponsatam sibi dvxitdixit uxorem illa uero quae corrupta est. laqueo se peremit. Hi qui fuerunt conscii post decennem satisfactionem iussi sunt suscipi secundum gradus poenitentiae constitutos.

UT NATALITIA UEL NUPTIAE IN QUADRAGESIMA NON FIANT.

EX CONCILIO LAUDOCIAE. CAPITULUM LII.

[f.21v]

LVIII

[f.21v]

Quod non oporteat in quadragesima aut nuptias aut nathalia caelebrari.

UT IN CHRISTIANORUM NON SALTETUR NUPTIAS.

EX EODEM CONCILIO. CAPITULUM IIII.

[f.21v]

LVIIII

[f.21v]

Quod non oporteat christianos euntes ad nuptias plaudere uel saltare. [f.22r]sed uenerabiliter cenare uel prandere sicut christianos decet.

DE PARENTIBUS QUI FIDEM SPONSALIORUM FRANGUNT.

EX CONCILIO HELIBERTANO CAPITULUM LIIII.

[f.22r]

LX

[f.22r]

Si qui parentes fidem fregerint sponsanliorum trienni tempore abstineantur si tamen idem sponsus uel sponsa in graui crimine fuerint depraehensi excusati erunt parentes.

QUALITER SPONSUS ET SPONSA BENEDICATUR ET DE CASTIMONIA EORUM TEMPORE NUPTUS.

EX CONCILIO CARTAGINIS. CAPITULUM XIII.

[f.22r]

LXI

[f.22r]

Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote a parentibus suis uel a paranimphis offerantur qui cum benedictionem acceperint eadem noctem pro reuerentia ipsius benedictionis in uirginitate permaneant.

QUOD ALIUD SIT UXOR ALIUD CONCUBINA NEC ERRET QUISQUIS FILIAM SUAM IN MATRIMONIUM CONCUBINAM HABENTI TRADIDERIT.

EX EPISTOLA PAPAE LEONIS AD RUSTICUM NARBONENSEM EPISCOPUM. CAPITULUM XVIII.

[f.22r]

LXII

[f.22r]

Non omnis mulier uiro iuncta uxorem uiri quia nec omnis filius heres est patri. nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legittima. et inter aequales et multo prius hoc ipsum domino constituente quam initium romani iuris existeret. Itaque aliud est uxor aliud concubina. sicut aliud ancilla aliud libera. propter quod etiam apostolus ad manifestandam. harum personarum discretionem testimonium ponit ex genesi ubi dicitur abrahae. eice ancillam et filium eius. non enim heres erit filius ancillę cum filio meo isaac. Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit. ut praeter sexuum coniunctionem quae haberet in se christi et ecclesię sacramentum. dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur cuiuslibet loci clericus si filiam suam uiro habenti concubinam in matrimonium dederit non ita accipiendum est quasi eam coniugato dederit. nisi forte illa mulier et ingenua facta et dotata legitime et in publicis nuptiis honestata uideatur. paterno arbitrio uiris iunctae carent culpa si mulieres quae a uiris habebantur in matri[f.22v]monio non fuerunt quia aliud est nupta aliud concubina.

QUOD NON SIT CONIUGII DUPLICATIO QUANDO ANCILLA RELICTA UXOR ASSUMITUR.

EX EADEM EPISTOLA CAPITULUM XIVIIII.

[f.22v]

LXIII

[f.22v]

Ancillam a thoro abicere et uxorem certe ingenuitatis accipere non duplicatio coniugii. sed profectus est. honestatis culpanda est sane talium neglegentia. sed non penitus desperanda ut crebris cohortationibus incitati quod necessariae expeciuerunt fideliter exsequantur. Nemo enim desperandus est. dum in hoc corpore constitutum est. quia nonnumquam quod diffidentia aetatis differtur consilio maturiore perficit.

QUOD DEBEANT FEMINAE QUAE CAPTIS UIRIS NUPSERANT ALIIS REGRESSIS DE CAPTIUITATE UIRIS PRIORIBUS COPULARI UT QUOD SUUM EST UNUSQUISQUE RECIPIAT.

EX EPISTOLA PAPAE LEONIS AD NICETAM AQUILEIENSEM. EPISCOPUM. CAPITULUM XLII.

[f.22v]

LXIIII

[f.22v]

Cum ergo per bellicam cladem et per grauissimos hostilitatis incursus ita quaedam dicatis diuisa esse coniugia ut abductis in captiuitatem uiris faemine eorum remanserint destitutę quae uiros proprios aut interemptos putarent aut numquam ad munitionem crederent liberandos et in aliorum coniugium solitudine cogente transierint. cumque nunc statum rerum auxiliante domino in meliora conuerso nonnulli eorum qui putabantur perisse remearint. merito caritas tua uidetur ambigere quid de mulieribus quę aliis iunctae sunt uiris a nobis debeat ordinari. sed quia nouimus scriptum a domino iungitur mulier uiro. Et iterum praeceptum agnouimus ut quod deus iunxit homo non separet. necesse est ut legittimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus et remotis malis quae hostilitas intulit unicuique id quod legittime habuit reformetur omnique studio procurandum est ut recipiat unusquisque quod proprium est.

QUOD NON PROBETUR [f.23r]ESSE CULPABILIS QUI UXOREM CAPTI IN MATRIMONIO UIDETUR ESSE SORTITUS.

EX EADEM EPISTOLA. CAPITULUM XLIII.

[f.23r]

LXV

[f.23r]

Nec tamen culpabilis iudicetur et tamquam alieni iuris peruasor qui personam eius mariti qui iam non esse aestimabatur adsumpsit. Sic enim multa quae ad eos qui in captiuitatem ducti sunt pertinebant in ius alienum transire potuerunt. et tamen plenum iustitiae est ut isdem reuersis propria reformentur. quod si in mancipiis uel in agris aut etiam in domibus ac possessionibus rite seruatur quanto magis in coniugiorum redintegratione faciendum sit. ut quod bellica necessitate turbatum est pacis remedio reformetur:

UT SI UIRI DE CAPTIUITATE REGRESSI INTEMPERANTIA UXORUM OFFENSI NON FUERINT ET UOLUERINT EAS IN CONIUGIUM RECIPERE LIBERAM HABEANT FACULTATEM.

EX EADEM EPISTOLA. CAPITULUM XLIIII.

[f.23r]

LXVI

[f.23r]

Et ideo si uiri post longam captiuitatem reuersi ita in dilectione suarum coniugum perseuerant ut eas cupiant in suum redire consortium. obmittendum est et inculpabile iudicandum quod necessitas intulit et restituendum quod fides poscit.

UT SI MULIERES AD PRIORES MARITOS REDIRE NOLUERINT UELUT IMPIAE ECCLESIASTICA COMMUNIONE PRIUANDĘ SINT.

EX EADEM EPISTOLA. XLV

[f.23r]

LXVII

[f.23r]

Si autem aliquae mulieres ita posteriorum uirorum amore sunt capitae ut malint his coherere quam ad legitimum redi consortium merito sunt notandaenontandae ita ut ecclesiastica communione priuentur. quae de excusabili contaminatione criminis elegerunt ostendentes sibimet pro sua incontinentia placuisse quod iusta remissio poterat expiare. redeant ergo in suum statum uoluntaria redintegratione coniugia. neque ullo modo ad obprobrium male uoluntatis trahatur quod conditio necessitatis extorsit. quia sicut hae mulieres quae reuerti ad uiros suos noluerunt impie sunt habendae ita ille quae in affectum ex deo initium redeunt merito sunt laudandae.

[f.23v]

QUOD NON LICEAT ALTERIUS SPONSAM AD MATRIMONII IURA SORTIRI.

EX EPISTOLA PAPAE SYRICII AD HYMERIUM TERRACONENSEM EPISCOPUM. CAPITULUM IIII.

[f.23v]

LXVIII

[f.23v]

De coniugali autem uelatione requisisti si desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit accipere. hoc ne fiat modis omnibus inhibemus quia illa benedictio quam nuptae sacerdos inponit apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est si ulla transgressione uioletur.

DE RAPTORIBUS.

EX EPISTOLA PAPAE SYMACHI AD CESARIUM.

[f.23v]

LXVIIII

[f.23v]

Raptores igitur uiduarum uel uirginum ob inmanitatem tanti facinoris detestamur illos uehementius persequendo qui sacras uirgines uel uolentes uel inuitas matrimonio suo sociare temptauerint. quos pro tam nefandissimi criminis atrocitate a communione suspendi praecipimus.

DE HIS QUI RAPIUNT PUELLAS.

EX CONCILIO CALCIDONENSE. CAPITULUM XXVII.

[f.23v]

LXX

[f.23v]

Eos qui rapiunt mulieres sub nomine simul habitandi cooperantes aut conhibentes raptoribus decreuit sancta synodus ut si quidem clerici sunt decidant gradu proprio. si uero laici anathematizentur.

DE DISPONSATIS PUELLIS ET AB ALIIS CORRUPTIS.

EX CONCILIO ANCYRANO. X.

[f.23v]

LXXI

[f.23v]

Desponsatas puellas et post ab aliis raptas placuit erui et eis reddi quibus ante fuerant desponsatae etiam si eis a raptoribus uis illata constiterit.

DE RAPTORIBUS SI AD ECCLESIAM CONFUGERINT.

EX CONCILIO AURELIENSE

[f.23v]

LXXII

[f.23v]

De raptoribus autem id constituendum esse censuimus ut si ad eclesiam raptor cum rapta conuenerit et fęminam ipsam uiolentiamu olentiam pertulisse constiterit. statim liberetur de potestate raptoris. et raptor mortis uel poenarum inpunitate concessa aut seruiendi subiectus sit aut redimendi se liberam habeat facultatem. Si uero quae rapitur patrem habere constiterit et puella raptori consenserit potestate patris excusata reddatur. et raptor a patre superioris conditionis satisfactione teneatur obnoxius.

QUOD HI QUI INTERCEDENTE [f.24r]REPUDIO DIUORTIUM PERTULERUNT ALIISQUE SE UINXERINT NUPTIIS ADULTERI ESSE MONSTRENTUR.

EX EPISTOLA PAPAE INNOCENTII AD EXSUPERIUM TOLOSANUM. EPISCOPUM. CAPITULUM XXVI.

[f.24r]

LXXIII

[f.24r]

De his etiam requisiuit dilectio tua qui interueniente repudio alii se matrimonio copularunt quos in utroque parte adulteros esse manifestum est. Qui uero uel uxore uiuente quamuis dissociatum esse uideatur coniugium ad aliam copulam festinarunt. neque possunt adulteri non uideri in tantum ut etiam haec personae quibus tales coniuncti sunt etiam ipse adulterium commississe uideantur. secundum illud quod legimus in euangelio. qui dimiserit uxorem suam et duxerit aliam moechatur. Similiter et qui dimissam duxerit moechatur. Et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. de parentitibus autem aut propinquis eorum nihil tale statui potest nisi si incentores illiciti consortii fuisse detegantur.

DE HIS QUI UXORES AUT QUAE UIROS DIMITTUNT UT SIC MANEANT.

EX CONCILIO AFRICANO. CAPITULUM LXVIIII.

[f.24r]

LXXIIII

[f.24r]

Placuit ut secundum euangelicam et apostolicam disciplinam neque dimissus ab uxore neque dimissa a marito alteri coniungantur. sed ita maneant. aut sibimet reconcilientur. quod si contempserint ad poenitentiam redigantur in qua causa legem imperialem petendam promulgari.

DE FEMINIS QUAE RELICTIS UIRIS SUIS ALIIS NUBUNT.

EX CONCILIO HELIBERRITANO.

[f.24r]

LXXV

[f.24r]

Item faeminę quae nulla praecedente causa reliquerint uiros suos et alteris se copulauerint nec in finem accipiant communionem.

DE FEMINIS QUAE ADULTEROS RELINQUUNT ET ALIIS NUBUNT.

EX CONCILIO QUO SUPRA.

[f.24r]

LXXVI

[f.24r]

Item femina fidelis quae adulterium maritum relinquerit fidelem et alterum ducit prohibeatur ne ducat. si duxerit non prius accipiat communionem. nisi quem reliquitreliquid de saeculo exierit. ne forte necessitas infirmitatis [24v]dare conpulerit.

DE SECULARIBUS UT SINE IUDICIO EPISCOPI CULPABILES CONIUGES NON RELINQUANT.

EX CONCILIO AGATENSE.

[24v]

LXXVII

[24v]

De saecularibus qui suas coniuges derelinquunt. Hi uero saeculares que coniugale consortium nulla culpa grauiore dimittunt uel etiam dimiserunt et nullas causas discidii probabiliter proponentes propterea sua matrimonia dimittunt. ut aut aliena aut inlicita praesumant si antequam apud episcopum conprouinciales discidii causa dixerint et prius uxores quam iudicio damnantur abiecerint a communionecommuni one eclesiae a sancto populi coetu pro eo quod fidem et coniugia maculent excludantur.

DE MULTITUDINIS.

EX CONCILIO NEOCESANENSI. CAPITULUM III

[24v]

LXXVIII

[24v]

De his qui in plurimas nuptias inciderunt et tempus quidem praefinitum manifestum est sed conuersatio eorum et fides tempus adbreuiat.

DE UIRGINIBUS SAECULARIBUS. SI MOECHAUERINT.

EX CONCILIO HELIBERRITANO.

[24v]

LXXVIIII

[24v]

Uirgines quae uirginitatem suam non custodierint si eosdem qui easeos uiolauerint maritos acceperint eo quod solas nuptias uiolauerint post annum sine paenitentia reconciliari debebunt uel si alios cognouerint uiros eo quod moechatae sunt placuit per quinquennii tempora acta legitima paenitentia admitti eas ad communionem oportere.

DE BIGAMIS.

EX CONCILIO LAUDOCHIE. CAPITULUM I

[24v]

LXXX

[24v]

De his qui secundum ecclesiasticam regulam libere ac legitime secundis nuptiis iuncti sunt nec occulte nuptiarum copulam fregerunt oportet ut paruo tempore transacto uacent orationibus et ieiuniis quibus etiam iuxta indulgentiam communionem reddi decreuimus.

EX CONCILIO TOLETANO

[24v]

LXXXI

[24v]

De eo qui uxorem habet si concubinam habuerit ut non communicet. ceterum his qui non habet uxorem et pro uxore concubinam habet a communione non repellatur tantum ut unius mulieris aut uxoris aut concubinę ut ei placuerit sit coniunctione contentus alias uero uiuens abiciatur donec [25r]desinat et ad poenitentiam reuertatur.

DE EO QUI UXOREM HABENS SAEPIUS MOECHATUR.

EX CONCILIO HELIBERRITANO

[25r]

LXXXII

[25r]

Si quis fidelis habens uxorem non semel sed saepe fuerit moechatus in finem mortis est conueniendus. quod si se promiserit cessaturum detur ei communionem. si resuscitatur. rursus fuerit moechatus. placuit ulterius non ludere eum de communione pacis.

DE UIRIS CONIUGATIS POSTEA IN ADULTERIO LAPSIS.

EX CONCILIO QUO SUPRA

[25r]

LXXXIII

[25r]

Si quis forte habens uxorem semel fuerit lapsus. placuit eum quinquennium agere de ea re poenitentiam. et sic reconciliari nisi necessitas infirmitatis coegerit ante tempus dare communionem. hoc et circa feminas obseruandum.

QUOD UIRI CUM ADULTERIS UXORIBUS NON CONUENIANT.

EX EPISTOLA PAPAE INNOCENTI. AD EXSUPERIUM. CAPITULUM XXIIII.

[25r]

LXXXIIII

[25r]

Et illud desideratum est scire quur communicantes uiri cum adulteris uxoribus conueniant cum contra uxores in consortio adulterorum uirorum manere uideantur super hoc christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condempnat sed uiros suos mulieres non facile de adulterio accusant et non habent latentia peccata uindictam uiri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consuerunt. et ideo mulieribus prodito earum crimine communio denegatur. Uirorum autem latente commisso non facile quisquam ex suspitionibus abstinetur. qui utique submouebitur si eius flagitium detegatur cum ergo par causa sit interdum probatione cessante uindicte ratio conquiescit.

DE MULIERIBUS QUAE LENOCINIUM FECERINT.

EX CONCILIO HELIBERRITANO.

[25r]

LXXXV

[25r]

Mater uel parens uel qualibet fidelis si lenocinium exercuerit eo quodquod alienum uendiderit corpus uel potius suum. placuit eam accipere communionem.

DE FEMINIS QUAE CONSCIIS MARITIS ADULTERANT.

EX CONCILIO QUO SUPRA.

[25r]

LXXXVI

[25r]

Si conscio marito uxor fuerit moechata. placuit nec in finem dandam ei [25v]esse communionem. si uero eam reliquerit post decem annos accipiat communionem.

DE FIDELIBUS CONIUGATIS SI CUM IUDAEA UEL GENTILE MOECHAUERINT.

EX CONCILIO QUO SUPRA.

[25v]

LXXXVII

[25v]

Si quis fidelis habens uxorem cum iudaea uel gentile fuerit moechatus a communione arceatur. quod si alius eum detexerit post quinquennium acta legitima paenitentia poterit dominicaeominicae sociari communioni.

EX CONCILIO BRACARENSE

[25v]

LXXXVIII

[25v]

Si cuius uxor adulterium fecerit aut uir in alienam uxorem inruerit septem annos paenitentiam agat.

DE HIS QUAE DUOBUS FRATRIBUS NUPSERINT UEL QUI DUAS SORORES UXORES ACCEPERINT.

EX CONCILIO NEOCESARIENSI. II.

[25v]

LXXXVIIII

[25v]

Mulier si duobus fratribus nupserit abiciatur usque ad mortem. uerumtamen in exitum propter misericordiam si promiserit quod facta incolomis huius coniunctionis uincla dissoluat. fructum penitentiae consequatur quod si fecerit mulier aut uir in talibus nuptiis difficilis eritdifficilis paenitentia in uita permanenti.

DE INCESTIS UT QUAMDIU IN SCELERE SUNT INTER CATICUMINOS HABEANTUR.

EX CONCILIO HILERDENSE.

[25v]

XC

[25v]

De his qui se incesti pollutione conmaculant. placuit ut quousque in ipso detestando et inlicito carnis contubernio perseuerant usque ad missam tantum caticuminorum in eclesia admittantur. cum quibus etiam nec cibum sumere ulli christianorum sicut apostolus iussit oportet.

DE HIS QUI PROXIMIS SE COPULANT UT A COMMUNIONE CHRISTI SEPARENTUR.

EX CONCILIO TOLETANO.

[25v]

XCI

[25v]

Nam et haec salubriter precauenda sancimus ne quis fidelium propinquam sanguinis svi usquequosi usquequo adfinitatis liniamenta generis successione cognoscit in matrimonio sibi desideret copulari. quoniam scriptum est. omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat ut reueletur turpitudinem eius nec sine denuntiatione sententiae. nam paulo post infert et dicit. Anima quae fecerit de abominationibus istis quippiam peribit de medio populi sui. Si quis ergo huius decreti temerator extiterit ac uetitum uiolare praesumpserit. tantum grauiori se multantum sententia recognoscat. quanto et propinquiorem eui copulari se maluit [f.26r]suae originis esse non ambigit. Tantoque annosiori excommunicationis tempore a christi corpore ac fraternitatis consortio sequestretur. quanto fuerit propinquioris sanguinis contagione pollutus huius institutionis regulam qui subscribimus inrefragabili auctoritate nos spondemus seruaturos. Si quis autem tam nostrum uel eorum qui nunc sanctae synodo ex hac prouincia defuerunt huic tam salubri ordinationi obuiare presumpserit uel sollerter adimplere neglexerit. conuictus totius fraternae caritatis aliquandiu habeatur extraneus.

DE INCESTIS CONIUGIIS.

EX CONCILIO AGATENSE

[f.26r]

XCIIXLII

[f.26r]

De incestis coniunctionibus nihil prorsus ueniae reseruemus nisi cum adulterium separatione sanauerint. incestos uero nullo coniugii nomine deputandos quos etiam designare funestum est. hos enim esse censemus si quis relictam fratri poene prius soror extiterit carnali coniunctione uiolauerit. Si quis frater germanam uxorem accipiat. si quis nouercam duxerit si quis consubrinę subrina se societ quod ita praesenti temporepraesentempore prohibemus. ut ita ea quae sunt ante nos instituta non dissoluamus. Si quis relictae uel filiae auunculi misceatur aut patris filiae uel priuignae suae coniugio polluatur. sane quibus coniunctio inlicita interdicitur habebunt ineundi melioris coniugii libertatem.

GREGORIUS SANCTISSIMUS AC BEATISSIMUS PAPA DIXIT.

[f.26r]

[f.26r]

Deo uero fauente sollicitudine nimia animae qui ori diuino iubamine freti pro salute omnium studere debemus ut inconfuso uultu non de fraude cuiusquam perculsi adsistere aeterno iudici mereamur. et uocem audire inquietem. Euge serue bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui. Hinc namque est quod ingemescens dico quia populi christiani aliquos per prouinciam italiam hanc commorantes audito timere contra catholicam fidem et patrum statuta ita ut deo sacratas feminas ducere praesumant mulieres. et propinquas in coniugio socient quod oportunum est [f.26v]spiritali amputari mucrone. atque si uestrae placet sanctitati radicitus euelli seges boni agricolae zyzaniorum mixta horrentibus fructis sordescat.

ET INFRA

I. Si quis praesbyteram duxerit in coniugio anathema sit. et responderunt omnes tertio anathema sit.

II. Si quis diaconam duxerit in coniugio anathema sit. et responderunt omnes tertio anathema sit.

III. Si quis monacham quam dei ancillam appellant in coniugio duxerit. anathema sit. et responderunt omnes tertio.

IV. Si quis commatrem spiritalem duxerit in coniugio. anathema sit. et responderunt omnes tertio anathema sit.

V. Si quis fratris uxorem duxerit in coniugio anathema sit. et responderunt omnes tertio anathema sit

VI. Si quis neptem duxerit in coniugio anathema sit. et responderunt omnes tertio anathema sit

VII. Si quis nouercam aut nurum suam duxerit in coniugio. anathema sit. et responderunt omnes tertio anathema sit

VIII. Si quis consobrinam duxerit in coniugio anathema sit. et responderunt omnes tertio anathema sit.

VIIII. Si quis de propria cognatione uel quam cognatus habuit duxerit uxorem. anathema sit. et responderunt omnes tertio

X. Si quis uiduam furatus fuerit uxore uel consentientibus ei. anathema sit. et responderunt omnes tertio anathema sit

XI. Si quis uirginem nisi desponsauerit furatus fuerit in uxorem uel consentientibus ei. anathema sit. et responderunt

XII. Si quis ariolis aruspicibus uel incantatoribus obseruauerit aut filacteria usus fuerit. anathema sit. et responderunt omnes tertio anathema sit.

DE HIS QUI DIUINATIONES EXPETUNT.

EX CONCILIO ANCYRANO. CAPITULUM XXIII

[f.26v]

XCIII

[f.26v]

Qui diuinationes expetunt et more gentilium subsecuntur. aut in domos suas huiuscemodi homines introducunt exquirendi aliquid arte malefica. aut expiandi causa sub regula quinquennii iaceant secundum gradus paenitentiae definitos.

DE DIUINIS ET SORTILEGIS.

EX CONCILIO BRACARENSE

[f.26v]

XCIIII

[f.26v]

Si quis paganorum consuetudinem sequens diuinos et sortilegos in domo sua introduxerit. quasi ut malum furas mittant aut maleficia inueniant uel lustratione his paranorumpaganorum faciant quinque annis paenitentiam agant.

DE EO QUOD NON LICEAT CHRISTIANIS OBSERUATIONES DIUERSAS ADTENDERE.

EX CONCILIO QUO SUPRA

[f.26v]

XCV

[f.26v]

Non liceat christianis traditiones gentilium obseruare uel colere elementa aut lunae aut stellarum cursum aut inanem signorum fallaciam pro [27r]domo facienda uel segetes uel arbores plantandas uel coniugia socianda. scriptum est enim. omnia quae facitis aut in uerbo aut in opere omnia in nomine domini nostri iesu christi facite gratias agentes deo.

EX CONCILIO QUO SUPRA

[27r]

XCVII

[27r]

Non liceat mulieres christianas uanitatem in suis laneficiis obseruare. sed deum inuocent adiutorem qui eis sapientiam texendi donauit.

EX CONCILIO CARTAGINENSE

[27r]

XCVIII

[27r]

Auguriis uel incantationibus seruientem a conuentu eclesiae separandum. similiter et iudaicis superstitionibus uel feriis inherentem.

DE EIS QUI PARTUS SUOS EX FORNICATIONE DIUERSIS MODIS INTERIMUNT.

EX CONCILIO ANCYRANO. CAPITULUM XX.

[27r]

XCVIIII

[27r]

De mulieribus quae fornicantur et partus suos necant uel quae agunt secum ut utero conceptos excuciant. Antiqua quidem definitio usque ad exitum uitae eas ab eclesia remouet. humaniushumanus autem nunc definimus ut eis decem annorum tempus secundum praefixos gradus paenitentiae largiamur.

DE HOMICIDIIS.

EX CONCILIO QUO SUPRA XXI.

[27r]

C

[27r]

Qui uoluntarie homicidium fecerint poenitentiae quidem iugiter se cummittant perfectionem uero circa uitae exitum consequantur.

DE HIS QUI NON SPONTE HOMICIDIUM COMISERUNT.

EX CONCILIO QUO SUPRA. CAPITULUM XXII

[27r]

CI

[27r]

De homicidiis non sponte commissis prior quidem definitio post septennem poenitentiam perfectionem consequi praecepit. secunda uero quinquennii tempus explere.

SI DOMINA PER ZELUM ANCILLAM OCCIDERIT.

EX CONCILIO HELIUERRITANO. CAPITULUM V.

[27r]

CII

[27r]

Si qua femina furore zeli adcensa flagellis uerberauerit ancillam suam. Ita ut infra tertium diem anima cum cruciatu effundat et quod incertum sit uoluntate an casu occiderit. si uoluntate post septem annos. si casu per quinquennii tempora acto legitimę poenitentia a communione placuit abstineri. quod si infra tempora constituta fuerit infirmata. accipiat communionem.

SI QUICUMQUE PER MALEFICIUM HOMINEM INTERFECERIT.

EX CONCILIO QUO SUPRA. VI.

[27r]

CIII

[27r]

Si quis uero maleficium interficiat alterum eo quod sine idololatria perficere scelus non potuit. nec in finem inpertiendam illi communionem.

[27v]

EX CONCILIO BRACARENSE. CAPITULUM VI

[27v]

CIIII

[27v]

De his qui sibi quacumque neglegentia morte inferunt eorum commemoratio in oblationem non fiant. similiter et de his qui pro suis sceleribus puniuntur. placuit ut hi qui sibi ipsis aut per ferrum aut per uenenum aut precipitium ausus pendium uel quolibet modo uiolentam inferunt mortem nulla illis in oblatione commemoratio fiat. neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadauera deducantur. multi enim sibi hoc per ignorantiam usurparunt. similiter et de his placuit qui pro suis sceleribus puniuntur.

DE HOMICIDIS UEL FALSIS TESTIBUS.

EX CONCILIO AGATENSE. CAPITULUM XXXV

[27v]

CV

[27v]

Itaque censuimus homicidas et falsos testes a communione ecclesiastica submouendos nisi paenitentiae satisfactione crimina admissa diluerint.

EX CONCILIO QUO SUPRA

[27v]

CVI

[27v]

De his qui seruos suos extra iudicem necant. si quis seruum proprium sine conscientia iudicis occideritocciderint excommunicatione uel paenitentiam bienni reatum sanguinem se mundauit.

DE SERUIS QUI AD ECLESIAM CONFUGERINT UT POST IURAMENTUM EXIRE NOLENTES LICEAT OCCUPARE.

EX CONCILIO AURELIENSE.

[27v]

CVII.

[27v]

Seruus qui ad eclesiam pro qualibet culpa confugerit si a domino omissa culpa sacramentum susceperit. statim ad seruitium domini sui redire cogatur. sed postea quam dato sacramento domino suo fuerit pertulisse pro contemptu eclesiae et praeuaricatione fidei a communione et conuiuio catholicorum extraneus habeatur. Si uero seruus pro culpa sua ab eclesia defensatus sacramenta domini clericis exigentibus de inpunitate perceperit exire nolentem a domino liceat occupari.

DISSIDENTESDISSIDENTES EPISCOPOS SI NON TIMOR DEI SYNODUS RECONCILIET.

EX CONCILIO CARTAGINENSE.

[27v]

CVIII

[27v]

EX CONCILIO QUO SUPRA

[27v]

Episcopus dissidentes clericos siue laicos concordare conpellant. Studendum episcopo ut dissidentes fratres siue clericos siue laicos ad pacem magis quam ad iudicium hortetur.

DE HIS QUI PER ODIUMODIUM AD PACEM NON REUERTUNTUR.

EX CONCILIO AGATENSE

[27v]

CVIIII

[27v]

Placuit etiam ut sicut plerumque fit quicumque odio [28r]aut longinqua inter se lite discesserint et ad pacem reuocare diuturna intentione nequiuerint a ciuitatis primitus sacerdotibus arguantur. qui si inimicitias deponere pernitiosa intentione noluerint de eclesiae coetu iustissima excommunicatione pellantur.

DE HIS QUI SACRAMENTO SE OBLIGANT. NE AD PACEM REDEANT.

EX CONCILIO HILERDENSE

[28r]

CX

[28r]

Qui sacramento se obligauerint ut litigans in quolibet ad pacem nullo modo redeat pro periurio uno anno a communione corporis et sanguinis domini segregetur. reatum suum elemosinis et fletibus quantis potuerit in ieiuniis absoluat. ad caritatem uero quae operit multitudinem peccatorum celeriter uenire festinet.

UT OBLATIONESOBLATIONES FRATRUM DISCORDANTIUM NON RECIPIANTUR.

EX CONCILIO CARTAGINENSE.

[28r]

CXI

[28r]

Oblationes dissidentium fratrum neque in sacrario neque in gazofilatio recipiantur.

CAPUT TONDERE MULIERE NON LICERE.

EX CONCILIO AGATENSE.

[28r]

CXII

[28r]

Quaecumque mulierem religioni iudicans conuenire comam sibi amputauerit quam deus ad uelamen eius sed ad memoriam subiectionis illi dedit tamquam resoluens iura subuectionis anathema sit.

NE FEMINE IN CIMETERIIS PERUIGILENT.

EX CONCILIO HELIBERRITANO

[28r]

CXIII

[28r]

Placuit cohiberi ne feminae in cimiterio peruigilent eo quod sępe sub obtentu orationis latenter scelera committant.

DE ULTIONE NEQUITER IUDICANTIUM.

EX CONCILIO TOLETANO

[28r]

[28r]

Episcopi in protegendis populis ac defendendis inpositam a deo sibi curam non ambigant. Ideoque dum conspiciunt iudices ac potentes pauperum oppressores existere. prius eos sacerdotali commonitione redarguant et si contempserint emendari eorum. insulentiam regibus auribus intiment. ut quos sacerdotalis ammonitio non flectet ad iustitiam regalis potestas ab inprobitate coerceat.

UT NULLUS CIUIUM FESTIUITATES MAIORES IN UILLA CELEBRET.

EX CONCILIO AURELIANENSE

[28r] [28v]

CXV

[28v]

Ut nulli ciuium paschae natalis domini uel quinquagesimę sollemnitatem in uilla liceat celebrare. nisi quem infirmitas probabitur tenuisse.

DE HIS QUI TARDIUS AD ECCLESIAM ACCEDUNT.

EX CONCILIO HELIBERRITANO.

[28v]

CXVI

[28v]

Si quis in ciuitate positus tres dominicas ad eclesiam non accesserit pauco tempore abstineatur ut correptus esse uideatur.

DE LAICIS QUIBUS TEMPORIBUS COMMUNICARE DEBEANT.

EX CONCILIO AGATENSE.

[28v]

CXVII

[28v]

Saeculares uero qui natale domini pascha pentecosten non communicauerint catholici non credantur nec inter catholicos habeantur.

DE LAICIS QUI IN SOLLEMNITATIBUS AD CIUITATEM NON OCCURRUNT.

EX CONCILIO QUO SUPRA

[28v]

CXVIII

[28v]

Ut ciues superiorum solemnitatum noti paschae aut natalis domini festiuitatem episcopis interesse neglexerint. In quibus ciuitatibus positus accipiendae communioni suae benedictionis desiderio nouerint quiquo hoc facere neglexerint triennio communione priuentur ecclesiae.

DE HIS QUI INTRANTES IN ECCLESIAM PER NIMIAM LUXURIAM SUAM SACRAMENTO SE ABSTINENT.

EX CONCILIO BRACANENSE

[28v]

CXVIIII

[28v]

Si quis intrat in ecclesiam dei et sacras scripturas non audit et pro luxuria sua uertit se a communione sacramenti et in obseruandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinae. istum talem proiciendum de eclesia catholica esse decernimus donec poenitentiam agat et ostendat fructum poenitentiae suae ut possit communionem perceptam indulgentia promereri.

DE NON PERMITTENDUM IMPERARE RELIGIOSIS.

EX CONCILIO TOLETANO

[28v]

CXX

[28v]

Reuerentiae et otius auditum quia res adeo dura non frustra cogimur hanc durior extirpare censura. Agnouimus enim quosdam pontifices praecepti principis apostolorum qui ait. pascite qui in uobis est gregem non coacte sed spontaneae. neque uim dominationes in clero sed forma facti gregis ita esse inmemores ut quibusdam monasteriis parrochialibusque ecclesiis aut consanguinitatis personas aut se ui fauoris participes [29r]iniquum saepe statuant in praelatum ita ut illis prouidentes commoda inhonesta ut eisdem deferantur aut quae proprio episcopo dare iustus ordo poposcerit. aut quę rapere deputati exactoris uiolentiam potuerit. proinde decenter omnibus placet. et in praesenti tale rescindi factum et non esse de cetero faciendum. Nam quisquis pontificum deinceps aut sanguine propinquis aut fauore sibi personis quibuscumque deuinctisdeuinctis talia commodare lucra temptauerit. ausu nefandę praesumptionis et quod iussum fuerit deuocetur in irritum et qui ordinabit annuae excommunicationis ferat excidium. quae uero ablata fortasse fuerint ab eo qui tulit reddatur in duplum.

QUOD USURAM NON SOLUM CLERICI EXIGERE NON DEBEANT SED NEC LAICI CHRISTIANI.

EX EPISTULA LEONIS AD EPISCOPOS PER CAMPANIAM ET DIUERSAS PROUINCIAS.

[29r]

CXXI

[29r]

Nec hoc quoque praetereundum duximus quosdam lucri turpis cupiditate captos usuriam exercere pecuniam et fenorae uelle ditescere. quod non dicam in eos qui sunt in clericali officio constitutos. sed in laico cadere christianos se dici cupiunt condolemus. quod uindicari acrius in eos qui fuerint conputandi decernimus ut omnis peccandi opportunitas adimatur.

[Incipit liber II]