[p.512]
INCIPIUNT CAPITULA Libri primi.
I.

Quod nulli sit ultima poenitentia deneganda.

II.

De his qui necessitate mortis urgente poenitentiam simul et Viaticum petunt: et de his qui obtumescunt antequam ad eos Sacerdos daturus poenitentiam accedat.

III.

Quod oporteat eum qui pro illicitis ueniam poscit, etiam a multis licitis abstinere.

IV.

Quod poenitenti nulla lucra negotiationis exercere conueniat.

V.

Quod ad militiam sæcularem post poenitentiam redire non liceat.

VI.

Quod adolescens si urgente quocumque periculo poenitentiam gessit, et non se continet, uxoris potest remedio sustineri, quousque possit adipisci continentiæ statum per temporis maturitatem. Cæteri [p.513]tamen poenitentes a coniugiis debeant continere.

VII.

De his qui post poenitentiam habitum sæcularem præsumunt.

VIII.

Quod quibusdam pænitentibus pristina reddantur coniugia propter iuuenilem ætatem, quibusdam uero interdicantur coniugia; et quod hæc a uiris vel a feminis uniformiter obseruari debeant.

IX.

De his qui poenitentiam minime seruauerint.

X.

Qualiter maiores poenitentiam accipiant, quæ minoribus facile non committenda est.

XV.

Ut poenitentiæ tempora iuxta qualitatem peccati decernantur.

XII.

Item in eodem ex Concilio Affricano c. LXXIV.

XIII.

Ut poenitentia coniugatis ex consensu detur.

XIV.

De remedio poenitentiæ; et quod absolutio poenitentum per manuum impositionem Episcoporum supplicationibus fiat; propter quod necesse est ut reatus peccatorum ante ultimum diem Sacerdotali supplicatione soluatur, etiam si periculo mortis urgente statim post acceptionem poenitentiæ et reconciliatio subsequatur.

XI.

De his qui pro diuersis erratis poenitentiam feruenter exegerunt.

XVI.

Ex Concilio Carthaginis.

XVII.

Item ex eodem Concilio cap. LXXXVIII.

XVIII.

De his qui communionem tempore mortis exposcunt, aut si desperatus et consequutus communionem iterum conualuerit.

XIX.

De poenitentibus, ut a Presbyteris non reconcilientur nisi præcipiente Episcopo.

XX.

Item ex Concilio Carthaginis de eadem re.

XXI.

De tempore remissionis poenitentum.

XXII.

Ut poenitentes ab aliis Episcopis uel Presbyteris non recipiantur, nec alibi communicentur, nisi in ipsis locis ubi fuerint exclusi.

XXIII.

De poenitentibus subito mortuis, ut oblationes eorum recipiantur.

XXIV.

De poenitentibus transgressoribus. Ex Concilio Toletano, cap. VII.

XXV.

Ut Presbyteri et Diaconi in grauiore culpa conuicti, manus impositionem tamquam Laici nequaquam suscipiant.

XXVI.

Ex Concilio Arelatensi, cap. XXVI.

XXVII.

Quod Presbyteri aut Diaconi si in aliquo crimine prolapsi fuerint, non possint per manus impositionem poenitentiæ remedium consequi.

XXVIII.

De his qui in diuersis causis gentilitatis ritus aliquid peregerunt.

XXIX.

De Lapsis. Ex Concilio Nicæno, cap. XI.

XXX.

De his qui abrenuntiauerunt, et iterum ad sæculum sunt reuersi.

XXXI.

De Catholicis in hæresim transeuntibus, si reuertantur.

XXXII.

Item ex Concilio Agathensi de eadem re.

XXXIII.

Quod hi qui ad iterationem baptismi uel ui, uel timore coacti animos inclinauerint, poenitentiæ sint subleuandi remedio, ita ut senilis ætatis, periculorum quoque, ægritudinum, cæterarumque necessitatum habeatur sollicita consideratione respectus.

XXXIV.

Quod Arianorum Clerici non sint suscipiendi in suis officiis, quamuis eorum baptismum, quod Catholicum constat, confirmet Ecclesia.

XXXV.

Item de eadem re. Ex epistola ad Rufum et ad Eusebium Episcopos, cap. LIV.

XXXVI.

De Episcopis qui hæreticos uel paganos heredes instituunt.

XXXVII.

Non debere in hæresi permanentes Ecclesiam ingredi.

XXXVIII.

De hæreticis si in mortis discrimine conuertantur.

XXXIX.

De his qui compulsi sunt terrore ut hæreticis communicarent, si se ab hæreticis separare uoluerint, ut ab Ecclesia Catholica suscipiantur.

XL.

Quod omnis cuiuslibet ordinis Clericus, qui Catholicam deserens hæreticæ se communioni miscuerit, si ad Ecclesiam reuersus fuerit, in eo gradu quo erat sine promotione permaneat.

XLI.

De his qui cum hæreticis nuptiarum copulam iungunt.

XLII.

Ab hæreticis eulogias accipere non debere.

XLVIII.

De Episcopis, uel sequentibus ordinibus, qui sacrosancta mysteria contrectant, placuit ab uxoribus abstinere.

XLIV.

De his qui ad honorem Presbyterii sine examinatione prouecti sunt.

XLV.

De Presbyteris qui uxores acceperunt, uel fornicati sunt.

XLVI.

De Diaconibus.

XLVII.

De Diaconibus, si ante honorem peccare probantur.

XLVIII.

De Monachis et Virginibus propositum non seruantibus.

XLIX.

De subintroductis mulieribus.

L.

De Clericis et Monachis non manentibus in suo proposito.

LI.

De Clericis qui sunt in ptochiis, Monasteriis atque Martyriis, quæ sub potestate Episcoporum uniuscuiusque ciuitatis existunt.

LII.

De Virginibus uel Monachis.

LIII.

De his qui fornicantur irrationabiliter, id est, qui miscentur pecoribus; uel si qui cum propinquis iunguntur, aut cum masculis polluuntur.

LIV.

De his qui in pecudes, uel in masculos, uel olim polluti sunt, aut hactenus hoc uitio tabescunt.

LV.

De his qui adulteras habent uxores, uel si qui adulteri comprobantur.

LVI.

De his qui partus suos ex fornicatione diuersis modis interimunt.

LVII.

De his qui Virginum corruptionibus conscii sunt.

LVIII.

Ut natalitia uel nuptiæ in Quadragesima non fiant.

LIX.

Vt in Christianorum non saltetur nuptiis.

LX.

De parentibus qui fidem sponsaliorum frangunt.

LXI.

Qualiter sponsus et sponsa benedicantur, et de castimonia eorum tempore nuptiarum.

LXII.

Quod aliud sit uxor, aliud concubina; nec erret quisquis filiam suam in matrimonium concubinam habenti tradiderit.

LXIII.

Quod non sit coniugii duplicatio, quando ancilla relicta uxor assumitur.

LXIV.

Quod debeant feminæ, quæ captis uiris nupserant aliis, regressis de captiuitate uiris prioribus copulari, ut quod suum est unusquisque recipiat.

LXV.

Quod non probetur esse culpabilis, qui uxorem capti in matrimonium uidetur esse sortitus.

LXVI.

Vt si uiri de captiuitate reuersi intemperantia uxorum offensi non fuerint, et uoluerint eas in coniugium recipere, liberam habeant facultatem.

LXVII.

Ut si mulieres ad priores maritos redire noluerint, uelut impiæ Ecclesiastica communione priuandæ sint.

LXVIII.

Quod non liceat alterius sponsam ad matrimonii iura sortiri.

LXIX.

De Raptoribus.

LXX.

De his qui rapiunt puellas.

LXXI.

De desponsatis puellis et ab aliis raptis.

LXXII.

De raptoribus si ad Ecclesiam confugerint.

LXXIII.

Quod hi qui intercedente repudio diuortium pertulerunt, si se aliis iunxerint nuptiis, adulteri sint.

[p.514]
LXXIV.

De his qui uxores, aut quæ uiros dimittunt, ut sic maneant.

LXXV.

De feminis quæ relictis uiris suis aliis nubunt.

LXXVI.

De feminis quæ adulteros relinquunt, et aliis nubunt.

LXXVII.

De sæcularibus, ut sine iudicio Episcopi culpabiles coniuges non relinquant,

LXXVIII.

De multinubis.

LXXIX.

De Virginibus sæcularibus, si moechauerint.

LXXX.

D bigamis.

LXXXI.

De eo qui[i] uxorem habet, si concubinam habuerit, ut non communicet.

LXXXII.

De eo qui uxorem habens sæpius moechatur.

LXXXIII.

De uiris coniugatis postea in adulterio lapsis.

LXXIV.

Qui uiri cum adulteris uxoribus non conueniant.

LXXXV.

De mulieribus quæ lenocinium fecerint.

LXXXVI.

De feminis quæ consciis maritis adulterant.

LXXXVII.

De fidelibus coniugatis, si cum Iudæa uel gentili moechauerint.

LXXXVIII.

Ex Concilio Bracarense, uel Lucensis, cap. LXXV.

LXXXIX.

De his quæ duobus fratribus nupserint, uel qui duas sorores uxores acceperint.

XC.

De incestis, ut quamdiu in scelere sunt, inter Catechumenos habeantur.

XCI.

De his qui proximis suis se copulant, ut a communione Christi separentur.

XCII.

De incestis coniugiis.

XCIII.

Gregorius sanctissimus ac Beatissimus Papa, dixit, cap. XXIII.

XCIV.

De his qui diuinationes expetunt.

XCV.

De diuinis et sortilegis.

XCVI.

De eo quod non liceat Christianis obseruationes diuersas attendere.

XCVII.

Ex Concilio quo supra.

XCVIII.

Ex Concilio quo supra.

XCIX.

Ex Concilio Carthaginensi.

C.

De his qui partus suos ex fornicatione diuersis modis interimunt.

CI.

De homicidiis.

CII.

De his qui non sponte homicidium commiserunt.

CIII.

Si Domina per zelum ancillam occiderit.

CIV.

Si quicumque per maleficium hominem interfecerit.

CV.

Ex Concilio Bracarensi, cap. VI.

CVI.

Ex Concilio Agathensi, cap. XXXV.

CVII.

Ex Concilio quo supra.

CVIII.

De seruis qui ad Ecclesiam confugerint, ut post iuramentum exire nolentes liceat occupare.

CIX.

Dissidentes Episcopos, si non timor Dei, Synodus reconciliet.

CX.

De his qui per odium ad pacem non reuertuntur.

CXI.

De his qui sacramento se obligant, ne ad pacem redeant.

CXII.

Ut oblationes fratrum discordantium non recipiantur.

CXIII.

Caput tondere mulieri non licere.

CXIV.

Ne feminæ in coemeteriis peruigilent.

CXV.

De ultione nequiter iudicantium.

CXI.

Ut nullus ciuium festiuitates maiores in uilla celebret.

CXVII.

De his qui ad Ecclesiam tardius accedunt.

CXVIII.

De Laicis, quibus temporibus communicare debeant.

CXIX.

De Laicis qui in solemnibus ad ciuitatem non occurrunt.

CXX.

De his qui intrant in Ecclesiam, et propter nimiam luxuriam suam a Sacramento se abstinent.

CXXI.

De non permittendum imperare Religiosis.

CXXII.

Quod usuram non solum Clerici exigere non debeant, sed nec Laici Christiani.