[f.4v]
INCIPIUNT CAPITULA
I

Quod nulli sit ultima paenitentia deneganda

II

De his qui necessitate mortis urgente paenitentiam simul et uiaticum petunt. et de his qui obmutescunt antequam ad eos sacerdos daturus pęnitentiam accedat:

III

Quod oporteat eum qui pro[ … ] licitis ueniam poscit etiam a multis licitis abstinere:

IIII

Quod paenitenti nulla lucra negotiationis exercere conueniat:

V

Quod ad militiam saecularem post paenitentiam rediri non debeat:

VI

Quod adulescens si urguente quocumque periculo paenitentiam gessit et non se continet uxoris potest remedio sustineri:

VII

De his qui post paenitentiam habitum saecularem praesumunt:

VIII

Quod quibusdam paenitentibus pristina reddantur coniugia propter [f.5r]iuuenalem aetatem quibusdam uero interdicantur coniugia:

VIIII

De his qui paenitentiam minime seruauerint

X

Qualiter maiores pęnitentiam accipiant quę minoribus non facile committenda est:

XI

Ut paenitentiae tempora iuxta qualitatem peccati decernantur

XII

Item in eodem ex concilio.

XIII

Ex concilio arelatense

XIIII

De remedio paenitentiae et quod absolutio paenitentum per manuum inpositionem episcoporum supplicationibus fiat

XV

De his qui pro diuersis erratis paenitudinem feruentius exegerunt

XVI

Ex concilio cartaginis.

XVII

Item ex eodem concilio

XVIII

De his qui communionem tempore mortis exposcunt aut si desperatus et consecutus communionem iterum conualuerit

XVIIII

De paenitentibus ut a presbiteris non reconcilientur nisi praecipiente episcopo.

XX

De eadem re.

XXI

De tempore remissionis paenitentum

XXII

Ut paenitentes ab aliis episcopis uel presbiteris non recipiantur nec alibi communicent nisi in ipsis locis ubi fuerunt exclusi

XXIII

De paenitentibus subito mortuis ut oblationes eorum recipiantur

XXIIII

De paenitentibus trangressoribus

XXV

Ut presbiteri et diaconi in grauiore culpa conuicti manus inpositionem tamquam laici nequaquam suscipiant.

XXVI

Ex concilio arelatense

XXVII

Quod presbiteri aut diaconi si in alico crimine prolapsi fuerint non possint per manus inpositionem paenitentiae remedium consequi

XXVIII

De his qui diuersis causis gentilitatis ritus aliquid peregerunt:

XXVIIII

De lapsis

XXX

De his qui abrenuntiauerunt et iterum ad saeculum sunt regressi

XXXI

De catholicis in heresim traseuntibus

XXXII

Item de eadem re

XXXIII

Quod hi qui ad iterationem baptismi uel ui uel timore coacti animos [f.5v]inclinauerunt paenitentiae sint subleuandi remedio.

XXXIIII

Quod arrianorum clerici non sint suscipiendi in suis officiis quamuis eorum baptismum quod catholicum constat firmet ecclesiae

XXXV

Item de eadem re.

XXXVI

De episcopis qui hereticos uel paganos heredes instituunt

XXXVII

Non debere in heresim permanentes ecclesiam ingredi

XXXVIII

De hereticis si in mortis discrimine conuertantur

XXXVIIII

De his qui terrore conpulsi sunt ut hereticis communicarent si se ad hereticis separare uoluerint ut ab ecclesia catholica suscipiantur

XL

Quod omnis cuiuslibet ordinis clericus qui catholicam deserens hereticae se communioni miscuerit si ad ecclesiam reuersus fuerit in eo gradu quo erat sine promotione permaneat

XLI

De his qui cum hereticis nuptiarum copulam iungunt

XLII

Ab hereticis eulogias accipere non debere

XLIII

De episcopis uel sequentibus ordinibus qui sacrosancta mysteria contrectant. placuit ab uxoribus abstineri

XLIIII

De his qui ad honorem presbyteriipresbiterii sine exanime prouecti sunt

XLV

De presbiteris qui uxores acceperunt uel fornicati sunt

XLVI

De diaconis similiter

XLVII

De diaconibus si ante honore peccare probantur

XLVIII

De monachis et uirginibus propositum non seruantibus

XLVIIII

De subintroductis mulieribus

L

De clericis uel monachis non manentibus in suo proposito

LI

De clericis qui sunt in ptociis monasteriis atque martyriis

LII

De uirginibus et monachis

LIII

De his qui fornicantur inrationabiliter id est qui miscentur pecoribus aut cum masculis polluuntur

LIIII

De his qui in pecudes uel in masculos aut olim pollvtipolliti sunt aut acte[f.6r] non hoc uitio tabescunt.

LV

De his qui adulteras habent uxores uel si ipsi adulteri conprobantur.

LVI

De his qui partus suos ex fornicatione diuersis modis interimunt.

LVII

De his qui uirginum corruptionibus conscii sunt.

LVIII

Ut natalitia nuptiae in quadragesima non fiant.

LVIIII

Ut in christianorum non saltetur nuptias.

LX

De parentibus qui fidem sponsaliorum frangunt.

LXI

Qualiter sponsus et sponsa benedicatur et de castimoniacastimonia eorum tempore nuptiis

LXII

Quod aliud sit uxor aliud concubina nec erret quisquis filiam suam in matrimonium concubinam habenti tradiderit.

LXIII

Quod non sit coniugii duplicatio quando ancilla relicta uxor adsumitur.

LXIIII

Quod debeant feminae quae captis uiris nupserant aliis regressisregessis de captiuitate uiris prioribus copulari.

LXV

Quod non probetur esse culpabilis qui uxorem capti in matrimonio uidetur esse sortitus

LXVI

Vt si uiri de captiuitate regressi intemperantia uxorum offensi non fuerint et uoluerint eas in coniugium recipere liberam habeant facultatem.

LXVII

Ut si mulieres ad priores maritos redire noluerint uelud impiae ecclesiastica communione priuandae sint.

LXVIII

Quod non liceatli eat alterius sponsam ad matrimonii iura sortiri.

LXVIIII

De raptoribus

LXX

De his qui rapiunt puellas.

LXXI

De sponsatis puellis et ab aliis corruptis.

LXXII

De ratoribus si ad ecclesiam confugerint.

LXXIII

Quod hi qui intercedente repudio diuortium pertulerunt aliisque se iunxerunt nuptiis adulteri esse monstrentur.

LXXIIII

De his qui uxores atque uiros dimittunt ut sic maneant.

LXXV

De faeminis quae relictis uiris suis aliis nubuntnubant.

LXXVI
[f.6v]

De faeminis quae adulteros relinquun[t] et aliisaliis nubunt.

LXXVII

De sęcularibus ut sine iudicio episcopi culpabiles coniuges non relinquant.

LXXVIII

De multinubis.

LXXVIII

De uirginibus sęcularibus si moechauerint.

LXXX

De bigamis.

LXXXI

De eo qui uxorem habet si concubinam habuerit ut non communicet.

LXXXII

De eo qui uxorem habens saepius moechatur.

LXXXIII

De uiris coniugatis postea in adulterio lapsis.

LXXXIIII

Quod uiri cum adulteris uxoribus non conueniant.

LXXXV

De mulieribus quae lenocinium fecerint.

LXXXVI

De faeminis quae consciis maritis adulterantadulterant.

LXXXVII

De fidelibus coniugatis si cum iudaea uel gentile moechauerint.

LXXXVIII

Si cuius uxor adulterium fecerit.

LXXXVIIII

De his quę duobus fratribus nupserit uel qui duas sorores uxores acceperint.

XC

De incestis ut quamdiu in scelere sunt inter caticuminos habeantur.

XCI

De his qui proximis se copulant ut a communione christi separentur.

XCII

De incestis coniugiis et uidua uel uirgine in uxore furata et de ariolis et aruspicibus.

XCIII

De his qui diuinationes expetunt.

XCIIII

De diuinis et sortilegis.

XCV

De eo quod non liceat Christianis obseruationesobseruationis diuersas adtendere.

XCVI

Ut non liceat in collectiones herbarum aliquas incantationes adtendere.

XCVII

Ut non liceat mulieres christianas uanitatem in suis laneficiis obseruare.

XCVIII

Ut auguria uel incantationes non obseruentur.

XCVIIII

De eis qui partus suos ex fornicatione diuersis modis interimunt.

C

De homicidiis.

CI

De his qui non sponte homicidium commiserunt.

CII

Si domina per zelum ancillam occiderit.

CIII

Si quicumque per maleficium hominem interfecerit

CIIII

De his qui sibi quacumque neglegentia morte inferunt uel pro suis sceleribus puniuntur

CV
[f.7r]

De homicidiis uel falsis testibus.

CVI

De his qui seruos suos extra iudicem necant.

CVII

De seruis qui ad ecclesiam confugerint ut post iuramentum exire nolentes liceat occupare.

CVIII

Desidentes episcopos si non timor dei synodus reconciliet.

CVIIII

De his qui per hodium ad pacem non reuertuntur.

CX

De his qui sacramento se obligant ne ad pacem redeant.

CXI

Ut oblationes fratrum discordantium non recipiantur.

CXII

Caput tondere mulieri non licere.

CXIII

Ne faeminę in cimiteriis peruigilent.

CXIIII

De ultione nequiter iudicantium.

CXV

Ut nullus ciuium festiuitates maiores in uilla celebret.

CXVI

De his qui tardius ad ecclesiam accedunt.

CXVII

De laicis quibus temporibus communicare debeant.

CXVIII

De laicis qui in sollemnitatibus ad ciuitatem non occurrunt.

CXVIIII

De his qui intrantes in ecclesiam per nimiam luxuriam suam a sacramento se abstinent.

CXX

De non permittendum imperare religiosis.

CXXI

Quod usuram non solum clerici exigere non debeant sed nec laici christiani.