[f.172v]
INCIPIT SINODUS AUTISIODERENSIS

·I·

[f.172v]

Non licet kalendis ianuarii uecolo aut ceruolo facere uel streneas diabolicas obseruare sed in ipsa die sic omnia beneficia tribuantur sicut et reliquis diebus

II·

[f.172v]

Ut omnes presbiteri ante epifania missos suos dirigant qui eis de principio quadragensime nuntiet et ipsa epyfania ad populum interdicca

·III·

[f.172v]

Non licet conpensus in domibus propriis nec peruigilius in festivitates sanctorum facere nec inter sentius aut arbores sacriuos uel ad fontes uota dissoluere nisi quicumque uotum habuerit in ecclesia uigilet et matricole ipsum uotum aut pauperibus reddat nec subtilia aut pede aut hominem lineo fieri penitus presumat

·IIII·

[f.172v]

Non licet ad sortiligos uel auguria respicere nec ad caragius nec ad sortes quas sanctorum uocant uel quas de lignum aut de pane faciunt aspicere nisi quicumque homo facere uult omnia in nomine domini faciat

·U·

[f.172v]

Omnino inter supra dictis conditionibus peruigilius quos in honore domni martini obseruant omni modis prohibite

·UI·

[f.172v]

Ut ad media quadragensima presbiteri crisma petant et si quis infirmitate detentus uenire non potuerit ad archidiacono suo uel archisubdiacono transmittat sed cum crismario et lenteo sicut reliquie sanctorum deportari solent

UII·

[f.172v]

Ut medio omnes presbiteri ad synodo in ciuitatem ueniant et calendas nouembris omnes abbates ad concilium conueniant

UIII·

[f.172v]

Non licet in altario in sacrificio diuino mellita quod mulsa appellant ne ullu alio poculo absque uino cum aqua mixtum offerre quia ad grande reatum et peccatum pertinent presbitero ille quecumque alio poculo absque uino in consecrationem sanguinis christi offere presumpserit

UIIII·

[f.172v]

Non licet in ecclesia chorus secularium uel puellarum cantica exercere nec conuiuia in ecclesia preparare qua scriptum est Domus mea domus orationis uocabitur

·X·

[f.172v]

Non licet super uno altario in una die duabus missas dicere nec in altario ubi episcopis missas dixerit presbiter in illa die missas non dicat

XI·

[f.172v]

Non licet uigilia pasche ante ora secunda noctis uigilias per expedire[f.173r]quia nocte non licet post media nocte bibere nec natale domini nec reliquas sollemnitates

XII·

[f.173r]

Non licet mortuis nec eucharistia nec usculum tradi nec de uela uel pallas corpora eorum inuolui

XIII·

[f.173r]

Non licet diacono de uela uel pallas scapulas suas inuolui

XIIII·

[f.173r]

Non licet in baptisterio corpora sepelire

XU·

[f.173r]

Non licet mortuum super mortuum mitti

XUI·

[f.173r]

Non licet die dominico boues iungere uel alia opera exercere

XUII·

[f.173r]

Quicumque se propria uoluntate aut in aqua iactauerit aut collum ligauerit aut de arbore precipitauerit aut ferrum percusserit aut qualibet occasione uoluntate se morte tradiderit istorum oblata non recipiatur

XUIII·

[f.173r]

Non licet absque pasche sollemnitate ullo tempore baptizare nisi illos quibus mors uicina est quos grauattarios dicunt quod si quis in alio pago contumacia facientem post interdictum hunc infantes suos ad baptismum detulerit in ecclesias nostras non recipiantur et quicumque presbiter ipsius extra nostro promisso recipere presumpserit tribus mensibus a communione ecclesie sequestratus sit

XUIIII·

[f.173r]

Non licet presbitero aut diacono aut subdiacono post accepto cibo uel poculo missas tractare aut in ęcclesia dum missas dicuntur stare

XX·

[f.173r]

Quod si presbiter quod nefas est dicere aut diaconus aut subdiaconus post accepta benedictione infantes procreauerint aut adulterium commisserint et archipresbiter hoc episcopo aut archidiacono non innotuerint integro anno non communicet

XXI·

[f.173r]

Non licet presbitero post acceptam benedictionem in uno lecto cum presbitera dormire nec in peccato miscere nec diacono nec subdiacono

XXII·

[f.173r]

Non licet relicta presbiteri nec relicta diaconi nec subdiaconi post eius morte maritum accipere

XXIII·

[f.173r]

Si monachus in monasterio adulterium commisserit aut peculiarem habere presumpserit aut furtum fecerit aut hoc abbas per se non emendauerit aut episcopo uel archidiacono non innotuerit ad penitentiam agendam in alio monasterio retrudatur

XXIIII·

[f.173r]

Non licet abbate ne monacho ad nuptias ambulare

XXU·

[f.173r]

Non licet abbate filios de baptismo habere nec monachus nec commatres habere quod si quis abbas mulierem in monasterio suo ingredi permiserit aut festiuitates aliquas ibi spectare preceperit a tribus mensibus in alio monasterio retrudatur panem et aqua contentus

XXUI·

[f.173r]

Non licet ut aliquis suam nouercam accipiat uxorem

XXUII·

[f.173r]

Non licet ut filiam uxoris suę quis accipiat

XXUIII·

[f.173r]

Non licet ut relictam fratris sui quis in monasterio ducat

XXUIIII·

[f.173r]

Non licet duas sorores si una mortua fuerit alteram in coniugio accipere

XXX·

[f.173r]

Non licet consubrinam hoc est quod de duos fratres aut de duas sorores procreantur in coniugium accipere ne qui de ipsis nati fuerint in coniugio sotiantur

XXXI·

[f.173r]

Non licet ut nepus aucuncolo uxorem accipiat

XXXII·

[f.173r]

Non licet presbitero nec diacono ad trepalium ubi rei torcuntur stare

XXXIII·

[f.173r]

Non licet presbitero in iudicio illo sedere unde homo ad mortem tradatur

XXXIIII·

[f.173r]

Non licet presbitero aut diacono uel quemquam clericorum de qualibet causa conclerico suo ad iudicem secularem tragere

XXXU·

[f.173r]

Non licet mulieri nudam manuma eucharistiam accipere

XXXUI·

[f.173r]

Non licet mulieri manum suam ad pallam dominicam mittit

XXXUII·

[f.173r]

Non licet cum excommunica[f.173v]to communicare nec cum eo cybo sumere

XXXUIII·

[f.173v]

Si quis presbiter aut quilibet de clero aut de populo excommunicato absque uoluntate ipsius qui eum excommunicauit sciens receperit aut cum illo panem manducauerit uel conloquium habere decreuerit simile sententia subiacebit

XXXUIIII·

[f.173v]

Non licet presbitero inter epulas cantarecntare nec saltare

XL·

[f.173v]

Non licet presbitero nec diacono quemquam inscribere sed in uice sua si causa habuerit aut fratrem aut quecumque secularem roget

XLI·

[f.173v]

Ut una quis mulier quando communicat dominicalem suum habeat quod si qua non habuerit usque in alia die dominico non communicet

XLII·

[f.173v]

Quicumque iudex aut secularis presbiterum aut diaconum aut quemlibet de clero aut de iunioribus absque audientia episcopi archidiaconus uel archipresbiter iniuria inferre presumpserit anno ab omnium christianorum consortium habeatur extraneus

XLIII·

[f.173v]

Si quis ex secularibus institutionem aut ammonitionem archipresbiteri sui contumacia fatiente audire distuleritdistullerit tam diu a liminibus sancte ecclesie habeatur extraneus quam diu tamdiu salubri institutione adimplere deberit insuper et multa quam gloriosissimus domnus rex precepto suo instituit sustineat

XLIIII·

[f.173v]

Si quis hanc definitionem quam ex auctoritateauctore canonica cum communicommunione consensu et coniuentiabentia conscripsimusconscripsemus aut que instituimusinstituemus tam ad clerumclero quam ad populumpopulo commonendumcommonendo uel ad id quod scriptum est conseruandum neglegens inuentus fuerit et hoc obseruare distuleritdistullerit aut eos qui ipsum audire neglexerintneglexerunt celauerit aut subpreserit et in notitia episcopiepiscopo non posueritdeposuerit anno a consortio fratrum uel ab omnium christianorum communione habeatur extraneus