[ Displaying partial text of document Synodus Autissiodorensis (Conc. Auxerre), Conc. Auxerre. View full document . ]

XUIII·

[f.173r]

Non licet absque pasche sollemnitate ullo tempore baptizare nisi illos quibus mors uicina est quos grauattarios dicunt quod si quis in alio pago contumacia facientem post interdictum hunc infantes suos ad baptismum detulerit in ecclesias nostras non recipiantur et quicumque presbiter ipsius extra nostro promisso recipere presumpserit tribus mensibus a communione ecclesie sequestratus sit