[f.1r]
INCIPIT PREFATIO IN CANONES SANCTORUM APOSTOLORUM IN NOMINE DOMINI

Domino uenerando mihi patri stefano episcopo. dyonisius exiguus in domino. salutem. Quamuis carissimus fraterfraterl noster laurentius assiduaadsidua et familiari cohortatione paruitatem nostram regulas aecclesiasticas de gręco transferre pepulerit confusione. credo priscę translationis offensus minus nihilominus tamen ingestum laborem tuæ beatitudinis consideratione suscepi. cui christus omnipotens deus solita populis pietate prospiciens summi sacerdotii contulit dignitatem. Ut inter plurima uirtutis ornamenta quibus aecclesiam domini morum sanctitate condecoras etiam sacratissima iura pontificalibus per dei gratiam digesta conuentibus intemerata conseruans perfecto regimine clerum plebemque modereris. nullatenus nostri saeculi more contentus quo pronius desideramus [f.1v][recta] nosse quam facere. sed di[uino …]tus auxilio quę fieri pręcepis ante perficias. Ut effica[ci]ssimo fidelibus prosis exemplo. Magna est siquidem iubentis auctoritas. eadem primitus iussa complentis quatenus aecclesiastici ordinis disciplina inuiolabilis permanens ad capessendum perenne praemium christianis omnibus pręstet accessum per quem et sancti pręsules paternis muniantur regulis et oboedientes populi spiritalibus imbuantur exemplis. In principio itaque canones qui dicuntur apostolorum de greco transtulimus quibus quia plurimi consensum non praebuere facilem. Hoc ipsum uestram ignorare noluimus sanctitatem Quamuis postea quaedam constituta pontificum ex ipsis canonibus adsumpta esse uideantur deinde regulas nicenae sinodi et deinceps omnium conciliorum siue quę ante eam seu quę postmodum facta sunt. Usque ad sinodum .CL. pontificum. qui apud constantinopolim conuenerunt sub ordine numerorum id est a primo capitulo usque ad centesimum sexagesimum quintum. sicut habetur in greca auctoritate digessimus. Tum sancti calcedonensis concilii decreta subdentes in his grecorum canonum finem esse declaramus. Ne quid praeterea notitiae uestrae credamur uelle subtrahere. statuta quoque sardicensis concilii atque africani quae latinae sunt edita suis a nobis numeris cernuntur esse distincta. Uniuersarum uero definitionum titulos post hanc pręfationem strictius ordinantes ea quę in singulis sparsim sunt promulgata conciliis sub uno aspectu locauimus ut ad inquisitionem cuiusque rei conpendium aliquod adtulisse uideamur.

EXPLICIT PREFATIO
[Bibliothecæ Christophori Iustelli]