[f.1r]
INCIPIT DE UTILITATE PAENITENTIAE ET QUOMODO CREDENDUM SIT DE REMISSIONE PECCATORUM PER PAENITENTIAM CUM PRAEFATIONE OPERIS SUBSEQUENTIS.

Excepto baptismatis munere quod contra peccatum originale donatum est. Unde incipit hominis renouatio in qua soluitur omnis reatus et ingeneratus et additus. etiam cetera uita iam ratione utentis aetatis quantalibet praepolleat [fecunditate iustitiae sine peccatorum remission]e non agitur: Quoniam filii dei quamdiu [moraliter uiuunt cum morte confligunt et sic spirit]u dei excitantur et tamquam filii dei [proficiunt ad deum ut etiam spiritu suo aggrauante corr]uptibili corpore tamquam filii hom[inis in quibusdam hominis motibus deficiunt ad s]eipsos et ideo peccent: Interest [quidem quantum. neque enim quia peccatum est omn]e crimen. Ideo crimen est etiam [omne peccatum: Itaque sanctorum hominum uitam q]uamdiu in hac morte uiuitur: Inuenire posse dicimus sine crimine unde apostolus. eligendum dicit episcopum. si quis sine crimine est. peccatum autem si dixerimus quia non habemus ait alius apostolus nosipsos seducimus et ueritas in nobis non est: sed neque de ipsis criminibus quamlibet magnis in sancta ecclesia remittendis dei misericordia disperanda est agentibus paenitentiam secundum modum cuiusque peccati: In actione autem paenitentię ubi tale commissum est. ut is qui commisit a christi etiam corpore separetur non tam consideranda est. mensura temporis quam doloris. cor enim contritum et humiliatum deus non spernit: Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri nec in aliorum notitiam per uerba uel quęcumque alia signa procedit cum sit coram illo cui dicitur. gemitus meus a te non est absconditus. recte constituuntur ab his qui ecclesiis praesunt tempora pęnitentiae ut satis fiat etiam ecclesiae in qua remittuntur ipsa peccata. extra eam quippe non remittuntur: Ergo cum tanta est plaga peccati atque impetus morbi ut medicamenta corporis et sanguinis domini differenda sint auctoritate antistitis debet se quisque ab altario remoueri ad agendam pęniten[f.1v]tiam et eadem auctoritate reconciliari hoc est enim indigne accipere corpus et sanguinem domini si eo tempore accipiat quo debet agere paenitentiam: Nam et ipsa pęnitentia quando digna causa est ut secundum morem ecclesię agatur plerumque infirmitate non agitur quia et pudor timor est displicendi dum plus delectat hominum existimatio quam iustitia qua se quisque humiliat paenitendo. unde non solum cum agitur paenitentia. uerum etiam ut agatur dei misericordia. necessaria est. alioquin non diceret apostolus de quibusdam. ne forte det illis deus paenitentiam. et ut petrus amare fleret praemisit euangelista et ait: respexit eum dominus: Iudicet ergo seipsum homo uoluntate dum potest et mores conuertat in melius. ne cum iam non poterit etiam pręter uoluntatem a domino iudicetur. et cum in se protulerit seuerissime medicinae. sed tamen medicinae sententiam ueniat ad antistites per quos illi in ecclesiaecclesię claues ministrantur. et tamquam bonus iam incipiens esse filius maternorum membrorum ordine custodito a praepositis sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum et in offerendo sacrificio contribulati cordis deuotus et supplex. id tamen agat quod non solum ipsi prosit ad recipiendam salutem. sed etiam ceteris ad exemplum ut si peccatum eius non solum in graue eius malo sed etiam in tanto scandolo aliorum est. atque hoc expedire utilitati ecclesię uidetur antistiti in notitiam multorum uel etiam totius plebis agere paenitentiam non recuset non resistat. non letalil etali et mortifere plagae per pudorem addat tumorem. meminerit semper quia deus superbis resistit. humilibus autem dat gratiam: Quid enim est infelicius quid peruersius quam de ipso uulnereips ulnere quod latere non potest non erubescere et de ligatura plus erubescere: Nemo arbitretur propterea se consilium salubre huius paenitentiae debere contempnere. quia multos forte aduertit et nouit ad sacramenta. altaris accedere quorum talia crimina non ignorat: Multi enim corriguntur ut petrus. multi tolerantur ut iudas. multi nesciuntur donec ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum et manifestet cogitationes cordis: Nam plerique propterea uolunt alios accussare quia semper illos accipiunt [f.2r]excusare: plerique autem boni christiani propterea tacent et sufferunt aliorum peccata quę nouerunt quia documentis saepe deseruntur: ut ea quae ipsi sciunt iudicibus ecclesiasticis probare possint: Quamuis enim uera sint quaedam non tamen iudici facile credenda sunt nisi certis indiciis demonstrentur: nos uero a communione quemquam prohibere non possumus quamuis haec prohibitio nondum sit mortalis sed medicinalis. nisi aut sponte confessum aut aliquo siue sęculari siue ecclesiastico iudicio accusatum atque conuictum. quis enim sibi utrumque audet adsumere ut cuiquam ipse sit et accusator et iudex: Non enim temere et quomodolibet sed per iudicium ab ecclesiae communione separandi sunt mali. ut si per iudicium auferri non possunt tolerentur potius uelut palea cvm triticocontritico usque ad ultimum uentilabrum. uel pisces mali cum bonis usque. ad segregationem quę futura est in litore hoc est in finem saeculi: Plerique autem adtendunt multos etiam in ipsis honoribushomoribus ecclesiasticis prępositorum et ministrorum non congruenter uiuere sermonibus et sacramentis quę per eos populis ministrantur. O miseri homines quieos homines quos intuendo christum obliuiscuntur qui et tanto ante praedixit ut legi dei potius obtemperetur quam imitandi uideanturuideatur illi qui ea quae dicunt non faciunt et traditorem suum tolerans usque in finem etiam ad euangelizandum cum ceteris misit: Quisnam hominum erit qui sibi manendum existimet in itinere cum uiderit miliaria lapidea litteris plena uiam docere et non ambulare fortasse alius dicat: Ego iam baptizatus in christo a quo mihi omnia praeterita peccata dimissa sunt. uilis factus sum nimis iterans uias meas. et canis orribilis oculis dei conuersus ad uomitum suum. quo abibo ab spiritu eius et a facie eius quo fugiam. quo frater nisi ad eius misericordiam paenitendo cuius potestatem peccando contempseras: nemo enim recte fugit ab illo nisi ad illum ab eius seueritate ad eius bonitatem. quis enim locus te excipiet fugientem ubi eius praesentia te non inueniat. Si ascenderis in caelum ibi est. si descenderis in infernum adest: Recipe ergo pennas tuas in directum et habita in spe in extrema huius saeculi. et enim illuc manus sua deducet te. et perducet te dextera sua. quicquid enim feceris. quaecumque peccaueris adhuc in hac uita es unde te omnino si sanaresamare nollet auferret: Cur ergo ignoras [f.2v]quia pacientia dei ad paenitentiam te adducit: Qui enim clamando non tibi persuasit ut non recederis. parcendo clamat ut redeas. sed non sufficit mores in melius commutare et a factisfatis malis recedere. nisi etiam de his quę facta sunt satis fiat domino per paenitentiae dolorem. per humilitatis gemitum. per contriti cordis sacrificium cooperantibus elemosinis: Beati misericordes. quoniam ipsis miserebitur deus. non enim dictum est ut tantum abstineamus a peccatis. sed et de praeteritis inquit depraecare dominum ut tibi dimittantur: Oportet igitur ad paenitentiam accedere cum omni fiducia et ex fide credere indubitanter pęnitentia aboleri posse peccata etiam si in ultimo uitae spiritu admissorum pęniteat et publica lamentatione peccata prodanturpa prodantur. quia propositum dei quo decreuit saluare quod perierat stat inmobile. et ideo quia uoluntas eius non mutatur. siue emendatione uitae si tempus conceditur. siue supplici confessione si continuo uita exceditur uenia peccatorum fideliter praesumatur ab illo qui non uult mortem peccatoris sed ut conuertatur a perditione paenitendo et saluatus miseratione domini uiuat: Sed fac incertum esse utrum ignoscat deus quid perdit homo cum supplicat deo qui salutem perdere non dubitauit cum offenderet deum. quis enim certus est etiam quod imperator ignoscat et tamen pecunia funditur maria transeuntur procellarum incerta subeuntur et ut mors uitetur paene mors ipsa suscipitur. supplicatur dein per homines homini sine dubitatione fiunt ista cum sit dubium quo fine proueniant. et tamen certiores sunt claues ecclesiae quam corda regum quibus clauibus quodcumque in terra soluitur etiam in caelo solutum promittitur. et multo est honestior humilitas quahumilitati sua se quisque humiliat ecclesię dei et labor minor inponitur et nullo temporalis mortis periculo mors aeterna uitatur: Haec dicta sunt de publica satisfactione qua quisque humiliando se non solum coram deo sed etiam coram ecclesia quae habet claues regni caelorum in qua fit remissio peccatorum ad arbitrium antistitis satisfacere debet. sed et secreta satisfactione solui. mortalia crimina non negamus. sed mutato prius sęculari habitu et indefesso religionis studio per uitae correctionem et iugi immo perpetuo [f.3r]luctu miserante deo ita dumtaxat ut contraria pro his quae paenitet agat: De cotidianis autem leuibusque peccatis sine quibus haec uita non ducitur cotidiana fidelium oratio satisfacit. eorum est enim dicere. pater noster qui est in cęlis. qui iam tali patre regenerati sunt ex aqua et spiritu: Delet omnino haec oratio dominica cotidiana peccata. delet et illa a quibus uita fidelium etiam scelerate gesta. sed paenitendo in melius mutata discedit. si quemadmodum ueraciter dicitur. dimitte nobis debita nostra quoniam non desunt quae dimittantur. ita ueraciter dicatur. sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. id est fiat quod dicitur: Quia et ipsa elemosina est ueniam homini petenti ignoscere: Ac per hoc ad omnia quae utili misericordia fiunt ualet quod dominus ait: Date elemosynam et ecce omnia munda sunt uobis: non solum ergo qui dat esurienti cibum sicienti potum. nudo uestimentum. peregrinanti hospitium. fugienti latibulum. egro uel incluso uisitationem. captiue redemptionem. debili subuectionem caeco deductionem. tristi consolationem. non sano medellam. erranti uiam. deliberanti consilium. et quodcumque necessarium est indigenti. uerum etiam qui dat ueniam peccanti. elemosynam dat. et qui emendat uerbere in quem potestas datur uel coercet aliqua disciplina. et tamen peccatum eius quod ab illo laesus aut offensus est dimittit ex corde uel orat ut ei dimittatur. non solum in eo quod dimittit atque orat uerum etiam in eo quod corripit et aliqua emendatoria poena plectit elemosinam dat quia misericordiam praestat. multa enim bona pręstantur inuitis quando eorum consulitur utilitati non uoluntati. multa itaque sunt genera elemosinarum quae cum facimus adiuuamur ut dimittantur nostra peccata. sed ea nihil est maius quia ex corde dimittimus quod in nos quisque peccauit. quisquis autem roganti et peccanti siue pęnitenti ex corde non dimittit nullo modo aestimet a domino sua peccata dimitti. Quae sunt autem leuia quae grauia peccata. non humano sed diuino sunt pensando iudicio: Uidemus enim quaedam ab ipsis quoque apostolis ignoscendo fuisse concessa. quale illud est quod uenerabilis paulus coniugibuscongibus ait: Nolite fraudare inuicem nisi ex consensu ad tempus ut uacetis orationi. et iterum [f.3v]Reuertimini in idipsum ne temptet uos satanas propter incontinentiam uestram quod putari posset non esse peccatum misceri scilicet coniugi non filiorum procreandorum causa quod bonum est nuptiale sed carnalis etiam uoluptatis. ut fornicationis siue adulterii siue cuiusquam alterius inmunditiae mortiferum malum. quod turpe est etiam dicere quo potest temptante satana libido pertrahere incontinentium deuitet infirmitas. posset ergo ut dixi hoc putari non esse peccatum. nisi addidisset. hoc autem dico secundum ueniam non secundum imperium: Quis autem iam neget esse peccatum cum dari ueniam facientibus apostolica auctoritas fateatur. Tale quiddam est ubi dicit. iam quidem omnino dilectum est. quia iudicia habetis uobiscum: quare non magis iniquitatem patimini. quare non potius fraudamini. ut ad illud redeatur quod dominus ait: si quis uoluerit tunicam tuam tollere. et iudicio tecum contendere dimitte illi et pallium. et alio loco. qui auferet quae tua sunt ne repetas: Prohibuit itaque suos apostolus de saecularibus rebus cum aliis habere iudicium quod dicit esse delictum. et tamen cum sinit in ecclesia talia iudicia finiri inter fratres fratribus iudicantibus extra ecclesiaem uero terribiliter uetat. manifestum est etiam hic quod secundum ueniam concedatur infirmis. sunt autem quaedam quae leuissima putarentur nisi in scripturis demonstrarentur opinione grauiora: quis enim dicentem fratri suo fatue reum gehennę putaret nisi ueritas diceret. aut quis aestimaret quam magnum peccatum sit dies obseruare et menses et annos et tempora sicut obseruant qui certis diebus siue mensibus siue annis uolunt uel nolunt et aliquid inchoare. eo quod secundum uanas doctrinas hominum fausta uel infausta ęstiment tempora nisi magnitudinem ex timore apostoli pensaremus qui talibus ait. Timeo uos ne forte sine causa laborauerim in uobis. quam multa sunt alia peccata siue in loquendo de rebus et negotiis alienis quae non ad te pertinent. siue in uanis cacinnationibus cum scriptum sit: Stultus in ri exaltat uocem suam. sapiens autem uix tacite ridebit. siue in ipsis escis quae a[d] necessitatem sustentandae huius uitae praeparantur. Auidior atque inmoderatior appetitus siue in uendendis et emendis rebus carita[f.4r]tis et uilitatis uota peruersa propter haec atque huiusmodi peccata et alia licet his minora quae fiunt uerborum et cogitationum offensionibus apostolo iacobo confitente ac dicente. in multis enim offendimus omnes oportet cotidie crebroque oremus dominum atque dicamus. dimitte nobis debita nostra. nec in eo quod sequitur mentiamur sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. pro quibus etiam sacrificia elemosinarum et ieiuniorum quisque pro suis uiribus offerreofferret non cesset. ceterum pro illis peccatis quae legis decalogusdeqalogus continet. et de quibus apostolus ait. Quoniam qui talia agunt. regnum dei non possidebunt: Illa actio paenitentiae subeunda est in qua maiorem in se quisque seueritatem debeat exherere ut a se ipso iudicatus non iudicetur a domino. quae actio paenitentiae tunc erit perfecta et deo acceptabilis si ascenderit homo aduersum se tribunal mentis suae et constituerit se ante faciem suam ne hoc ei postea fiat sicut cominatur deus peccatori atque ita constituto in corde iudicio adsit accusatrix cogitatio. testis conscientia. carnifex timor. deinde sanguis animę confitentis per lacrimas profluat. postremopostemo ab ipsa mente talis sententia proferatur ut se indignum homo iudicet participatione corporis et sanguinis domini: Uersetur ante oculos imago futuri iudicii ut cum alii accedunt ad altare dei quo ipse non accedit cogitet quam sit contremescenda illa poena qua percipientibus aliis uitam aeternam. alii in mortem pręcipitantur aeternam: Mensuram autem temporis in agenda paenitentia idcirco non satis adtente praefigunt canones pro unoquoque crimine. sed magis in arbitrio antistitis relinquendum statuunt. quia apud deum non tam ualet mensura temporis quam doloris. nec abstinentia tantum ciborum sed mortificatio potius uitiorum. propter quod tempora paenitentiae fide et conuersatione pęnitentum adbreuiando pręcipiunt et neglegentia protelanda. extant tamen pro quibusdam culpis modi pęnitentiae inpositi. iuxta quos ceterę perpendendę sunt culpe cum sit facile per eosdem modos uindictam et censuram canonum aestimare librum autem quem de corpore canonum excerpsimus. cuique hoc opus quasi pręfationem pręponimus in tribus bellis diuidi placuit. quo facilius lector quod quaerit inueniat. et primus quidem libellus continet ea quę sunt [f.4v]de paenitentia et paenitentibus criminibus atque iudiciis: Secundus maxime de accusatis et accusatoribus iudicibus ac testibus cum ceteris ad haec pertinentibus ecclesiasticis regulis: Tertius de sacris ordinibus uel qui promouendi sunt ad clerum quiue remouendi a clero et de regulis ac priuilegiis omnium clericorum et pręsulum. in quibus si quisquam aliquid inuenit de talibus conciliis. quę autem despicienda. aut non recipienda iudicat ignoscat paupertati sensus nostri. Nos tamen dignum putamus plurimorum sententiam singulorum suspitionibus praeferendam et inin quibuscumque rebus generalium conciliorum auctoritatem non habemus magis earum synodorum quę per singulas prouintias facta sunt quam proprium nostrum sensum sequendum: Denique ipsa sacra et generalia canonum decreta praecipiunt. ut bis in anno per singulas prouincias episcoporum celebretur concilium et plenariam synodum dicunt esse ubi cum suis diocesaneis metropolitanus fuerit episcopus. Cum ergo ita specialia concilia ex generalium auctoritate fiant constat nullum posse de eorum aliquit inprobare statutis nisi eum qui apertis indiciis potuerit conuincere eos aliqua contra fidem aut mores bonos constituisse.