[f.1r]
INCIPIUNT CAPITULA

Quod nulli sit ultima pęnitentia deneganda

II·

De his qui necessitate mortis urguente penitentiam simul et viaticum petunt et de his qui obmutescunt antequam ad eos sacerdos daturus penitentiam accedat·

III·

Quod oporteat eum qui pro inlicitis veniam poscit etiam multis licitis abstinere·

IIII·

Quod penitenti nulla lucra negotiationis exercere conveniat·

Quod ad militiam secularem post penitentiam rediri non debeat·

VI·

Quod adulescens si urguente quocumque periculo penitentiam gessit et non se continet uxoris potest remedio sustineri·

VII·

De his qui post penitentiam habitum secularem presumunt·

VIII·

Quod quibusdam penitentibus pristina reddantur coniugia propter iuvenalem etatem quibusdam vero inter [f.1v]dicantur coniugia·

VIIII·

De his qui penitentiam minime servaverint·

Qualiter maiores penitentiam accipiant que minoribus non facile committenda est·

XI·

Ut penitentię tempora iuxta qualitatem peccati decernantur·

XII·

Item ex eodem concilio·

XIII·

Ex concilio arelatense·

XIIII·

De remedio penitentię et quod absolutio penitentum per manum inpositionem episcoporum supplicationibus fiat·

XV·

De his qui pro diversis errantis pęnitudinem ferventius exegerunt·

XVI·

Ex concilio cartaginis·

XVII·

Item ex eodem concilio·

XVIII·

De his qui communionem tempore mortis [e]xposcunt aut si disperatus et consecutus communionem iterum convaluerit·

[f.2r]
XVIIII·

De penitentibus aut presbyteris non reconcilientur nisi precipiente episcopo·

XX·

De eadem re·

XXI·

De tempore remissionis penitentum·

XXII·

Ut penitentes ab aliis episcopis vel presbyteris non recipiantur nec alibi communicent nisi in ipsis locis ubi fuerunt exclusi·

XXIII·

De penitentibus subito mortuis ut oblationes eorum recipiantur·

XXIIII·

De penitentibus transgressoribus·

XXV·

Ut presbyteri et diaconi in graviore culpa convicti manus inpositionem tantum quam laici nequaquam suscipiant·

XXVI·

Ex concilio arelatense·

XXVII·

Quod presbyteri aut diaconi si in aliqua crimine prolapsi fuerint non possint per manus inpositionem pęnitentię remedium consequi·

XXVIII·

De his qui diversis causis gentilitatis ritus aliquid peregerunt·

XXVIIII·

De lapsis·

[f.2v]
XXX·

De his qui abrenuntiaverunt et iterum ad seculum sunt regressi·

XXXI·

De catholicis in heresim transeuntibus·

XXXII·

Item de eadem re·

XXXIII·

Quod hii qui ad iterationem baptismi vel vi vel timore coacti animos [inclinaverunt] penitentię sint sublevandi remedio·

XXXIIII·

Quod arrięnorum clerici non sint suscipiendi in suis offitiis quamvis eorum baptismum quod catholicum constat confirmet ecclesia·

XXXV·

Item de eadem re·

XXXVI·

De episcopis qui ereticos vel paganos heredes instituunt·

XXXVII·

Non debere in heresim permanentes ecclesiam ingredi·

XXXVIII·

De hereticis si in mortis discriminę convertatur·

XXXVIIII·

De his qui in terrore conpulsi sunt in hereticis communicarent sise ab hereticis sapere voluerint [f.3r]ut ab ęcclesia catholica suscipiantur·

XL·

Quod omnis cuiuslibet ordinis clericus qui catholicam deserens heretice se communione miscuerit si ad ecclesiam reversus fuerit in eo gradu quę erat sine promitione permaneat·

XLI·

De his qui cum hereticis nuptiarum copulam iungunt·

XLII·

Ab hereticis eulongias accipere non debere·

XLIII·

De episcopis vel sequentibus ordinibus qui sacrosancta mysteria contrectant placuit ab uxoribus abstineri·

XLIIII·

De his qui ad honori presbyterii sine examine provecti sunt·

XLV·

De presbyteris qui uxores acceperunt vel fornicati sunt·

XLVI·

De diaconis similiter·

XLVII·

De diaconibus si ante honore peccare probantur·

XLVIII·

De monachis et virginibus propositum [f.3v]non servantibus·

XLVIIII·

De subintroductis mulieribus·

De clericis vel monachis non manentibus· in suo proposito·

LI·

De clericis qui sunt in ptochiis monasteriis atque martyriis·

LII·

De virginibus et monachis·

LIII·

De his qui fornicantur inrationabiliter id est qui miscentur pecoribus aut cum masculis polluuntur·

LIIII·

De his qui in pecudes vel in mascules aut olim polluti sunt aut actenus oc vitio tacunt·

LV·

Ex eodem concilio·

LVI·

De his qui adulteras habent uxores vel si ipsi adulteri conprobantur·

LVII·

De his qui partus suos ex fornicatione diversis modis interim;

LVIII·

De his qui virginum corruptionibus conscii sunt;

LVIIII·

Ut natalicia vel nuptiae in quadra[f.4r]gesima non fiant;

LX·

Ut in christianorum non salletur nuptiis·

LXI·

De parentibus qui fidem sponsaliorum frangunt;

LXII·

Qualiter sponsus et sponsa benedicatur et de castimonia eorum tempore nubtus·

LXIII·

Quod aliud sit uxor aliud concubinam nec erret quisquis filiam suam in matrimonium concubinam habenti tradiderit;

LXIIII·

Qui non sit coniugii dublicatio quando ancilla relicta uxor adsumitur;

LXV·

Quod debeant femine que captis viris nupserant aliis regressi de captivitate viris prioribus copulari·

LXVI·

Quod non probetur esse culpabilis qui uxorem capti in matrmonio videtur esse sortitus;

LXVII·

Ut si viri de captivitate regressi intemperantia uxorum offensi non fuerint et voluerant eas in coniugium recipere liberam habeant facultatem;

[f.4v]
LXVIII·

Ut si mulieres ad priores maritos redire noluerint velut impię ecclesiastica communione privande·

LXVIIII·

Quod non liceat alterius sponsam ad matrimonii iura sortiri·

LXX·

De raptoribus·

LXXI·

De his qui rapiunt puellas·

LXXII·

De desponsatis puellis et ab aliis corruptis·

LXXIII·

De raptoribus si ad ecclesiam confugerint·

LXXIIII·

Quod hii qui intercedente repudio divortium pertulerunt aliis que se iunxerint nuptiis adulteri esse monstrentur·

LXXV·

De his qui uxores atque viros dimittunt ut sic maneant·

LXXVI·

De feminis que relictis viris suis aliis nubunt·

LXXVII·

De feminis que adulteros relincunt et aliis nubunt·

LXXVIII·

De secularibus ut sine iuditio episcopi culpabiles coniuges non reliquant·

LXXVIIII·

De multis nuptiis·

LXXX·

De virginibus secularibus si moecave[f.5r]rint·

LXXXI·

De bigamis·

LXXXII·

De eo qui uxorem habet si concubinam habuerit ut non communicet·

LXXXIII·

De eo qui uxorem habens sepius mecatur·

LXXXIIII·

De viris coniugatis posteam adulterio absis·

LXXXV·

Quod viri cum adulteris uxoribus non conveniant·

LXXXVI·

De mulieribus que lenocinium fecerint·

LXXXVII·

De feminis que consciis maritis adulterant·

LXXXVIII·

De fidelibus coniugatis si cum iudea vel gentile moecaverint·

LXXXVIIII·

Sic cuius uxor adulterium fecerit·

XC·

De his qui duobus fratribus nupserint vel qui duas sorores uxores acciperint·

XCI·

De incestis ut quamdiu in scelere sunt inter caticuminos habeantur·

XCII·

De his qui proximis se copulant ut a communione christi separentur·

[f.5v]
XCIII·

De incestis coniugiis et vidua vel virgine in uxore furata et de ariolis et aruspicibus·

XCIIII·

De his qui divinationes expetunt·

XCV.

De divinis et sortilegis·

XCVI·

De eo quod non liceat christianis observationes diversas adtendere·

XCVII·

Ut non liceat in collectiones herbarum aliquas incantationes adtendere·

XCVIII·

Ut non liceat mulieres christianas vanitatem in suis laneficiis observare·

XCVIIII·

Ut auguria vel incantationes non observentur·

De eis qui partus suos ex fornicatione diversis modis interimunt·

CI·

De homicidiis·

CII·

De his qui non sponte homicidium comiserunt·

CIII·

Si domina per zelum ancilla occiderit·

CIIII·

Si quicumque per maleficium hominem interfecerit·

CV·

De his qui sibi quacumque neglegentia morte inferunt vel pro suis sceleribus puniuntur·

[f.6r]
CVI·

De homicidiis vel falsis testibus·

CVII·

De his qui servos suos extra iudicem negant·

CVIII·

De servis qui ad ecclesiam confugerint ut post iuramentum exire nolentes liceat occupare·

CVIIII·

Desidentes episcopis si non timor dei synodus reconciliet·

CX·

De his qui per odium ad pacem non revertuntur·

CXI·

De his qui sacramento se obligant ne ad pacem redeant·

CXII·

Ut oblationes fratrum discordantium non recipiantur·

CXIII·

Capud tondere muliere non licere·

CXIIII·

Ne femine in cimiteriis pervigilent·

CXV·

De ultione nequiter iudicantium·

CXVI·

Ut nullus civium festivitates maiores in villa celebret·

CXVII·

De his qui tardius ad ęcclesiam accedent·

CXVIII·

De laicis quibus temporibus comunicare debeant·

CXVIIII·

De laicis qui in sollemnitatibus [f.6v]ad civitatem non occurrunt·

CXX·

De his qui intrantes in ecclesiam per nimiam luxuriam suam a sacramento se abstinent·

CXXI·

De non permittendum inperare religiosis·

CXXII·

Quod usuram non solum clerici exigere non debeant sed nec laici christiani·